Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. praeualeat, quam dira fames, quam spiritus ardens
  2. arentes inter fauces mortemque praesentem,
  3. quae dilata grauat plus quam quae comminus instat?
  4. atque utinam nobis letum sors una dedisset [*](640)
  5. Aegypto positis tum, cum substantia uictus
  6. larga fuit cunctis, nullo mussante seorsum,
  7. quod desint alimenta sibi? nunc degimus istic,
  8. est ubi uita grauis, etiam si tristia non sint.
  9. ergo ualet quisquam squalentes inter harenas [*](645)
  10. inuisum tolerare diem. solemque calentem
  11. siccus ferre potest, nulla quem temperat umbra?
  12. quin potius, si nostra moneat discrimina sensus,
  13. dux grandaeue, tuos. Nilum Pharumque rogamus
  14. redde tuis, cunctosque dehinc iterare labores [*](650)
  15. poscentes permitte uiros, quia tristius esse
  16. accisis nil posse cibis sententia nostra est, [*]( 4 )
  17. et saturos seruire iuuat.. post talia dicta
  18. profatur uates, socio sermonis Arone:.
  19. II Quid tantum indomito uoces iactare tumultu [*](655)
  20. et proceres uexare iuuat? quid poscere uictum,