De Pascha Computus

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Septima autem septimana suppleta necesse est nos ad LXII hebdomades uerti, quae continent annos CCCCXXXIIII. quibus suppletis oportuit Christum secundum carnem nasci. de quo in continenti Simeon uir iustus portans eum suis manibus dixit ad Mariam matrem eius: ecce hic positus est in casum et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur. non tantum autem Simeon sed et ipsi CCCCXXX et IIII anni et signum crucis et tempus passionis et tertium diem resurrectionis eius demonstrauerunt. quo autem modo uideamus: superius enim diximus Abrahae centenario natum filium in mysterio Christi, et demonstrauimus neminem in Israel benedictionem consecutum aut nunc modo posse benedictionem consequi, nisi in semine ipsius Abrahae qui est Christus. et ideo in sacramento Christi de CCCXXXIIII annis primo segregantur centum, et remanent CCCXXXXIIII. anni CCC scilicet ostenderunt t crucis signum, et remanserunt XXXIJII: de quibus deductis III propter diem [*]( 15 Luc. 2, 34. ) [*]( 1 eios] erit b 2 flnaeus om. c 3 ab ipao] ab initio c gehenna c 4 aimilitudincm c 5 exercuit b 6 ipsus tres puerus dei filio protectus c 7 hominum om. c impletis c 8 LXX om. c captiuitatem c 9 CXVIIII] CXIIII b 11 septimana anni bv 12 autem om. c LXII] LXXII c hebdomas b 13 reuerti c 14 in continenti] contenentissimas c 15 manibus suis c 16 multorum W, mortuorum bc 17 contradicitur b 18 CCCCXXmi anni c 20 quo autem quo modo c 23 christi b 24 de otn. b CCCCXXXVII anni b 25 CCCXXXVH b anni CCC] trecentis b % om. b, tau c crucis om. c 26 de] ex c III] tres b diem om. c )

266
resurrectionis eius remanserunt anni XXXL quibus suppletis oportuit propter peccata credentium pati Christum. ipsos igitur CCCCXXXIIII annos adiciamus ad summam superiorem, et inueniamus annos ab Exodo usque ad natiuitatem Christi mille DXLVIII. cuius natiuitatis tempus cognoscere desiderantes ipsos annos MDXLVIII ab Exodo id est a primo pinacis uersu diligenter dinumeremus, et ad diem natiuitatis eius perueniemus. qui dies sexta sedecennitate in tertio decimo uersu inuenitur V kl. April. feria IIII.

0 quam praeclara et dinina Domini pronidentia, ut in illo die quo factus est sol in ipso die nasceretur Christus V kl. Apr. feria IIII. et ideo de ipso merito ad plebem dicebat Malachias propheta: orietur uobis sol iustitiae, et curatio est in pennis eius. hic est sol iustitiae cuius in pennis curatio praeostendebatur. de quo et Moyses in cantico recognoscitur dicens: et super pullos suos concupiuit et expandens alas suas. ipse est Dominus in cuius similitudine hic sol annuus per CCCLXV dies et quartam partem diei consummat. quae ipsa quidem pars quarta. diei habet tres horas. tres autem horae imaginem portant illorum trium dierum qui in principio saeculi sine sole et luna fuerunt. et ideo quomodo tres horae in quadriennio quater computatae unum. diem duodecim horarum effecerunt, sic et ipsi tres dies, per quatuor tempora ternos menses sibi defendentes annum post XII menses suppletum demonstrauerunt. et sic per hanc multiformem trinitatem et ipsae duodecim horae euangelium unum in quatuor partes diuisum ostenderunt, et tres menses per quatuor tempora id est per quatuor euangelistas electos a Christo XII apostolos nobis manifestauerunt. [*](11 Mal. 4, 2. 14 ? ? ) [*]( 1 XXXIII c 2 ipsos] his enim b CCCXXXTTII c 4 christi] domini b 5B DXXXVII b 5 id... uersu om. b 6 dinumeramus b 7 sedecennitas b 8 V kl. april. IIII om. c 9 ut in... I. 11 de ipso om. c 11 merito om. b 12 pinnis c 13 pinnia eius coios ostendebatnr c 14 cognoscitur c pnllos snos] populum snum b 15 Bpandens b 16 similitudinem c dies om. c 17 diei] dies c 19 fnernnt] factus sunt e quomodo om. c 20 quadriennium b efftciunt; ut et ipsae III horae diem c 22 dependentes G demonstranernnt] dinnmeranernnt c 23 duodecim om. b 24 et tres] aeterni c; et terni coni. W 25 enangelia cv electus apostolns e 26 manifestanernnt b, demonstranernnt cv )

267

Hi sunt apostoli, quorum sermonibus aedificati recognouimns Dominum nostrum anno sextodecimo imperii Tiberii Caesaris passum, cum esset ipse annorum XXXI. ad XVI ergo annum et XXXI adiciamus XVIII in nomine ipsius Iesu, et fit numerus LXV: quibus desunt trecenti ut impleatur annus secundum cursum solis. CCC autem apud Graecos per unam litteram notantur quae dicitur tau, et manifeste demonstrat omnibus tau crucis signum. ecce iterum iam uere credamus quod V kl. April. secundum carnem natus sit Christus: in quo die probauimus solem factum.