Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. dissimulant licitumque negant, quia femina non sit
  2. ex tribubus generata suis. hoc acrius instat
  3. confirmans iuransque sibi placuisse parentes.
  4. quos habeat: optatori quaesita iugatur.
  5. ac dum per uirides laeto cum palmite uites
  6. incedit tacitumque mouet per singula uultum.
  7. ecce leo quasi Maxillae per auia regnat:
  8. rugitu horrisono stimulans se uerbere caudae
  9. excutiensque toros. patulo uenit obuius ore.
  10. hunc ille exceptum, neque enim labor, inpete dextra
  11. disicit et lacero diuisum dissipat artu.
  12. dotatus tacitae uirtutis munere factum
  13. occulit atque animo contentus teste laetatur.
  14. post aliquot redit ipse dies praedamque requirit:
  15. hic uero. horrendum ac dictu mirabile monstrum,
  16. [*]( 528 flammi B sugens B 529 Aethera pπ Nera L (JJzmcta om. lJ) 530 conspicuius B candebat A nubilia B 531 promissu L fotu L 532 prolis L opta B 537 fuit penn. L thalidque B 538 pubis uenti L thamn//n A thanft B 539 conspicue L conspicuo 7t candere L 540 uiorem p uxore L illi L corr. p 541 disimulant L sit abscissum in A 544 optatoris L corr. p iungatur L 547 maxilla L corr. p 548 horrisonos L 549 thoros B 550 hinc L 551 artum L 552 tacite L 5gc adque B laetatur A leg-ntur B 554 requiret I. 555 dicta B )
    201
  17. mella uidet mediis in faucibus esse leonis
  18. flauenti permixta fauo. quae protinus aufert
  19. et gustu temptata suo fidentior offert
  20. fratribus egregiis iuuenis. iamque esse timori
  21. coeperat eximio uirtutis nomine multis.