De Dominica Oratione
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Quod Anna in primo Regnorum libro ecclesiae typum portans custodit et seruat, quae Deum non clamosa petitione sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur. loquebatur prece occulta sed manifesta fide, loquebatur non uoce sed corde, quia sic Dominum sciebat audire, et. inpetrauit efficaciter quod petit, quia fideliter postulauit. declarat scriptura diuina quae dicit: loquebatur in corde suo et labia eius mouebantur et uox eius non audiebatur, et exaudiuit eam Dominus. item legimus in psalmis: dicite in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini. per Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet dicens: in sensu autem tibi debet adorari, Domine.
Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret, quemadmodum in templo cum pharisaeo publicanus orauerit. non adleuatis in caelum inpudenter oculis nec manibus insolenter [*]( 8 Matth. 9, 4. 9 Apoc. 2, 23. 17 I Reg. 1,13. 19 Ps. 4, 5. 22 Hierm. Ep. 5 (= Baruch 6.). ) [*]( 5 te deo tamultuosa ab his incipit S 6 est (ante clam.) om. W G sed G in ras. 7 cogitationes hominum v 9 et scient] sciens S 12 dominum WGv 14 prece...loquebatur om. SWG 15 deum Wv 16 petiit Gv 17 non mouebantur S, «mouebantur G mo in ras. 19 deus W Gv spalmis G 20 uestris om. v et om. V cubilibus S, stratis WGVv eonpungimini S, ct transpungimini (..emini W) W Gv 21 ieremian S sanctus om. S 22 tibi debet adorari dne (dns W, deus v) SW, tibi (corr. in te G1) debemus adorare dne G, esse debet adoratio domini V teste libro tGoettingensi, tibi debet esse adoratio domine V teste Latinio bibl. sacr. p. 179 23 adoremns G illnt S ignoremus G 24 pnplicanos W 25 inpudenter in caelum W )
Quae nos, fratres dilectissimi, de diuina lectione discentes postquam cognouimus ad orationem qualiter accedere debeamus, cognoscamus docente Domino et quid oremus. s i c, inquit, orate: pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua in caelo et in terra, panem nostrum cottidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut [*]( 7 Luc. 18,10 sq. 22 Matth. 6, 9 sq. ) [*]( 1 sed pectusWv inclausa contemptans S 3 orauit WG 4 non fiduciam Gronou. obs. p. 628 5 et exaudiu (sic)... agnoscit G m. rec. in marg. add. 6 semper humiiibus v deus G suo ponit] monuit S 7 orare v 8 et unus] et alter V et cum stetisset phariseus G 12 sabato G de omnium W, de omnibus V 13 quaecumque] quae G 14 oculos uolebat ad caelum leuareWv; ovx ijaeltv oidl TOVS oqactXiuovs els TOV ovgavor inaoai Graec. 17 magis in domum suam WG 18 cxtollit] exaltat G 19 humilat V 21 qualiter ad orationem v 24 sicut in caelo Wv; cf. August. de dono perseu. c. 3: \'in caelo et in terra\' uel quod in plerisque, codicibus legitur magisque ab orantibus frequentatur \'sicut in caelo et in terra\' 26 remitte v )
Ante omnia pacis doctor adque unitatis magister singillatim noluit et priuatim precem fieri, ut quis cum precatur pro se tantum precetur. non dicimus: pater meus, qui es in caelis nec: panem meum da mihi hodie, nec dimitti sibi tantum unusquisque debitum postulat aut ut in temptationem non inducatur adque a malo liberetur pro se solo rogat. publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno sed pro populo toto oramus, quia totus populus unum sumus. Deus pacis et concordiae magister qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus uoluit, quomodo in uno omnes ipse portauit. hanc orationis legem seruauerunt tres pueri in camino ignis inclusi consonantes in prece et spiritus consensione concordes: declarat scripturae diuinae fides et dum docet quomodo orauerint tales, dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut tales esse possimus. tunc inquit, illi tres tamquam ex uno ore hymnum canebant et benedicebant Deum. loquebantur quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docuerat orare. et idcirco orantibus fuit inpetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio. sic. et apostolos cum discipulis post ascensum Domini inuenimus orasse. erant, inquit, perseuerantes omnes unanimes [*]( 18 Dan. 3, 51 (Prec. Az. 27). 24 Act. 1, 14. ) [*]( 1 dimittimus Gv passas fueris V 2 induci nos GW nisi quod nos in WS. l.m. 2 temptatione S 3 malo SWGV, malo amen v 5 praece S non pro Bcduziua 6 non enim v in caelis es G 8 debita WG aut nt ex ut W m. 2 temptatione S ducatur W 10 et quando] si quando W uno] nobis solis V 11 toto populo v rogamus S, oramus WGv 12 et om. G qui W 8. 1. m. 2 13 in uno om. S et ipse G 15 spu S consensio Wl declarat SWGV, quod declarat v 16 scriptura diuina efides W cum W G 17 in W 8. 1. m. 2 18 illi tres inquit v tanquam S, quasi W Gv 19 cantabant V dominum Gv, om. W 21 fuit orantibus G 22 deum WG et (ante simplex) om. G 23 discipulos Sl ascensam maluit Baluzius 24 et erant V omnes otn. WG unanimis S )
Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis dominicae sacramenta, quam multa, quam magna, breuiter in sermone collecta sed in uirtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit quod non in precibus adque orationibus nostris caelestis doctrinae conpendio conprehendatur! sic, ait, adorate: pater noster, qui es in caelis. homo nouus, renatus et Deo suo per eius gratiam restitutus pater primo in loco dicit, quia filius esse iam coepit. in sua, inquit, propria uenitet sui eum non receperunt. quotquot eum receperunt dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine eius.. qui ergo credidit in nomine eius et factus est Dei filius, hinc debet incipere, ut et gratias agat et profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in caelis Deum, contestetur quoque inter prima statim natiuitatis suae uerba renuntiasse se terreno et carnali patri et patrem solum nosse se et habere coepisse qui sit in caelis, sicut scriptum est: qui dicunt patri et matri: non noui te, et filios suos non agnouerunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum seruauerunt. item Dominus in euangelio suo praecepit ne uocemus nobis patrem in terra, quod scilicet nobis unus pater qui est in caelis. et discipulo qui mentionem defuncti patris fecerat respondit: sine mortui [*]( 14 Io. 1,11 sq. 23 Deut. 33,9. 28 Matth. 23,9. 28 Matth. 8,22. ) [*]( 3 et om. GV instantia S, instantiam WGv simul et concordiam SW, et concordiam simul G; cf. Walker in MisceU. obseruatt. III 1 p. 53 5 nisi eos v 7 sint WG 9 specialiter G 10 nostris W 8.1 m. 2 11 orate W Gv 13 gratiam eius v primo in loco pater G dicit W s. I. m. 2 15 quodquod S, quotquot autem Gv eum G 8. l. m. 2 16 his qui v 17 credit G, crediderut W 19 filium dei G 20 dum G quodq. W natiuitatis ex natis W m. 2 21 se om. V 24 hii WG\' 26 precipit G terris V 27 scilicet sit G, sit scilicet Wv )
Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animaduertere et intellegere debemus, quod appellemus patrem qui sit in caelis, sed coniungimus et dicimus pater noster, idest eorum qui credunt, eorum qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis natiuitate reparati filii Dei esse coeperunt. quae uox Iudaeos etiam perstringit et percutit, quia Christum sibi per prophetas adnuntiatum et ad se prius missum non tantum spreuerunt infideliter sed et crudeliter necauerunt: qui iam non possunt patrem Dominum uocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: uos de diabolo patre nati estis et concupiscentias patris uestri facere uultis. ille enim homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas non est in illo. et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui: Israel autem me non cognouit et populus me non intellexit. uae genti peccatrici, populo pleno peccatis, semen nequam, filii scelesti. dereliquistis Dominum et in indignationem misistis illum sanctum Israel. in quorum exprobrationem christiani quando oramus pater noster dicimus, quia noster esse iam coepit et Iudaeorum qui eum dereliquerunt esse desiuit. nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa [*]( 11 Io. 8, 44. 16 Es. 1, 2 sq. ) [*]( 3 hoc om. S 4 appellamus G 5 id est W s. Z. m. 2 eorum qui credunt om. G 7 fili S etiam iudaeos v, iudeos G 8 quia S, qui WGv sibi om. G 9 inf. spreu. v et om. v 10 deum Wv 11 arguat S 12 diabulo S conctipiscentiam G 14 in om. G 15 in limo G eseiam S et indignans S 16 generaui] genui W 17 bus S SUtUD eras. in W, om. G 18 praesaepium SG, presepe W istr S agnouit W 19 popnlus mens Gv gens peccatrix populus plenus Wv et Cypriantis test. I 3 p. 40. 20 nequam] pessimum test. I. c. fili S 21 scelesti] sine lege test. 1. c.; cf. Gronou. obs. p. 322 22 illum om. G istrahel Setsic saepius exprobratione G 23 christiani om. G patrem nostrum G 24 iam om. W Gv dereliquerunt SG1, reliquerunt WGH desiit W Gv ) [*]( m. ) [*]( 18 )
Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis eius et bonitatis ubertas, ut sic nos uoluerit orationem celebrare in conspectu Dei, ut Dominum patrem uocemus et ut est Christus Dei filius sic et nos Dei filii nuncupemur: quod nomen nemo nostrum in oratione auderet adtingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare. meminisse itaque, fratres dilectissimi, et scire debemus quia quando patrem Deum dicimus quasi filii Dei agere debemus, ut quomodo nos nobis placemus de Deo patre, sic sibi placeat et ille de nobis. conuersemur quasi Dei templa, ut Dominum in nobis constet habitare. nec sit degener actus noster ab spiritu, ut qui spiritales et caelestes esse coepimus non nisi spiritalia et caelestia cogitemus et agamus, quia et ipse Dominus Deus dixit: eos qui clarificant me clarificabo: et qui me spernent spernentur, beatus quoque apostolus iii epistula sua posuit : non estis uestri, empti enim estis pretio magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro.
