De Singularitate clericorum

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed aiunt: in martyrio ignoscitur nobis, sicut indultum est parentibus nostris). hoc ergo et nos omnes de peccatis omnibus confidamus, [*]( 2 I Tim. 5, 24. ) [*]( 1 i. t. prouiderat C, praeoiderat iam tunc v 3 sua lIubsequuntur v 7 innocens inter illos C, illorum innocens v 10 pugnationis C, pugnae v 12 quia ex qui C 13 licuerit u 14 promereri C ri in ras. quoque illis martyrium ipsum ν 15 non C 8. I. m. 2 17 illicitae C in ras. m. 2 19 fame C e in ras. 20 uerius C e in ras. 23 audemus e 28 nostris om. v omnibus C, nostris 0 )

211
ut qui bene agere laboramus inter luxurias euagemur et discurramus per semitas peccatorum , retinacula dimittamus et frena laxemus. eamus quacumque nos mundus abstulerit et ubicumque diabolus inuitauerit, libere fornicemur inuideamus rapiamus fraudemus, omnia mala securi committamus: martyrium subueniet et euademus. sic enim Paulus apostolus pollicetur: fac.iamus mala ut ueniant bona: quorum damnatio iusta est. huic martyrio spem tradant quos mathematici docuerunt habere de crastino praescientiam et has coronas expectent qui supra angelos et Christum per astrologos didicerunt scire tempora quae pater in sua posuit potestate, ut uel tunc recordentur ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem. sed credamus super illos martyrium iam iamque pendere. interim priusquam martyres fiant, legibus subiacent, ut iudicio subiciantur, nisi armis exarmentur. audaciae nefas est illis aduersus auctoritatem Domini parentum personas obicere: quibus ipse Dominus contradictionis huius abstulit uocem. in legalibus, inquit, patrum uestrorum nolite ambulare et iustificationes eorum nolite custodire et in studiis eorum nolite commisceri et nolite inquinari. ego Dominus Deus uester. in praeceptis meis ambulate et iustificationes meas custodite.

Sciant nunc adempta sibi esse parentalia patrocinia qui huc atque illuc recurrentes contradictionum latebras quaerunt, ne umquam feminis careant: et quia undique defensionis suffragio deseruntur, in nouissimo cunctis argumentis exhaustis sententiam Pauli apostoli opitulari sibi opinantur et dicunt: tu qui es, ut de seruo alieno iudices? agnoscit equidem Paulus apostolus constitutionis suae uerba prolata, sed constitutionarios et prolatores ipsos ignorat. illis enim contulit defensionem qui nullam partem legis inpugnant, et ipsis tribuit patrocinium qui ex uoto suo aliquid faciunt nec quicquam [*]( 6 Bom. 3, 8. 16 Ez. 20, 18. 19. 26 Rom. 14, 4. ) [*]( 2 et frena] frena C 5 subuenit C* sic ex si C 8 et bas C, has v 9 super v 10 ut C u in ras. 18 in om. ν 24 in om. v nouissimo* C, nouissimis v 25 exhausti Baluzius 26 quis es ut C, qui es qui v, ef. 212, 6 ) [*]( 14 * )

212
ecclesiastici iuris inpediunt. ius tractat t uiuendi et non edendi arbitrium uniuscuiusque confirmans. de similibus iussit neminem iudicari, quae uoluntati singulorum auctoritas diuina concedens in utraque parte faciendi et non faciendi clementer indulsit. illos autem ecclesiasticis tribunalibus subdidit quos transgressores ordinariae transgressionis nulla inpunitas excusauit, ut qui passim (tu qui es, ut de seruo alieno iudices\' aduersum nos ueluti libellum contradictorium proferant, rationale simul et certum recognoscant quod accepimus ab eodem Paulo apostolo repulsorium. praecipimus, inquit, uobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut separetis uos a fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam accepistis a nobis.

