De Pascha Computus

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Debemus ostendere et id ipsum non fuisse nacuum, sed in salutem nostram fuisse praeostensum. in die enim quarto quando factus est sol, ipso die et luna facta est XV, altero autem die fuit XVI, tertio uero XVII: et sic plasmatus est Adam de terra, qui per suam inobedientiam non tantum sibi sed et nobis arcessierat mortem iniquam: quam mortem Dominus noster Iesus conculcans passus est luna XV, et requieuit in corde terrae XVI: tertio autem die luna XVII inuenta reuersus est ab inferis de terrae fundamentis: et sic ipsi Adae et omnibus credentibus in se restituit uitam aeternam. quomodo autem per solis cursum temporis signum tau et tempus passionis demontratum est, sic et per cursum lunae tertius dies resurrectionis eius euidenter ostensus est. a die enim primo in quo facta est luna quinta. decima exinde per dies XV uisa est in caelo: sextodecimo autem die, sicut in anno XVI imperii Tibern Caesaris, uelut mortua non est ab hominibus uisa, similiter et XVII die non est uisa, duodeuigesimo autem in similitudine et in nomine ipsius Iesu et ipsa post tertium diem ad uesperam restituta resurrexit, et nostram omnium resurrectionem futuram ad uesperam id est in nouissima saeculi hora demonstrauit. [*]( 2 sexto decimo] XV e 3 anno b XXX et uno o XVI] XV c annum et om. b 4 quibus CCC b 5 cursum om. c pro tma littera b 6 t tau crucis signum et manifeste c 7 tau cmcis] crucem b ecce...!. 9 factum om. c 10 et id om. c uacuum] tmicum c in om. b 12 altero autem] quae altero c 14 iniquam om. cv 17 reuersus est] ascendit c 18 autem b, ergo cv 19 solis cursum temporis b, cursum solis cv 21 primo] plurimo c 22 XV] XQ b 23 est om. c 24 et om. c die om. b XVIII b 25 similitudinem et in nomen c tertiam cv 27 in om. b monstrauit b )

268

Ecce igitur quanta nobis dies natiuitatis Domini ostendit. qui natiuitatis dies ab Exodo repertus est ut diximus post annos 1DXLVIII. quos annos ab Exodo sic uere a nobis collectos ostendimus, cum et ipsorum annorum rationem non esse uacuam demonstramus. Dominus enim sanctus et diuinus ut ostenderet nobis quoniam futurorum est praescius, et in ipsis annis manifestauit tempus in quo oportebat a filio eius aquam quae abluit peccata XV anno imperii Tiberii Caesaris sanctificari. et ideo quomodo Abraham quando expugnare uoluit qui Loth filium fratris eius captiuum duxerunt, numerauit uernas suos primum XVIII in nomine Iesu, et alios propter centenariam generationem in sacramento trium dierum triplicans numerauit CCC et fecit T signum crucis: ita et nos de I DXLVIII annis quindecies centenos deducamus, et remanent XLVIII: ex quibus in nomine Iesu sublatis XVIII inuenti sunt anni XXX: quibus suppletis Dominus Iesus a natiuitate sua baptizatus est a Ioanne anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris: cuius anno sextodecimo passus est et resurrexit. adiciamus ergo iterum ad summam annos XXXI, et fiunt in se omnes ab Exodo usque ad passionem anni Ι̅DLXXVIIII. a quo tempore id est a passione usque ad annum quintum Gordiani Arriano etPapo consulibus suppleti sunt anni CCXV, ab Exodo autem omnes anni Ι̅ DCCXCIIII.

Hos autem annos omnes ab Exodo id est a primo pinacis uersu per septem sedecennitates illos usque numerando omnes annos supradictos consummemus, et tunc ad tertium uersum primae sedecennitatis peruenientes inueniemus secundum Iudaeos Pascha XII kal. Apr. feria tertia, secundum nos autem tertio uersu primae sedecennitatis VII kal. Apr. occurrit dominicus. ipso itaque ordine in priora ambulantes usque [*]( 1 quis tanta nobis ostendit dies n. d. c natinitatis om. c 2 post annos ut diximus b 8 ab exodo om. b ostendemus c 4 dominus...nobis] ostendit c 5 quoniam] qui c 6 a filio] filium c 7 aqua c 8 eos qui cv 9 duxerat b numerabat uernaculos suos cv 10 primo CCCXVIII b alium c 11 replicans c 11 t Bignum] t signum t b 12 in DXLVIII c 13 snblati b 18 I DLXXXVIII c, 55 DLXXTTII b, em. W 19 gordianum b ariani et papae consuu c 20 CCXV] CCXX b 1 DCCXCVHI c, 55 DCCXCVIIII b 21 per b, super cv 22 illos ... sedecennitatis om. b 23 ad om. c, add. W peruenientes om. c 24 VIIIl kl. apr. feria sexta b 25 tertio] octauo b )

269
in finem saeculi Iudaeorum et Christianorum dies Paschae inuenire uolentes non errauimus. ac propterea Deo patri omnipotenti, qui nos ad gratiam tantam uocauit et diuina sacramenta manifestauit, per legum Christum filium eius dominum et saluatorem nostrum semper sine cessatione gratias agamus.

1 inuenire uolentes om. c 2 hac c 4 et om c. — Ad calcem codicis Remensis habetur haec tabella:

270
271

Pinax ad auctoris mentem a Wallisio compositus : Dies dominicus proxime sequens est Pascha Christianorum.

272