Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. terra fuit propriumque ostendit laeta uirorem.
  2. ergo ubi nudatis consedit montibus arca.
  3. Araratum qui nomen habent sermone uetusto,
  4. laxat claustra senex reddens noua semina terrae
  5. exstruxitque libens sacraria festa tonanti
  6. [*]( Exod. 1—54 Pitr. )
  7. atque memor uoti adolet dum altaria flammis,
  8. hostia digna fuit, mites dum gignit odores,
  9. qui dominum coram laetis cum flatibus halant.
  10. tum. ne consimili pereat discrimine terra,
  11. diluuium dominus uentura in tempora tollit,
  12. festinos menses et tempora mobilis anni
  13. inrequieta iubens consuetos uoluere cursus:
  14. sed croceum tantum curuandum in nubibus arcum,
  15. candida cum sudo praerorant sidera nimbo.
  16. prosequitur uatem domini benedictio mitem,
  17. scilicet ut cunctis. quae tellus et mare gignit,
  18. imperitet fidus, cum sint subiecta regenti;
  19. admonitus pecudum carnes secernere mensis,
  20. quae non laxato uitam liquere cruore:
  21. idcirco quoniam multis haec indita mens est.