Post hoc dicimus: sanctificetur nomen tuum, non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus mus a Domino ut nomen eius sanctificetur in nobis. ceterum a quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit:: [*]( 2 Io. 8,34 sq. 17IReg. 2,30. 19 1 Cor. 6,19 sq. ) [*]( 1 dantur G1 eis et SWG1, eis 0\', et eia v 3 seruus est peccati v = LXX 4 aeterno S filius autem v 6 eius om. S ut SWOt, et 01, qui v 7 deum Wv ut G 8. l. m. 2, om. S 8 fllios nuncupemus v 10 orrare G 11 dum G 13 dno G conuertamur S quasi ex qua W m. 2 14 deum Wv sit] sic S 15 ab spu SG, ac spus W sed s fin. ex corr. caeL et spiro v 17 deus om. G 18 spernet W, spernit Gv spernetur W Gv; cf. de zelo et liuore c. 15 19 apostolus quoque G ponit G 20 magno om. W glorificate ex clarificate G m. 2 21 dom S 24 a doo W et August. de corrept. et gr. c. 6,10., ab eo v etAugust. contra duas cpist. Pel. IV, 9,25., de dono perseu. c. 2, 4 25 ipse (ante dixit) om. G )
Sequitur in oratione: adueniat regnum tuum. regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen eius ut in nobis sanctificetur postulamus. nam Deus quando non regnat, aut aput eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit ? nostrum regnum petimus aduenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo ante seruiuimus postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: uenite, benedicti patris mei, [*]( 1 Leu. 11,44 (cf. 20, 7.) 7 I Cor. 6,9 sq. 28 Matth. 25, 34. ) [*]( 1 queniam] quomodo codd. August. et om.v et codd. August. som om. W id SWV, idoo G 2 et W a. l. m. 2 4 sanctificationo Gv et AugtUJt. I. c. IV, 10,27 6 dignitato G 7 neque enim W 8 mascolorum S 11 consecuntur W quidam WY (xui \'mvтct rtvts ijn Graec. ; cf. test. III65) 12 sed sanctificati estis om. G 13 domini nostri Gv in om. W 14 domini] dni nri G 15 in W a. 1. m. 2 haec W $. I. m. 2 16 oremua ex oramus G m. 2 17 uiuificato] lustificato v iam 081. August. I. c. de dona peruu. non W 8.1. m. 2 derelinquere O. 18 faciamus GWl 19 pustulemus Gt de dei] dIñrS 20 ipsi S ) [*]( 18* )
Addimus quoque etdicimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, non ut Deus faciat quod uult, sed ut nos facere possimus quod Deus uult. nam Deo quis obsistit quominus quod uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus adque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis uoluntas Dei: quae ut fiat in nobis, opus est Dei uoluntate id est ope eius et protectione, quia nemo suis [*]( 12 Matth. 8, 11 sq. ) [*]( 1 regnum dei G 4 ipse swav, ipse nostra v 7 regnum terrestre G 8 saeculo saeculo malim 9 dedicat v 10 excedamus 8 11 de S, a WGo primum S, prius WGv 13 accumbent W 14 et (ante isaac) om. G 15 regni W s. l. m. 2 expelluntur G 16 quia ex qui W m. 2 17 et om. G 19 doum patrem W, patrem dllm G 20 nos om. G, delendum censetWalkerusl. c., nostrum malim nos et expunxitKrabinger eueniat G 21 in caelo SWGlV (et August. contra duas epist. Pel. IV, 9, 25), sicut in caelo G7v 23 absistit G 24 uellit W fiat G 25 animus W s. 1. m. 2 26 opus est ex opustst W m. 2 27 dei est S et protectione S 8. 1. quia... fortis est om. 8 )
Yoluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. humilitas in conuersatione, stabilitas in fide, uerecundia in uerbis, in factis iustitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, iniuriam facere non nosse et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Dominum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino . [*]( 3 Matth. 26, 39. 6 Io. 6, 38. 12 I Io. 2,15 sq. ) [*]( 1 sed] deus sed Ssed deus exp. m.2 2 dominus SW GV, deus v inflrmitate SW 3 iste calix a me G 4 et om. S tribuens WGv 6 uis OIJL Wv dicit om. W 8 me misit W G 9 uoluntatem patris W 10 iohannis S 11 dei uoluntatem Wv 13 quis Gv caritas] dilectio W 15 carnis..concupiscentia om. S est om. G 17 mundi] saeculi W transit G 18 uoluntatem dei WGv 19 et om. G 20 deus Gl 22 est] et W et om. G docuit et fecit W 24 in factis W 8. I. m. 2 25 nosse] posse W posse om. G 26 dominum SV, deum WGv 27 omnino nihil G. )
Fieri autem petimus uoluntatem Dei in caelo et in terra: quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus et in utroque id est et corpore et spiritu ut Dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cottidiana congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne uoluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima seruetur. quod aperte adque manifeste apostolus Paulus sua uoce declarat, caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis quae sunt adulteria, fornicationes, inmunditiae, spurcitiae, idololatriae, ueneficia, homicidia, [*]( 19 Gal. 5,17 sq. ) [*]( .1 praeponere omnino W ille quicquam W caritate at 2 fidenter ads.] libenter insistere V 4 constantia S quam SG fidacia SW 5 patientia SW 6 esse uelle v 7 adimplere v 8 petimus] uolnmns G 9 incolomitatis WG 11 utrtlq. W, ntraq. S sed a corr. id eat et W 8. 1. m. 2 in (pro et) corpore August. contra duas epist. Pel. I. e. et contra Iultan. Pelag. II, 3, 6 et spn W 8. 1. m. 2 12 in carne et spu W 13 discordantes S (antes uidetur m. 2 correctum) aduersufl Sv 14 congressione G ne add. m. 2 ut dum G, dei S (corr. m. 2) spn S 16 petimus SG et August. utroque loco, petimus inpenseTFv inter om. W 17 utexebS m, 2 et om. G in-in om. W geritur] creditur S 18 resernetur V, reparetur cod. Vatic. August. c. d. epist. Pel l. c. adq. manifeste om. G 19 sua W s. I. m. 2 22 ipsa August. I. c., illa aUero l facta] opera Wv 23 fornicationis S 24 idolatriae W, idolatria G )
Potest et sic intellegi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque qui nos persecuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et circa illos uoluntas Dei fiat quam Christus hominem conseruando et redintegrando perfecit. nam cum discipuli ab eo iam non terra appellentur sed sal terrae et apostolus primum hominem uocet de terrae limo, secundum uero de caelo, merito et nos qui esse debemus patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, sic Christo monente oramus et petimus, ut precem pro omnium salute faciamus, ut quomodo in caelo id est in nobis per fidem nostram uoluntas Dei facta est ut essemus e caelo, ita et in terra hoc est in illis credere nolentibus [*]( 1 animositas SW 2 heresis SW 3 comesationes G, comessationes v similia] similia quae praedico uobis sicut praedixi quoniam v 5 fructom 01 et spiritus W est agapes gaudium pax magnanimitas suauitas benignitas V teste Bigaltio 8 precamur in G terra et in caelo W uoluntatem....haec est om. S 9 uoluntats S 11 et om. G 12 monet] docet August. I. c. iis v quomque W1 13 terra G et August. I. c., terreni W, terena 8 14 coeperunt] potuerunt G et om. W 15 dei uoluntas W 16 perficit WG* non iam WGv in terra S, terreni W appellantur W 17 terra e W 18 deo patri G 19 aimiliaiS 21 ut q.] et quomodo SG 22 uoluntas...p. 280,1 fiat om. G 23 credere nolentibus scripsi, credentibus SWG, nondum credentibus scripsit Grauius, non credentibus Morellius; cf. Augustinum De praedest. sand. c. 8, 15: sic etiam noluit intellegi a. Cyprianus quod dicimus: . fiat uoluntas tua sicut in coelo et in terra, hoc est sicut in eis qui iam crediderunt et tamquam coelum sunt, ita et in eis, qui non credunt et ob hoc adhuc terra, sunt. quid ergo oramus pro nolentibus credere, nisi ut deus in illis operetur et nelle. )
Procedente oratione postulamus et dicimus: panem nostrum cottidianum da nobis hodie. quod potest et spiritaliter et simpliciter intellegi, quia et uterque intellectus utilitate diuina proficit ad salutem. nam panis uitae Christus est et panis hic omnium non est, sed noster est. et quomodo dicimus pater noster, quia intellegentium et credentium pater est, sic et panem nostrum uocamus, quia Christus eorum qui corpus eius contingimus panis est. hunc autem panem dari nobis cottidie postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam eius cottidie ad cibum salutis accipimus intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur ipso praedicante et dicente: ego sum panis uitae qui de caelo descendi. si qui ederit de meo pane, uiuet in aeternum. panem autem quem ego dedero caro mea est pro saeculi uita. quando ergo dicit in aeternum uiuere si qui ederit de eius pane, ut manifestum est eos uiuere qui corpus eius adtingunt et eucharistiam iure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum, ne dum quis abstentus separatur a Christi corpore remaneat a salute comminante ipso et dicente: nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. et ideo panem nostrum id est Christum dari nobis cottidie petimus, ut qui in [*]( 15 Io. 6, 51. 22 Io. 6, 53. ) [*]( 1 ut qui] fit ita hi qui G 2 renati G 4 quid W et (ante spir.) oni. W G 6 profecit S, proficiat W1 christus om. G 9 uocamus christum quia is Wcdkerus legendum censet l. c. eorum] noster v 10 contingunt v 11 eius om. WGv et Augvst. c. duas epist. Pd. IV, 9,25 12 ad] ac fort. iure communicationis accipimus V 13 absentes ex absonti G m. 2 prohibeamur G 14 dicente] monente Wv 15 uitae] uinus V ei quis Wv 16 uiuit 8 panis SGv 17 enim ex autem G m. 2 18 uiuire S quis v de We. l. m.2 19 panemSl ut om. W est] sit S 21 et orandum exp. Krdbinger 22 remaneat SlW, extraneus remaneat S1, procul rem. v, alienos rem. G salutem Sl 28 camem] panem S 24 habetis S )
Potest uero et sic intellegi, ut qui saeculo renuntiauimus et diuitias eius et pompas fide gratiae spiritalis abiecimus cibum nobis tantum petamus et uictum, quando instruat Dominus et dicat: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus discipulus esse. qui autem Christi coepit esse discipulus secundum magistri sui uocem renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria petitionis extendere ipso iterum Domino praescribente et dicente: nolite in crastinum cogitare: crastinus enim dies ipse cogitabit sibi. sufficit diei malitia sua. merito ergo Christi discipulus uictum sibi in diem postulat qui de crastino cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi fit et repugnans, ut quaeramus in saeculo diu uiuere qui petimus regnum Dei uelociter aduenire. sic et beatus apostolus monet formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque exhibitionem et tegumentum his contenti sumus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipulas et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. [*]( 6 Lnc. 14, 33. 11 Matth. 6, 34. 17 I Tim. 6, 7 sq. ) [*]( 1 et corpore eius W 5 petamus et uictum om. S 6 renuntiauerit W quae] qui W 8 esse coepit W uocem magistri sui W 10 ea tendere W dicente ex docente S m. 1 11 dies om. Baluzius 12 cogitanit G* sufficiat S 14 quia et] an non G tibi G fit ex sit S m.1, uidetur G 16 uenire G firmans G 17 ac fidei nostrae S inquit om. G 18 nequeTF, quia nec S ferre S possumus] simus S 19 exhibitionem] nutrimentum W et tegmentum S, om. W 20 simus Wv 21 muscipulam Gv 22 homines G 23 et in interitum W sed in s. I. m. 2, om. SG; cf. test. III61 p. 165, de lapsis c. 12, de opere et el. c. 10 )
Docet non tantum contemnendas sed et periculosas esse diuitias, illic esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium. unde et diuitem stultum saeculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate iactantem redarguit Deus dicens: stulte, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti cuius erunt? laetabatur stultus in fructibus nocte moriturus et cui uita iam deerat uictus abundantiam cogitabat. contra autem Dominus perfectum et consummatum docet fieri qui omnibus suis uenditis adque in usum pauperum distributis thesaurum sibi condat in caelo. eum dicit posse se sequi et gloriam dominicae passionis imitari qui expeditus et succinctus nullis laqueis rei familiaris inuoluitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Dominum ante praemissas ipse quoque comitatur. ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se, sic discit orare et de orationis lege qualis esse debeat noscere.