Euasimus ut opinor tanta ligamina quaestionum, quibus amatores eunuchos am plexus feminei ligauerunt, qui peruersis interpretationibus decreta legalia demutare coguntur et malunt audiri proponentes uana et fabulosa commenta, quam magis ipsi quae uera sunt audiant: quos Paulus apostolus adnuntiat dicens: a ueritate quidem auertent auditum, ad fabulas conuertentur. quicquiduoluntadhuc exquirant, ut obsistant pro mulieribus ueritati. uictoriam non habent apud quos contra Esdram mulier potius quam ueritas uicit. uos autem filii carissimi non tantum persuasione sed etiam potestate conuenio. tale deliramentum despicite, quorum quaestiones Paulum apostolum scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit dicens : rogo nos, fratres, diligenter obseruare eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam uos didicistis aut dicunt aut faciunt, et declinate ab ipsis. sic et Timotheo delegat: noli, inquit, uerbis contendere: nihil [*]( 9 II Thess. 3, 6. 27 II Tim. 2, 14. ) [*]( 17 I Tim. 4, 4. ) [*]( 23 Rom. 16,17. ) [*]( 1 ius C us ita ras. uiuendi ex ueniendi C, edendi coni. Pamedius 2 neminem iussit u 4 ecclesiasticos C 6 qui C, quis v ut C, qui v 7 adnersus v 8 rationabile v accipimus v . 13 ut om. v 15 decre»ta C sed dec s. 1. m. 2 coguntur Cuntn ras. audire O. 16 magis om. v quod O. 18 auditum auertent v fabulas autem v conuertentur C te in ras. 20 hesdram C autem] autem itaque C 21 etiam om. v 22 tales C )

213
enim utile est, nisi in subuersionem audientium. sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inreprehensibilem, recte tractantem uerbum ueritatis. stulta autem et inania eloquia deuita: multum enim proficiunt ad impietatem et sermo eorum sicut cancer serpit. atque ut ostenderet clericis disponendis ad euacuandas quaestiones quae sit doctrina conueniens, etiam Tito sic insinuat dicens: tu autem loquere quae conueniunt sanae doctrinae, maiores natu sobrios esse, prudentes, sanos in fide, in caritate, in patientia sincera. ergo auditiones simplices oboedientia uestra suscipiat et uersipellem contradictionum uitate fallaciam. purum iter uestris gressibus mundate et supra spinas et tribulos nolite calcare, ne bonum semen non possit nobis propter spinarum frutices sanctitatis fructus afferre. unde propheta Hieremias sic hortatur et docet dicens: nolite, inquit, serere in spinis. circumcidite uos Deo uestro, circumcidite praeputium cordis uestri. abscidenda sunt ergo de agro uestro cuncta quae pungere et lacerare consueuerunt, ne animus agricultoris in possessione sua malignis sentibus inseratur. et amputanda sunt nobis uniuersa quaecumque igniferi fomitis sulphurantibus flammis scatens fornax ebullientis carnis exaestuat, ne uel tenuis quidem scintilla seruata maiora conflet incendia. quod Salomon manifestat dicens : ab scintilla una augetur ignis. auertite occasiones inpuras, quibus interiora pectoris penetrantur, ut liquida in nobis perspicuitas honoretur. contenti estote singularitatem laboriosam pro pudore seruando potius sustinere, quam sine labore ad dedecus peruenire.

Contemplamini quid sit populo sancto praeesse et considerate quale sit diuinis sacramentis insistere. altariis placere debent qui altariis [*]( 8 Tit. 2, 1. 15 Hier. 4, 3. 4. 22 Sir. 11, 32. ) [*]( 3 recte ex re C m. 2 11 sascipiet v 12 saper v 13 seminare uel calcare 11 propter C 8. l. m. 2 spinae v 14 fructicea C 17 abscindenda v nestro C, nostro v 19 nobis uniueraa C, omnia nobis v 20 snlphorantibus C 21 ne om. C 23 auerte O. 28 altariis scripsi, altaribua coni. Eramm, alteris Cv debebunt C1 alteris Cv, de altaribus coni. Erasmtu )

214
uiuunt, et talis conuenit sinceritatis cura sacratis qualia sunt sacra ipsa quibus exhibent officia seruitutis, ne circa Dominum offendant ipsi quod tractant aut circa populum incipiant inpedire quod praedicant. propter quod Paulus apostolus sic testificatur et dicit: et omnia, inquit, sustinemus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. et iterum: nemini dantes ullam offensionem, ut non uituperetur ministerium nostrum. hac igitur institutione uobis quam plurimum laborandum est de iis, quibus ad manifestandam grauitatem singularitas magis quam parilitas testis . uera est. respicite quanta mala conuersatio parilitatis huius adquirat, quae non nisi corruptionem seminat, pullulat uitia, cupiditatem concipit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciuiam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat; ripas erigit, praecipitia instruit, periculis nauigat, naufragiis uelificat, perditione gaudet, interitum fouet, confusionem mercatur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, accusationes inflammat et cateruatim semel in fascem glomerans numerosas indagines captionum per infinita dedecorum multiplices mortes inuehit in perniciem perditorum.

