Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. sunt coriandra uelut, totis defluxit ab astris. [*]( 16 )
  2. quam iussi carpsere manu ratione legendi
  3. certa uiri. ne quis forsan plus condere mallet,
  4. quam iusti mensura cibi est. quae sufficit uno [*](680)
  5. [*]( 18 )
  6. quoque die, nec uana Sella sollertia quemquam [*]( 20 )
  7. plus iusto posuisse domi; nam sole calente
  8. putria multimodo uitiantur uerme polenta. [*]( 22 )
  9. hoc solum nequeunt geminae disperdere luces,
  10. quae festo mandenda die parasceue prompsit, [*](685)
  11. quem sanctum iubet esse deus nullumque laborem
  12. sustentare homines, quotiens lux illa recurrit, [*]( 23 )
  13. sabbata quae memorant lentae concessa quieti. [*]( 25 )
  14. quin etiam cunctis penitus haec cognita res est,
  15. septima quaque die nullum descendere uictum, [*](690)
  16. [*]( 606 redeuntes A 607 sinistr. R A 610 quicquid C 618 respondit C missis A 615 croceor adiauit C 616celo.8. C est om. A dilapsa A C corr.p 618 implet C 619 cum se ltuc primo A 620 quae A q. C 622 carpere C 623 certauere C Mere C 624 uno C uni A 625 solertia C 626 domu A calenti C 627 patria C 628 gemini disperdere A geminandis perdere C corr.p 629 mandata A parasceua A promisit AC corr. p 681 quoties C 632 quae n quam AC 683 paenitus A 634 discendere A )
    79
  17. caelestis quem messis habet; quia cura sagaci [*]( 27 )
  18. progressi per rura uiri camposque iacentes.
  19. nil praeter undantes uentorum flatibus herbas
  20. intuiti, sinibus uacuis referuntur ad aedes. [*](695)[*]( 32 )
  21. ac ne forte dei tantum monumenta uiderent,
  22. ad quos missa fuit melliti muneris esca, [*]( 33 )