Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. crimina nam meritum decies septena cohercent.
  2. coniugibus hic facta gemens sese increpat ultro,
  3. quaium prima fuit Ada atque altera Sella.
  4. Iabelum sed prima creat, qui pastor in aruis
  5. gramineis laeta pecudes pascebat in herba.
  6. lobalus quem deinde subit, qui musica plectra
  7. repperit et uario concordes murmure chordas.
  8. Tobelum mox Sella parit, cui fundere riuos
  9. aeris erat moris ferrumque incude subactum
  10. diuersis formare modis stridente camino:
  11. quem Noemma sequens uno genitore creata est.
  12. Haec inter uegetis Adam non languidus annis;
  13. Sethum progenerat post mortem mitis Abelis.
  14. Enochum is deinde creat, cui candida corda
  15. largitus dominus. hoc se poscente rogari
  16. adnuit et placidae suscepit munera mentis.
  17. nongentos igitur postquam conplerat Adamus
  18. ter denosque annos, sopitus morte quieuit.
  19. longaeuusque dehinc nongentos quinque per annos
  20. Enochus uixit, quem Cainanus adaequans