Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. ter denis igitur pariter comitantibus exit
  2. praestanti uirtute uiris; tunc quaestio cunctis
  3. ponitur et plectens ignaros multa iocatur.
  4. ut uestes niueo confestim stamine textas
  5. exhibeant. si uera queant non promere fatu.
  6. incipiens uaria conuoluit uerba figura:
  7. "Ex mandente uiri communis prodiit esca.
  8. dulcius atque fauo ualidi de corpore fluxit."
  9. id cum ueridico nullus depromeret ore
  10. et septem post poena dies remearet amicis,
  11. confusi struxere dolos sociumque perosi
  12. ad ciuem uenere suam. quam diximus ante
  13. conubio placuisse uiro. rogitantque minaces.
  14. Samsone ut luso secretum nuntiet: ac ni
  15. id faciat. flammas testantur uindices esse.
  16. territa femineo permulcet pectora fletu
  17. dura uiri: nam clausa tegit. memoransque. parenti
  18. et matri non dicta suae cur garrula poscat?
  19. sed quid femineus non tendat cogere fletus ?
  20. uincitur ac tacitae mentis secreta renudat.