De Singularitate clericorum

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Hac castigatione non conpuncti diuina interdicta infandae familiaritatis obstinatione contemnunt et adhuc insuper de caritate causantur, cum secundum uerbum Esaiae qui amaritudinem pro dulcedine deuorantes nudam foeditatem uelamento boni nominis tegunt, apud eos sub falsa dilectione uera dilectio uioletur. sed exclamat caritas et appellat: tales ego non iunxi, altera eat quae me simulando confingit. numquam Dei praeceptis obsisto, numquam fluxis faueo, per me sanctitatem non opto culpari. calumnias mihi aduersa germanitas facit, pericula et ego inter falsos fratres incurri. succurre meus praeco, succurre Paule apostole, dic testimonium meum, ne quod de me adnuntias peruertatur: finis autem praecepti estcaritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta\'. dilectio deputabitur, per quam sanctitatis iniuria [*]( 1 Sir. 14, 8, 12 Sir. 1, 8. ) [*](8 Iob 81, 7. 18 Sir. 81, 15. ) [*]( 10 Prou. 27, 20. 24 I Tim. 1, 5. ) [*]( 2 contra purum u oculum se ex oculos C m. 2 testatur se habere v 3 qui iob C consentit C1 5 mouit Cl 7 qui uult] quia uolt* C intentionis suae v 8 oculis offeneionem v gerit C, ingerat v 11 satiantur e 18 in alio v 14 haec C1 non C 8. I. m. 2 nefandae v 16 cum C, qui v qui C 8. I., om. v 18 apud C, dum apud v uiolatur v 19 altera C, falsa altera v 20 confinxit v 21 auersa Pamelius germinatas C1 26 iniuriam criminationis Cl )

206
criminationibus appetitur? aut illorum erit sincera fraternitas aestimanda, de quibus filiae matris ecclesiae perducuntur in culpam ? si talis christiana caritas adnotatur, indubitanter odia meliora sunt quae dum separant neminem maculant. haec autem parricidalis dilectio fratres persecutores adunare consueuit, qui libenter patiuntur de suo consortio filias ecclesiae fornicarias diffamari contra caritatem quam Paulus apostolus docuit dicens: dilectio proximi malum non operatur. egregia probatio caritatis, quae non tantum noxia germanitate officit proximo, sed etiam subiecta non uult esse praescriptionibus apostolicae iussionis. confundantur adsertores dilectionis huiuscemodi, quos iudicant illi qui pro communibus commodis etiam consanguineam deserunt caritatem.

In omni mundo paene totum iunctum est genus humanum et ubique cognatio naturalis alterna peregrinatione discernitur. possunt parentes, possunt filii, possunt fratres, possunt et ipsi quod plus est coniuges a Deo concessa sibi naturae uincula disrumpere, et clerici Deo non concedente insuper prohibente mulierum nexibus ancillatam recusare non ualent caritatem ? optanda semper cognatis absentatur adfinitas proximorum, et peregrinari ab extraneis feminis clerici reluctantur? quibus faciendum fuerat, etiam si peculiare aliquid uel inconsuetum Dominus imperasset, qui ad explicanda inpossibilia habent spiritum sanctum, quem mundani homines non habent. unde Iohannes apostolus sic admonet dicens: filioli uincite illos, quoniam maior est qui in uobis est quam in hoc mundo. nunc uero possibile etiam gentibus non dicam Christianis et leue prospicitur et apud clericos sine ullis effectibus euacuatur, ut parum sit eis Dei mandata despicere, nisi aliud dedecus habeant, quod nec sectantur non dicam uincunt omnium gentium consuetudinem: quibus Dominus per Ezechiel exprobrat et dicit: in legalibus meis non ambulastis et iustificationos meas non fecistis, sed neque secundum iustificationes gentium quae sunt in [*]( 7 Bom. 13, 10. 28 I Io. 4, 4. 29 Ez. 5, 7. ) [*]( 9 proximos C (cf. Lucr. 2, 155) 10 euangelice vel apostolicae C huiuscemodi] huiusce ∗∗∗∗ C 17 ∗∗∗∗ mulierum ∗∗ C ancillatam uel conpeditam C 18 non nalent recusare v 27 secantur Cl 29 esechielem e )

207
circuitu uestro fecistis. pudendum nescio quid dilectio ista significat, cum extorqueri contra naturam putatur.

