Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- hanc iussus pulsare ferit rupesque repente
- rumpitur et loquente undantibus euomit amnes. [*]( 688 intuitu C 639 hac C 641 thgcae C thecem A 643 hac C uenerat A 645 rafidamÅC quaej q. C limphae Climfae.4 646 fecit C om., sed spatium 6-7 litt. relictum A 648 pene AC sace doe C 649 iaculanda] lactanda (non iactanda) A 650 sirtibus AC 651 illicet C instinctu A 658 assuetam C 654 nocuerat A deducere AC corr. p 655 exstat  657 sepserat AC 658 astabat C 659 qua C om. spatio 5—6 litt. relicto A toto] tecta A 660 distinxi A immissa A 661 hunc A rupis AC 662 euomet A )
- curritur ad fluctus certatim congrege turba
- innumeraeque ruunt pecudes aestumque resoluunt [*](720)
- expletisque redit defessa in corpora uirtus. [*]( 7 )
- ilicet ipse locus causae de nomine nomen
- Temptationis habet, populus quod pectoris anceps
- ambigua cum mente fuit, an summus in illo
- degeret omnipotens, et quod plebs aspera dictis [*](725)
- optasset maledicta duci, quae concipit ira. [*]( 8 )
- istic belligeris Amalec instructa cateruis
- Hebraeos fudit cuneos; quod dedecus arcens [*]( 9 )
- Iesus lecta rapit bellantum robora secum :
- quem ferrata manu suscepta in bella uadentem [*](730)
- dux uotis precibusque iuuat collemque Chorebum [*]( 10 )
- conscendit celerante gradu, quem iunctus Aronus [*](12 )
- et Hurus uallant medium artusque per aeuum
- laboris refugos nec standi ad munia fortes
- subposito firmant saxo durumque sedile [*](735)
- subiciunt sternuntque duci; tum deinde fluentes
80