De Pascha Computus
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quod ipsum quidem euidenter incipiet nobis ostendere sancta et diuina Geneseos scriptura dicens: in principio fecit Deus caelum et terram. terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et [*]( 6 Gen. 1, 2—5. ) [*]( 3 relicta cv 4 in om. c igne c ex ... occisionem om. b 7 et bacula n. i. m. uestris om. c 8 eum b, illud cv .12 adhuc c 13 ut om. c 14 illorum b, eorum cv et qui i. a. a. uesperam om. c 15 tempora om. c 16 aduersum c dei agnum cx 17 uniuersa om. c 18 prophetis dei cv praedicata b 19 qui] quia c illis et b, prius c 20 paseionis om. c 21 quis W, quae c, qui b 23 quarta decima luna inuenta b 24 obseruare c 25 incipiat cv. )
Qui nunc comprehenditur esse VIII kl. April., a quo die computantes aliqui ex nobis qui priores uoluerunt hunc mensem nouum ostendero et ipso XIIII luna inuenta dies Paschae secundum Iudaeos demonstrare, dixerunt eundem mensem ab id. Martii incipere et in diem id. April. consummare, et sic impegerunt. ac propterea ipsos dies XXX quamuis recte diuiserint in XI et XVIIII, undecim scilicet in communi anno retrorsum computantes et ad idus Martii peruenientes, decem et nouem in priorem illum annum quo embolismus incurrit immittentes et usque ad idus April. deuenientes: in hoc errauerunt, ut dixi, cum uere primum diem noui mensis comprehendere non potuerunt. quae res sic modo uere ostensa demonstrabitur, cum in ipso pinace a nobis composito nullus annus fallere « inuenietur.