Adhnc habeo quid mirari: cum nideam de Chriutianis plerosque maritos pariter et uxores continentiam destinantes domicilia singularia magis eligere, ut consensus communium uotorum sine irritatione praesentiae concordante secessu ualeant obtinere , [et] eunuchi nostri non durant sine feminae sodalitate dormire? apud illos amor coniugalis continentiae amore pensatur, et apud spadones cohabitatio feminae numquam potest habere fastidium. dicat nunc eunuchorum caritas, dicat, ne forte in hac secessione magis coniugalis caritas peccet, ut apostoli Pauli consilium uideatur coniugibus insinuasse diuortium: tempus, inquit, quod restat breue est. reliquum est ut et qui habent uxores sic sint quasi non habentes. quanta peruersitas dilectionis intenditur, ut qui habent quasi non habentes esse nitantur et qui non habent quasi habentes esse glorientur. de his ipse apostolus ait: gloria in turpitudine ipsorum.

Dilectio est, inquiunt. o dilectio quae inuidet sibi. o caritas quae cupit 88 uituperatione laudari. grande miraculum, ut uirginum caritas uirgines faciat uelut coniuges credi et coniugum caritas coniuges faciat uelut uirgines aestimari. ecce uera dilectio quae in coniugalitate diuidit, ut in castitate coniungat. ecce sancta dilectio quae coniugalibus ad communem laudem inducit absentiam. hi pro certo sese inseparabiliter diligunt. qui ut triumpbos sibi inferant a se ipsi discedunt : quibus nec crimen nec natura nec lex nec Dominus nec apostolus potestatem unius conuersationis interdixit aut tulit, sed pro tuendis paribus uotis semota unanimitate absentari caritas persuasit. illi uero uideant cuius sit caritas quam nouerunt, qui nec crimini nec naturae nec legi nec Domino nec apostolo nec ipsi coniugalitati [*]( 12 I Cor. 7, 29. 16 Phil. 3, 19. ) [*]( 2 cum scripai, cui C, quae v patatar C 8. I. m. 2 8 quod C aideo C\' 5 consensn v praesentiae et c 7 soliditate C 9 nunc om. e 10 peccet C et in ras. 11 coniagalibus C1 18 sint om. v 14 quanta ... non habentes om. v ∗∗∗ quasi C- si s. l. 18 se ex te C in uituperatione e 19 facit O. 28 ipais a 25 connersationis om. v 27 uideant C, uiderint v cnins C, quid v nouerant C crimine C* )

208
succumbunt, quos tantum uirginitas probrosa condemnat, quantum illos coniugalitas castrata glorificat, quibus sufficiat ad supplicium dedecorosum, quod spadones a coniugibus iudicantur. ad quorum increpationem non tacendi sunt etiam filii Israel, qui apud Esdram uxores et filios contra diuina iura. susceptos non cunctati depellere nec contra Domini caritatem conati sunt excusare. uerum fatear, si permittor. qui nunc pro dimittendis feminis alienis adiunguntur, quid facerent si liberos et uxores proicere iuberentur ? aut quando ualebunt pro Christo renuntiare cognatis, qui mulierculas non suas praeponunt Christi praeceptis ? dico eos facile pro isdem mulierculis parentes proprios abnegare, quam propter Christum relinquere ipsas mulierculas posse, despicientes quod in euangelio ipse Dominus testatus est dicens: si quis uenit ad me et non odit patrem suum aut matrem aut uxorem et filios et fratres et sorores et animam suam, non potest meus esse discipulus.

Si de abiciendia parentibus dubitantes indigni sunt Christo, quid sibi promittunt quos contemptores exhibet Christo non parentalis affectio ? ac per hoc illorum meritis euacuantur, quos uident contemplatione Christi nullas personas excipere cognatorum. nec minus eos sed peius etiam illi confundunt, qui metuentes non tantum cum aliena sed etiam cum sua carne luctari, amputatis genitalibus semet ipsos abscidunt. de quibus modo examinationis suspendo sententiam relinquens alia disputatione promendam. sed in confusionem spadonum non dubito meliores adserere, qui nec sibi quidem parcunt, non dicam feminis audent temptamenta porrigere. respondeant spiritales eunuchi quis furor est in dilectione mulierum uel quod in feminae contubernalitate mysterium, ut in perniciem suam alienis membris indulgeant, [*]( 12 Luc. 14, 26. ) [*]( 3 quod C 8. l. m. 2 coniugHibus C 4 hesdram C 5 cnnctati sunt C 7 adiunguntur C, adhaerent v si∗∗ C 8 iubeantur v 10 eos ex eo C fadliua v hisdem C 11 ipsas mul. reL v 12 testatus est dicens C, dixit v 13 aut filio aut f. v 21 semet ipsos om. v 22 abecedunt v 23 sed in confusione C, secundum confusionem v 24 parcunt quidem v 25 porrige C\' 26 est om. v quod C\', quod sit C2ν cont. feminae v 27 mysterium] ministerium C indulgent C1 )

