De Pascha Computus

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod ipsum quidem euidenter incipiet nobis ostendere sancta et diuina Geneseos scriptura dicens: in principio fecit Deus caelum et terram. terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et [*]( 6 Gen. 1, 2—5. ) [*]( 3 relicta cv 4 in om. c igne c ex ... occisionem om. b 7 et bacula n. i. m. uestris om. c 8 eum b, illud cv .12 adhuc c 13 ut om. c 14 illorum b, eorum cv et qui i. a. a. uesperam om. c 15 tempora om. c 16 aduersum c dei agnum cx 17 uniuersa om. c 18 prophetis dei cv praedicata b 19 qui] quia c illis et b, prius c 20 paseionis om. c 21 quis W, quae c, qui b 23 quarta decima luna inuenta b 24 obseruare c 25 incipiat cv. )

251
spiritus Dei superferebatur super aquas. et dixit Deus: fiat lux. et facta est lux. et uidit Deus lucem quia bona est. et diuisit Deus inter lucem et inter tenebras. et uocauit Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. et facta est uespera et factum est mane dies unus. referendo igitur et insinuando nobis sancta scriptura ipsum Dominum diuisisse inter lucem et tenebras, id est inter diem et noctem euidenter ostendit hunc esse primum diem et sequentem eius noctem, inter quos omnium artifex aequaliter hoc est irreprehensibiliter diuisit.

Qui nunc comprehenditur esse VIII kl. April., a quo die computantes aliqui ex nobis qui priores uoluerunt hunc mensem nouum ostendero et ipso XIIII luna inuenta dies Paschae secundum Iudaeos demonstrare, dixerunt eundem mensem ab id. Martii incipere et in diem id. April. consummare, et sic impegerunt. ac propterea ipsos dies XXX quamuis recte diuiserint in XI et XVIIII, undecim scilicet in communi anno retrorsum computantes et ad idus Martii peruenientes, decem et nouem in priorem illum annum quo embolismus incurrit immittentes et usque ad idus April. deuenientes: in hoc errauerunt, ut dixi, cum uere primum diem noui mensis comprehendere non potuerunt. quae res sic modo uere ostensa demonstrabitur, cum in ipso pinace a nobis composito nullus annus fallere « inuenietur.

Volentes igitur hunc mensem uero ostendere, unde incipiat et ubi finiat, reuertamur ad Genesim, quae retulit nobis ipsum Dominum diuisisse inter primum diem et primam noctem. unde recognoscimus et inter secundum et inter tertium diem et noctem neminem alium. [*]( 1 aquam c 3 et inter] et c 4 alterum uocauit om. c 5 factum est uespere e 6 referendum c igitur om. c 7 inter tenebras b 8 oetendimus b sequente eius nocte c 9 omnium] nocte inter quos omnium die inserit c 11 qui nunc b, in hunc c, ia nunc G VIII] XI c putantes c 12 prioris c 13 et... demonstrare om. c 14 dixerunt enim c idus b, VIII id. c in die non. april. c 15 et sic impegenmt om. c ac] hac c 16 XXIX c, XXX gen. b quamuis... I. 25 ubi finiat om. c in XI et X et IX b scilicet in W, sciunt et in b 25 deum diuidisse c 27, primum et om. c alterum inter om. c )

252
nisi ipsum Dominum diuisisse, et sic a quarto die hoc officium soli et lunae iniunxisse. ipsa sunt enim duo luminaria maiora, de quibus Dominus dixit: fiant luminaria in firmamento caeli ita ut luceant super terram, et diuidant inter diem et noctem, et sint in signis in temporibus et in diebus et in annis, et sint in splendore in solidamento caeli, ita ut luceant super terram. et sic est factum. et fecit Deus duo luminaria maiora, luminare maius initium diei et luminare minus initium noctis etc. haec sunt autem duo luminaria, quae non tantum hoc officium acceperunt, ut diuidant inter diem et noctem, sed et ut sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis.\'