De Pascha Computus

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Post haec reuertamur ad VII et sic ad LXII hebdomadas. quae septem hebdomadae continent annos XLVIQV: quibus suppletis illo in tempore et Hierusalem restituta cognoscebatur et platea per medium eius aedificata considerabatur et murus in circuitu ciuitatis ipsius erectus illa omnia quae intus erant fortiter tuebatur. in qua ciuitate templum illud quod in similitudine Adae fuerat destructum in nomine eius iterum per XLVI annos est aedificatum et in sacramento spiritus sancti oleo est unctum, quomodo ab angelo fuerat dictum, ut consummetur uisio et prophetia et ungueatur sanctum sanctorum. ipsud autem fuit sanctum sanctorum in imaginem hominis unctum, quod cum ipsa ciuitate pro infidelitate Iudaeorum ab ipso Domino nostro iterum temporibus Vespasiani est exterminatum. sic fuerat enim in eodem [*]( 1 sic etenim] sicut c danielo b, a daniele c 2 et confirmanit c 6 qui sunt scripsi, quis b, qui fiunt cv apocalypsi in b 8 antichristus b, nequissimus cv 9 sedere cv dominum se b 10 dominum] christum c 13 uastationis c 14 et super c 16 haec] hoc b LXll] LXXII b, LXX et duas c 20 tuebantur b 21 similitudinem c omine c 22 per... aedificatum om. c sacramentum c 23 consummaretor c 24 propheta b, prophetiae c ungeatur b sanctus c ipsum W 25 unctum] uictum c 26 pro W, per b, cura c 27 sic fuerat enim] quomodo et fuerat c eunde capitulo c )

263
capitulo quem exponimus scriptum: et post LXTT hebdomadas disperibit unctio, et iudicium non est in eo, et ciuitatem et illud sanctum corrumpet cum illo duce qui ueniet, et excidentur in cataclysmo, et usque ad finem belli breuiati exterminii. excidentur inquit in cataclysmo. de quibus hoc dicitur ? utique de ipsis Iudaeis qui post aduentum Christi in illa obsidione et expugnatione Vespasiani excisi et eiecti sunt de ciuitate sua, in qua iam non redeunt nec in ipsa fine belli breuiati. quod est autem hoc bellum breuiatum, nisi antichristi regnum quod exsurgere habet contra populum Christianorum ? ipsi sunt dies de quibus ait Dominus in euangelio: et nisi abbreuiati essent dies illi, non liberaretur omnis caro.

Bestitutum est igitur templum in nomine protoplasti, qui dictus est Adam, sicut supra diximus, post annos XLVI. sic autem ostenditur in nomine Adam, cum apud Graecos prima littera nominis eius dicitur alpha μια, secunda autem delta τέϭϭαϱες, tertia iterum alpha pia et quarta mi τεϭϭαϱάϰοντα et sic fit numerus sex et quadraginta. qui numerus annorum sic comprehendetur: cum a die illo quo reuersus est in terra sua Iudaeorum populus, regnauit Cyrus Persarum annis XXXI: post quem Cambyses annis IX, et impleti sunt XXXX. post annos autem XL regnat Smerdis Magus mensibus septem, qui menses a nobis non computantur. quare? quoniam in septimo mense Cyri fundamenta templi posuerunt, et exinde usque ad annum secundum Darii opus in eo non confecerunt. tunc prophetant Aggaeus et Zacharias, per quos exhortatus est eos Dominus, et unanimes accesserunt et in [*]( 11 Matth. 24, 22. ) [*]( 1 quod W exposuimus c LXII W, LXXH b, LXX et nna e 2 peribit c 4 et om. c in om. c et om. c 5 ex terminis b in quid in cataclismo diluuii b 6 dixit cv 7 in om. c ■ ob seditione c pugnatione b 8 alt. in om. c quod auten ret in hoc b 9 hoc om. c 10 ipsae c 11 deus b 13 igitur b, ergo cv 14 supra b, superius cv post annos XXX et VI b, annis XLVI c 16 dicitur a alfa b, dicatur alpha c delta τεϭϭαϱα c, delta tesseres b tertia om. cv alfamia b 17 et om. cv quarta mi tessera conta b sic fit scripsi, sic b, fit cv 18 comprehenditur b a die] adiecto b 20 meabesses c 21 nneridius b, hysmerius e septem] VI c 22 quare om. c 23 posuerat b et] eum c 24 in om. b fecerat b )