209
cum illi sua quoque incunctanter abscidant ? hi confirmatos in se artus abiciunt, et illi aduersariis artubus glutinantur. hi pro integritate spiritali cum tormento non integri corporis dimicare non dubitant, et illi sine tormento integri esse sine feminarum dimidietate detractant sed aduersus illos comparatio nulla est facienda de nostris, ne consolentur addicti quibuscumque iudiciis Christianis. peiores sunt et aliqui memorandi, ut maior poena sit a damnato damnari. Iudaeos considerent usque hodie pro legis imperio carnis suae partem circumcisionis cruciamento truncare et sciant quid mereantur, qui euangelio iubente dissimulant circumcisi mulierum praesentia peragere Domini uoluntatem, non intellegentes quod ipse Dominus dixerit : nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. puto etiam de Gallis suis nobis idololatrae exprobranter insultent, qui abscidentes semet ipsos libenter excruciant, dum modo cum damno status sui simulacrorum dissimulationibus pareant. clerici autem nostri ad lucrum magis corporis proprii damnum uolunt mulierum secum commorantium sustinere, quas etiam de substantia propria oportebat euellere , si cum illis nasci contingeret, ne comparati idololatris et sacrilegis erubescerent. de quibus et Dominus contemptores arguit dicens: prudentiores sunt filii saeculi huius filiis lucis. ergo nostris clericis talium profana deuotio est praeponenda, quibus cum tantis exitiis amabilia sunt turpia sacerdotia. clerici uero pro dignitate sacerdotii caelestis non sanguinem fundunt, non tolerant ferrum, non est aliquod uulnus, non est aliquis cruciatus, sed solus eos contra Dominum feminae torret aspectus: sic in feminas ruunt, sic feminas amant, ut non sperent manifestari dilectionis suae posse quandoque pura mysteria, sicut per consimiles eorum turpiter publicata [*]( 11 Matth. 5, 20. 21 Luc. 16, 8. ) [*]( 1 abscindant v 2 gluttinantar C 3 non C s. Z. integri* C 4 detrectant v 6 consolenttur 01 7 damnato C, detnmcato v 8 circ. cruciamento C, circumcisione v 14 idolatrae C trae s. I. insultant Cl abscindentes v 19 euellere oportebat v comparati om. C idolatris C 22 ergo nostriB C in ras. m. 2 26 eos om. v torret scripsi, tenet C, tenet coni. Pamelius 27 feminas C a in rcw. 28 quandoque posse v pura C, impura coni. Pamelius ) [*]( A m ) [*]( 14 )
210
sunt et detecta, quos Paulus apostolus iam tunc praeuiderat dicens: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur. similiter autem et facta bona manifesta sunt, et quaecumque aliter se habent abscondi non possunt

At contra et ipsi dicunt: \'nonnulli de contemptoribus nostris similiter feminas habentes in domibus martyrium consecuti sunt, ut innocens inter illos conscientia probaretur. nolo mihi de martyrio quisquam moueat actionem, quia saepius et moechi et sanguinarii et ebriosi et omnium scelerum rei reperta pugnationis occasione conuersi meruerunt ad martyrii ueniam peruenire. ideo enim martyrium appellatur tam corona quam baptisma, quia baptizat pariter et coronat. age nunc, si licuit quibusdam inuiolata feminarum societate martyrium promereri, sine indulgentia illis quoque ipsum martyrium non fuit, quos reatus prohibitae contubernalitatis non absoluit, nec innocentes in ipsa innocentia potuit adprobare, quibus contemptum legis et conuersationis illicitae foeditatem et quod est grauius super omnia crimen ecclesiae cernitur ignouisse. etenim noxia est innocentia quae sponsae Christi officit famae. et cum Christus agnus innocens immo ipse caelestis innocentia, quod est uerius, totum se contempserit pro ecclesia, ut eam sine macula ulla uel ruga redderet inlibatam, qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius feminae amore culpari totam ecclesiam patiatur? ausim dicere: a Deo patre missus est filius de sinu patris et regno absens esse durauit, ut ecclesiam faceret innocentem, et clericus mulieris latus deserere non potest, ne Christi ecclesiam reddat infamem?