Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. hi cum perpetuo ferrent sua dona tonanti,
  2. dissimiles fructus sensu suadente dedere.
  3. nam prior uberibus fuerant quae prosata glaebis,
  4. obtulit, ast alius miti se deuouet agno,
  5. exta gerens sincera manu adipemque niualem,
  6. confestimque placet domino pia uota tuenti.
  7. quod propter gelida Cain incanduit ira.
  8. quem deus adloquio dignatus talibus infit:
  9. \'Dic mihi, si rectum uiuas et noxia cernas,
  10. degere non possis contracto a crimine purus?
  11. [*]( 127 disiectos nescto quis di////uet duabus litteris, mo ut uid., erasis G 128 obuersus G aeliminat C 129 aeuoluitur C euolabitur G 130 calidis A 131 frigerent A 132 pecudum A 133 opperiens A 134 fidõs G 135 gAnetricis GC 136 bino seu germine A binos eugermine C binos e germine G bino qui m foetus Martenius factus CD 138 Cainis hic G Cainis huic C Camus cui A atque Cain hic m 139 multa] hnins m 141 hii C 143 uperibus G quae] q. CG glaebis G glebis AC 144 optulit G deuouit C 145 manu sincera gerens m 146 domino om. C 147 gelida] rapida aut grauida Iunius calida Riuinus incanduit] litt. canduit al. m. in ras. A 148 deus] dfts C alloquio C 150 non AC num G contracta a cr. C )
    7
  12. desine mordaci fratrem disperdere sensu,
  13. qui tibi ceu domino subiectus colla praebebit.
  14. nec tamen his fractus fratrem deducit ad arua
  15. atque. ubi deprensum deserto in gramine uidit,
  16. elidit geminis frendens pia guttura palmis.
  17. quod factum dominus caelo speculatus ab alto
  18. disquirit, quonam terrarum degat Abelus?
  19. ille negat positum custodem se fore fratris.
  20. cui deus effatur: "Nonne uox sanguinis eius
  21. ad me missa sonat celsumque ascendit ac axem?"