Tot itaque et tantas strages calamitatis et pessimae conuersationis nemo prosternit, nemo calcat, nemo funestat, nisi singularis castitas sola quae munimem inuictum est sanctimoniae et expugnatio fortis infamiae, fortitudinis firmitas et lasciuiae petulantis infirmitas, probitatis praesidium et inprobitatis excidium, animae uictoria et corporis praeda, ubertas gloriarum et captiuitas criminum, pronuba sanctitatis et repudium turpitudinis, sinceritatis indicium et abolitio scandalorum, exercitium continentiae et euacuatio tota luxuriae, pax secura uirtutum et debellatio quieta bellorum, puritatis culmen et libidinis carcer, honestatis portus et ignominiae naufragalis locus, uirginitatis mater et hostis inmunditiae, lorica pudoris et spolium [*]( 4 1 Cor. 9, 12. 6 II Cor. 6, 3. ) [*]( 1 talis ex aliis C m. 2 cura sinceritatis v 2 offendunt Cl 4 et dicit om. v et om. C 8 iis om. C 9 paralitas C1, pluralitas v 10 paralitatis Cl 13 r. erigit C, r. eripit uel rapinas exigit v 19 et] uel C et] et strages C \' 21 inuicta Cx 24 captiuitas C, sterilitas uel cupiditas v 26 euaeuatio] uacatio C 27 inquieta C 29 lurica C )

215
probrositatis, corruptionis exitium, murus rigoris et destructio uulgaritatis, seueritatis gladius, triumphator et occisor dissolutionis, armatura uirium et exarmatio fluxurarum, integritatis dignitas et fornicationis addictio, claritatis fastigium et dedecoris praecipitium, uoluntas bonorum operum et afflictio uitiorum, refrigerium pudicitiae et poena petulantiae, adquisitio triumphorum \'et facinorum detrimentum, requies salutis et perditionis exilium, uita spiritus et carnis interitus, status qualitatis angelicae, funus humanae substantiae. huius retinaculis omnis obscoenitas frenatur et compedibus eius calces furentis libidinis statuuntur. in hac uelut in scopulo franguntur impetus qualescumque sanguinis inundantis et in illa sedatur spumans tumoris insania corporalis. quae dum sibi subtrahit adminicula concupiscentiae, mortua membra sua cognoscitur baiulare: de quibus apostolus Paulus praemonet dicens: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem immunditiam libidinem concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus, propter quae uenit ira Dei.

Ab his omnibus nonnisi splendido singularitatis cultro castratur humana natura, ut inlibatos spadones ad conuiuium sanctitatis desponsante circumcisione introducat. cui sanctitas ita promisit anuli sui nuptiale signaculum, ut sine ipsa uirginitas resignetur, quae se sola contenta cupidinem domat mentemque castificat, concupiscentiam subigit, desideria. ardoris extinguit, artus debilitat, corpus ancillat, et ita carnalia crucifigit, ut tam masculus quam femina uideatur in conuersatione mentiri, dum illos operatione utriusque sexus abscidit: aut neutrum faciens de duobus tertiam formam conferre gloriatur ambobus, ut ante resurrectionem resurrectionis imaginem ad instar angelorum meditari noscatur. quod [*]( 14 CoL 3, 5. ) [*]( 1 incorrnptionis C 2 dissolutionis occisor C 3 exarmatio fluxurarum C, exarmatura fluxorum e 5 et poena C, poena v 9 fnrentes C 10 hanc v scopulo ex copulum C m. 2, scopnloB v 11 inmundatis 01 tumoris C, hnmoris v 14 nestra om. v 20 desponsante C, dispensante v 21 annali v 23 castificat C, rectificat v 26 utriusque sexns operatione v aut ex an C m. 2 28 in resurrectionis C in exp. m. 2 )

216
promittens Dominus in futurum, qui digni habentur, inquit, saeculi illius et resurrectionis a mortuis, neque nubent neque nubentur, neque enim morientur. namsunt similes angelis Dei: quia resurrectionis filii sunt. hoc exigit sancta singularitas meritorum, ut antequam transflguretur iam transfigurata cernatur in angelicae claritatis aspectum, quae omnia sibi amputans concupiscentiae certamina depraedatur: cuius laudes Salomon exsequitur dicens: me Ii use s t esse sine filiis cum claritate. inmortalitas eat enim in memoria illius, quae et apud Deum nota est et apud homines. cum praesens est imitantur illam, et desiderant eam cum se abduxerit: et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum proelium uincens.