Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. exul]tans iuuenis haedum dat sumere sancto,
  2. mox ius]sus potius consueta offerre tonanti
  3. munera. quae] suscepta uelit pro munere uitae.
  4. quaerunt] quin etiam domini condiscere nomen.
  5. scrutari] quod nemo potest: mirabile namque est.
  6. tum iuuenis] mandata sibi libamina profert,
  7. cap]rigenam prolem sancta ad donaria sistens.
  8. [*]( 504 Serit tu inquid UJ 505 mano ea (ea in ras.) B 506 retif xat B 507 adque B 508 pa]ero deceat (uel faciat) p .\'.Erese queat L )[*](507—700 AB=L )[*](510 Et L nutam B 511 Coniuge p Ipsi sepositae n 512 Haec surgit p Exsurgit tt .\'.GatZ imflt B 518 Hic sequitur p Cur L 516 Atque L uellit L 517 Angeljus pv. Us expromit L (puncla om. B) 518 in mundis L comodet B creandis ir 519 ue om. L 520 Vlla p Mixta n sensum L 521 tans L suppl. pn haedum p haec dum L 522 sua L (puncta om. B) offerri L 523 suppl. p uellit L 526 Tum 4\' iuuenis p Intorea s 527 caprigenam pn probem Z a donaria B )
    200
  9. mox] autem flammis ad candida sidera surgens
  10. aet]hera pulsabat uertex caelumque tenebat.
  11. per] quem conspicuus scandebat nubila sanctus.
  12. nec mora, promisso turgescunt uiscera fetu .
  13. et proles optata datur. quam nomine certo
  14. Samsonem dixere patres: hoc sedit utrique.
  15. ac dum prima puer titubans uestigia figit.
  16. incedit comitante deo; nam spiritus illi
  17. rector erat, quem terra tremit. cui sidera parent.
  18. quo fretus per castra fuit Danisque Thalique.
  19. inde pubescenti uenit iam corpore Thamnam.
  20. in qua conspicuae capitur candore puellae.
  21. patribus eloquitur. uxorem postulat ille: