Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. quem solus praestare potest, qui sidera fecit? [*]( 6 )
  2. sed tamen occidua cernetis lampade solis
  3. esse deum, uobis cuius pro munere panis
  4. mittitur e caelo; qui uos, Mareotide fusca [*](660)
  5. inplicitos dudum, laetos nunc mittit ad agros.
  6. [*]( 580 quaeue p quae A que C quae] q. C 581 famis C 583 plusquam] magis plusquam C quae] q. AC cdminus C 584 loetum AG 585 posit\' C positi A corr. it 587 desint: e ex 8 C desinit A 589 arenas AG 592 quin] cum A 593 grandeue AC tuis A farum AC 595 quia tristius] qua artius A 596 accisis J accessis C nihil A 597 iubat post A illac post C 598 uatis AC 599 tumultus A 600 iubat A 603 pro jc per AO 604 e caelo] aecelo C mariotide A 605 implicitos Cinplicitis A ad agnos C )
    78
  7. quare agite et primo redeuntis lumine solis
  8. insuetas libate dapes mannamque caelestem. [*]( 7 ) [*]( 8 )
  9. iurgia nam populi, nostris non congrua factis,
  10. in dominum sunt missa magis, qui pascere sueuit, [*](665)
  11. quidquid alit, longoque educit saecula pastu." [*]( 10 )
  12. haec ubi disseruit, dominus de nube superna [*]( 12 )
  13. emicuit meliore die uictumque caelestem
  14. despondit cunctis, quem messis nescia fraudis
  15. progenerat nulloque extinguit semina fuco. [*](670)
  16. [*]( 13 )
  17. inde ubi iam croceo radiauit uesper ab axe,
  18. crebra niuis ritu caelo delapsa coturnix,
  19. congerie cumulata graui, camposque iacentes
  20. castrorumque situm cunctis mirantibus inplet.
  21. quin etiam primo cum se lux reddidit ortu, [*](675)
  22. [*]( 14 )
  23. niuosos dat manna cibos, quae farre minuto,