Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto-;
  2. nam modo quae maduit germani sanguine terra,
  3. inuiso maledicta tibi conmissa negabit
  4. semina et absumptis fructum non proferet herbis,
  5. torpidus ut multo conlidens membra tremore
  6. funere ceu iuncto semper suspiria ducas.
  7. territus ille gemit mortemque a numine poscit:
  8. quae tamen infenso non est concessa tonante :
  9. nam mala promeritus signo fit notus inusto,
  10. sternere ne ferro liceat cuicumque nocentem,
  11. ne maius septena parent discrimina funus.
  12. ilicet a facie domini ceu perditus exit,
  13. aedibus obuersis Naidae in caespite terrae,
  14. nec minus ex natis, genetrix quos fida creauit,
  15. nomine primaeui sublimem condidit urbem.
  16. Enochus Gaidada creat, hic deinde Malelum
  17. quo Mathusalamus sensim genitore sub auras
  18. exiit et longae produxit tempora uitae.
  19. [*]( 151 mortali Martenius desperdere G 152 pr/ebebit (a eras.) G pre- bebit AC daturus m 154 ubi Cibi AG deserti Murtenius 155 frendens] fraudens A fraudans m frangens Pamelius 159 affatur C nonne] numnam Fabricius 163 conmissaj A 164 semina et: litt. ae ex corr. G absumtis G -adsumptis m erbis C 165 turbidus Jtiuinus conlideus] AG collidens C et m. collidcs Iunius 169 malo G 171 septena C septina AG 172 illicita facie C 173 naide C cespite A C 176 naida AG naidil C Gaidada p hic p ac to malechum AG melechum C Malelum p 177 matusalamus AG genetore G 178 longe G )
    8
  20. ast Lamech. dirum qui perculit ense Cainem,
  21. perpetitur caeso multum grauiora nocente;