De Dominica Oratione
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Euangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil sunt aliud quam magisteria diuina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta conroborandae fidei, nutrimenta fouendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis, quae dum docibiles credentium mentes in terris instruunt, ad caelestia regna perducunt. multa et per prophetas seruos suos dici Deus uoluit et audiri: sed quanto maiora sunt quae filius loquitur, quae Dei sermo qui in prophetis fuit propria uoce testatur non iam mandans ut paretur uenienti uia sed ipse ueniens et uiam nobis aperiens et ostendens, ut qui in tenebris mortis errantes inprouidi et caeci prius fuimus luce gratiae luminati iter uitae duce et rectore Domino teneremus.
Qui inter cetera salutaria sua monita et praecepta diuina quibus populo suo consulit ad salutem etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precaremur monuit et instruxit. qui fecit uiuere docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et cetera dare et conferre dignatus est, ut dum prece et oratione quam filius docuit aput patrem loquimur, facilius audiamur. iam praedixerat horam uenire, quando ueri adoratores adorarent patrem in spiritu et ueritate, et inpleuit quod ante promisit, ut qui spiritum et ueritatem de eius sanctificatione percepimus de traditione [*]( IsCrPIT DE DOMINICA. ORATIONE W, INCIPIT LIBER SCI CYPRIANT EPI DE ORATIONE DOMINICA G; Augustinus de dono perseu. c. 3, 4: legite.. -in beatiCypriammartyrislibro...cuius esttitulus de dominica oratione. 2 alind sunt v 5 docibiles 0, dociles Wv 6 in terris W 8.1. m. 2 7 deus W, de se G 8 sunt om. Baluzius quam dei ex quae dei G m. 2 14 cetera om. Gl 15 consuluit v etiam W 8. I. m. 2 21 spiritu et ueri- tate W 22 ♦«scificationem (J, satisfactione Oxon. )
Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures eius ascendere Christi orationem. agnoscat\'pater filii sui uerba, cum precem facimus: qui habitat intus in pectore ipse sit et in uoce, et cum ipsum habeamus aput patrem aduocatum pro peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, aduocati nostri uerba promamus. nam cum dicat: quia quodcumque petierimus a patre in nomine eius dabit nobis, quanto efficacius impetramus quod petimus Christi nomine, si petamus ipsius oratione ?
Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina quietem continens et pudorem. cogitemus nos sub conspectu Dei stare. placendum est diuinis oculis et habitu corporis et modo uocis. nam ut inpudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit uerecundo modestis precibus orare. denique magisterio suo Dominus secrete orare nos praecepit, in abditis et semotis locis, in cubiculis ipsis, quod magis conuenit fidei, ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes et uidere et maiestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est: ego Deus adproximans et non Deus de longinquo. si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non uidebo eum? nonne caelum et terram ego inpleo? et iterum: in omni loco oculi Dei [*]( 6 Matth. 15,6 (cf. Marc. 7, 8.). 14 Io. 16,23. 27 Hier. 23,23 sq. 30 Prou. 15,3, ) [*]( 1 specialiter G spiritalis esse W, esse magis spiritalis v 3 BCS . sps G acra est G, uera magis v 4 ore W I opere G 8 dominus Krabinger 9 dominum V eius eius Gl 10 oratione v agnoscit ex agnoscat G m. 2 16 inpetrabimus ree. Krabinger in christi v 20 modo. W 21 contra W s. 1. m. 2, e contra G 23 secreto v semotis G, secretis W 26 in om. G 27 est om. W )