Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. qui leuibus pinnis uolucri dum flamine fertur,
  2. non rediit, iusti suspendens uota prophetae.
  3. post hunc albentem mittit per stagna columbam,
  4. quae super aequoreum campum defessa uolatu,
  5. nusquam nancta solum, uati se reddidit almo.
  6. cumque recurrentis fulgerent septima solis
  7. lumina. dimittit pinna plaudente uolucrem,
  8. quae nemore inuento ramis praepinguis oliuae
  9. ora referta tulit, cum iam per sidera uesper
  10. surgeret ac tremulo noctem praecurreret igni.
  11. inde iterum septem transcursis rite diebus
  12. mittitur in pelagus ales, quae lapsa meatu
  13. perceleri numquam sociae se reddidit aulae.
  14. sescentos igitur iam tum transgressus et unum
  15. orbes erat uates. primo iam mense secuto
  16. atque die mensis primo, cum libera tellus
  17. [*]( 290 pinnis G pennis A C 291 diuitat A G marmore A 293 inte- reat G 294 minabat A 295 seclis G 296 s,o C rario raether C 297 confringerc A nymbos 0 298 aequora A 299 flumine AC flamine G 300 nigrante G pectore C 301 pinnis AG pennis C 302 redit et iusti suspendunt A profetae G 305 na eta In. eras.) G 307 pinna] penna A 309 tolit G 310 Rei & A iglis A 311 VII. C 312 paelagus G q. C labsa G 313 reddit G 314 scscentus G 315 uatis ω 31G dis C )
    13
  18. uisa aperire procul montes ac uoluere fumum,
  19. quos super undarat ter quinas pontus in ulnas:
  20. decurso iam mense dehinc cum trina secundo
  21. lumina restarent, toto iam libera fluctu