Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. clauditur auratae quiddam munimine thecae,
  2. quod uideat generanda manus olimque futura
  3. \'ac uenerata deum uictum miretur auorum. [*](700) [*](1 )
  4. post haec signa mouent longumque educitur agmen
  5. ad uitam, quae sole calens atque indiga lymphae [*]( 2 )
  6. mordaces populum fecit depromere uoces
  7. in procerem, dum poscit aquam; nec murmure solo, [*]( 4 )
  8. sed paene est grassata manu; nam saxa sacerdos [*](705)
  9. in semet iaculanda timens emittit ad altum
  10. uerba deum siccisque implorat syrtibus amnes. [*]( ó )
  11. ilicet instinctus domini sententia magni
  12. maiores pariter natu praecedere mandat;
  13. tum uirgam capit adsuetam, qua sistere fluctus [*](710)
  14. nouerat et medio pontum diducere uallo;
  15. [*]( 6 )
  16. Chorebumque petit montem, qui plurimus extat
  17. sacratumque caput uicina ad nubila tollit. [*](713)
  18. illic dura silex conclusas saepserat undas, —
  19. quam super adstabat dominus fontesque ciebat [*](714)
  20. uirtutum ratione pari, qua flumina toto [*](715)
  21. distinxit mundo inmensa et marmora fudit.