De Pascha Computus
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Multo quidem non modico tempore anxii fuimus et aestaantes non in saecularibus sed in sanctis et diuinis scripturis quaerentes inuenire, quisnam esset primus dies noui mensis, in quo mense praeceptum est Iudaeis in Aegypto pro XIIII luna immolare Pascha. adnuit itaque sanctissimus qui id uidit, et inuenimus. inuenimus autem per ipsius omnipotentis Dei patris immensam bonitatem et iustitiam et Christi filii eius Domini et Dei nostri incomparabili misericordia, qui propter peccata nostra obaudiens suo patri exposuit animam suam: cum qua resurgens a mortuis die tertia pollicitus est discentibus suis uitam aeternam et dedit pignus spiritus sancti gratiam credentibus in passione et resurrectione sua. in quo spiritus ipse Dominus uolentibus id est totis fidei uiribus quaerentibus semis suis reuelat alta mysteria et manifestat obscura sacramenta. ac propterea credentes et pro certo scientes quia nihil denegat Deus, sed unicuique uolenti et desideranti praestat sicuti et uult, commisimus nos in rem tam laboriosam: in qua re non derelicti sed potius ab ipso Deo inspirati uolumus amantibus et adpetentibus studia diuina [*](Caecilii Cypriani de pascha compotus inchoat b, Incipit expositio bissexti c. (litteris D G W coniecturas Usserii Galei WaUisii designaui) . — 2 multae c, multi G non modico om. c G anxii fuimus et W, an. XII et b, annorum c, antiquorum G 4 esset b, sit c v 5 iudaeis om. b a quarta decima luna immolari b 6 sanctissimus W, sanctus sum c, sanctus b id uidit W, diuidet c, uidit b et inuenimus om. c inueniemus autem c 8 filiij felicius c inoomparabilem misericordiam c v 9 obediens c v 10 discentibus b, discipulis c v 11 pignus om. c 12 sp. c, spiritus b 14 alta om. c manifesta b ac] haec (potius hac?) c et sic aiiquoties pro ac 16 commisimus b, cumsimus c, consensimus G 17 derelictis b 18 insperati c, inspirati et illuminati b -adpetentibus b, apparentibus c, approbantibus G )
Praecepit igitur Deus per Moysen uniuersae synagogae filiorum Israel in mense nouo, qui est initium mensium primus in mensibus anni, in quo habitu ederent Pascha quarta decima luna, ad hoc utique ut et suam diuinitatem credentibus nobis in Christo manifestaret et illorum latrocinium iam tunc ab initio saeculi demonstraret, et qui in Aegypto ad uesperam id est in nouissima saeculi tempora praecincti et calceati aduersus agnum Dei immaculatum prima die azymorum ad uesperam cum gladiis et fustibus exierunt, et uniuersa quae ab omnibus prophetis praedicta fuerant in eum commiserunt. et ideo qui iam non secundum imaginem sicut illi, sed secundum ueritatem in commemorationem passionis filii Dei Pascha celebramus, nihil aliud inprimis nisi mensem nouum quia sit et unde incipiat et ubi finiat totis? uiribus fidei nostrae diligenter requirere debemus. et tunc inueniemus, nec ante nec post XIIII lunam inuentam posse ab ipsis Iudaeis Pascha obseruari.