264
quadriennio residuum opus templi consummauerunt. quod ipsum quidem in primo libro Esdrae manifeste demonstratur, quod sexto anno Darii templum Dei per omnia sit consummatum. ad XL adiciamus Darii VI, et fiunt XL et VI. quibus annis adiecti sunt tres in mysterio passionis et resurrectionis Christi, et impleta est hebdomada septima. et tunc platea et templum et murus et ipsa ciuitas quadragesimo et nono anno suppleto per omnia perfecta et protecta demonstrabatur. sed hoc totum opus in sacramento ecclesiae perficiebatur.

Denique uideamus quid ipsi XLVIIII anni significent. non sine causa enim Deus uoluit in septem hebdomadibus tam magnum id est propheticum opus consummari. hoc autem modo propheticum fuisse intelligitur, cum de XLVITII annis in nomine Iesu Christi decem et octo segregantur et remanent XXXI: quibus suppletis Christus Iesus propter credentium salutem passus est et resurrexit, et per semet ipsum omnia perfecta ostendit: et templum quod non humanis sed suis sacris manibus ob imperium patris sui plasmauit non oleo sed spiritu Dei unxit et ciuitatem id est ecclesiam lapidibus sanctificatis aedificauit et in ipsa plateam constituit. platea autem est uia recta et plana, in qua ambulantes perueniunt ad uitam aeternam. huic ciuitati fortem et inexpugnabilem murum id est sanctum nomen suum constituit: per quod nomen omnes aduersarios pedibus eius subicit. et ecce Dei gratia quam praeclara et admirabilia nobis ostensa sunt per annos XXXVIIII, qui anni e contrario infidelibus et persecutionem seruis Dei facientibus magnam demonstrant superuenturam calamitatem. qua autem ratione uideamus: hic enim mundus in quo iusti et iniusti ab initio saeculi conuersantur sex diebus est consummatus, quibus suppletis benedictus est dies septimus ille superuenturus sabbati aeterni. in.his itaque [*](2 hesdrae b 3 ait per omnia cv darii om. b 5 hebdomades c plateas c 7 protecta b, munita co 10 hcbdomadas b propheticum] perfectum b 11 consommari b et sic saepe modo om. c propheticam] perfectum b intelligitur] igitur b 12 congregantur b 16 ob imperio b, secundum imperium cv plasmauit b, formauit cv 18 plateam conetituit om. b et plana om. b 21 et ecce b, ecce cv 22 admirabilia nobilia c 23 anni e] animae c 24 quia autem rationem c 25 etenim b ab initio] habitatione b 27 scilicet ille b, illi scilicet c )

265
diebus ab initio non tantum diabolo et angelis eius sed et omnibus peccatoribus a Deo ignis est praeparatus. in cuius flamma uri illo Finaeus diues ab ipso Dei filio est demonstratus. hic est gehennae ignis, in cuius similitudine caminus imperio regis septies tantum incensus per XL et VIIII cubita excreuit et aduersarios Ananiae Azariae et Misahel consumpsit, et ipsos tres pueros a Dei filio protectos (in mysterio nostro qui sumus tertium genus hominum) non uexauit. suppletis itaque XLVIIII annis post LXX captiuitatis facti sunt anni CXVIIII. qui CXVIIII anni coniunguntur illis qui ab Exodo usque ad Iechoniam computati sunt anni DCCCCXCV, et fiunt in se anni usque ad Hierusalem restitutam suppleta septima septimana I CXIIII.