De Pascha Computus
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Yndecimo itaque anno Sedeciae suppleti sunt ab Exodo anni mille et sex. et tunc populus Iudaeorum, qui legem non obseruauerat sed potius contra uoluntatem Dei filios suos idolis immolauera.t, et ipse captiuus agitur: et ciuitas eorum quae synagogae portabat typum succensa ab aduersariis eradicatur, et templum illud, quod in mysterio Adae fuerat fabricatum, et ipsum a fundamentis subuertitur et ad planum redigitur. et sic nobis qui in nouissimis diebus credere praeuidebamur, magnum ut dixi sacramentum demonstrabatur. etenim si meruerat ipse populus et ciuitas exterminari, quid templum Dei [*]( 4 Ez. 12, 13. 8 Hier. 24, 8-10. ) [*]( ) [*]( 1 sedechiam inorbauit b 3 et tunc cν dixerat dominus b, dictum est a domino cv 4 et om. cv 6 et in terra b 7 ieremias b 8 propheta om. b 9 sedechiam b 10 eius om. c in (ante hier.) om. b 11 inhabitant c 12 dissipationem b, dispersionem cv 14 et in locum ubi c mittam b 17 XI itaque annis suppleti sunt Ezechiae ab b suppletae c anni om. c 18 et sex] sex ut b 20 agetur c portauerat cv 21 eradicatur] traditur b 22 subuertetur ad planum redigetur c 23 qui om. c 24 si] sic c 25 quod c ) [*]( 17* )
Post haec autem demonstremus captiuitatis tempus annorum LXX. suppletis enim ab Exodo usque ad Iechoniam annis DCCCCLXXXXV adiciamus XI Sedeciae, qui anni undecim in corpore LXX annorum computantur. quo autem modo uideamus. ex quo capta est Hierusalem, ipse Sedecias annis XI. post quem Nabuchodonosor, qui eum in terra Chaldaeorum uinctum duxit annis XXV. Vlemaradan annis XII. Balthasar annis IIII. et Darius Cyri filius annis XVIII. sunt in se anni LXX. et sic Cyrus suscepit regnum Medorum et Persarum. ipse est Cyrus cuius in principio regni cum thesauris domus Dei reuersus est populus Iudaeorum in terra sua. ex quo tempore oportet nos [*]( 1 amiserat c eum bc, id W dixit b 2 legis c 3 ideo] odio c solo b subuenire c 4 filii c, filii fidei bv 5 snbuerterentur c 6 tunc om. c 9 similitudine b, signo cv 10 deputaretur ei iustitia b 12 credens c 14 unus b, annus c-v immaculatus] inmolatus c 15 igitur do] legitur b et sex] VI b 16 uitam c 18 anni c 19 XI sedeciae] XL c 20 quo] qui c hyerusalem b et sic saepe 21 Sedecias] ut diximus add. cv post quem] cuius post mortem postquam c 22 anni c uitae Marodat b XII] XI b baldasar c 23 cyri] asiriae b sunt b, fiunt cv 24 suscipit c 25 domus om. b 26 iudaeorom om. b quo] ipso enim c )
Et confirmabit inquit testamentum multis hebdomas
una. haec est ergo hebdomas nna quam segreganit angelus de LXX et posuit in nouissima saeculi tempora. quam hebdomadam recognoscimus habere annos septem: in quibus oportet primo Enoch et Eliam uenire, et per suam prophetiam magnae multitudini euangelium id est [*]( 2 Dan. 9, 24—27. ) [*]( 1 ipsis enim b, quibus c danieli cv 2 hebdomadae c 3 consumetur b 4 et u. s. peccata om. c deleatur iniustitia cv 5 et exp. iniustitiae om. c ut (ante red.) om. c 6 prophetiae et sanctus sanctorum c 8 responderetur b aedificaretur c 9 hebdomadas c 10 LXII W, LXXII be et sic aliquoties et conuertetur... I. 12 LXII om. c 12 LXXII b 15 ct exterminiis c 16 et] sed b confirmauit c 17 et dimidia hebdomadas c 18 ait. et om. c illud b 19 execratio] ab initio c 22 confirmanit c 23 ergo om. c hebdomada c LXX] DCLXX b 26 suam] eorum c )