De Dominica Oratione
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Neque enim deesse cottidianus cibus potest iusto, cum scriptumsit: non occidet Dominus fame animam iustam, et iterum: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem, item Dominus promittat et dicat: nolite cogitare dicentes: quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes quaerunt. scit autem pater uester quia horum omnium indigetis. quaerite primo regnum et iustitiam Dei, et haec omnia adponentur uobis. quaerentibus regnum et iustitiam Dei omnia promittit adponi. nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si [*]( 5 Luc. 12, 20. 18 Prou. 10,3. 19 Ps. 36,25. 21 Matth. 6, 31 sq. ) [*]( 1 nos non G 2 radicem esse W 3 deceptatione W 4 frueturn S 5 dns W 7 ipsa nocte v 10 distribuitis S thensaurum ex thensanri S, thesauros V 11 caelis V se om. W gloriae S 13 deum v 15 nostrum om. v sic om. S discat v, didicit ex dicit G m. 2 de om. W 18 fame dns W 19 iunior Sv 20 nec W 21 dominus om. G repromittat W digentes W1 22 bibamus S uestiamur S 23 enim W 8. l. m. 2 quaerent S autem] enim G 24 indegetis S querite primum G 25 regnum dei et iust. eius v 27 sint dei W dom S si ex sine G m. 2 )
Post haec et pro peccatis nostris precamur dicentes: et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris. post subsidium cibi petitur et uenia delicti, ut qui a Deo pascitur in Deo uiuat nec tantum praesenti et temporali uitae sed aeternae consulatur, ad quam ueniri potest, si peccata donentur quae debita Dominus appellat, sicut in euangelio suo dicit: dimisi tibi omne debitum, quia me rogasti. quam necessario autem, quam prouidenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus qui pro peccatis rogare conpellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cottidie, dum cottidie pro peccatis iubetur orare. sic denique et Iohannes in epistula sua monet dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est Dominus qui nobis peccata dimittat. in epistula sua utrumque conplexus est, quod et rogare pro peccatis debeamus et inpetremus indulgentiam cum [*]( 14 Matth. 18, 32. 21 I Io. 1, 8 sq. ) [*]( 1 desit] erit G danihel W lacu Gv 2 apparatur V; cf. de opere et el. c.11 3 et helias V in solitudine Gv 5 0] et W humaneSG 6 fere S 8 deprecamur Wv dimitte VGv 9 sicuti W dimittimus Vp 12 sed et v consolatur S non potest nisi ex potest si G m. 2 14 suo om. G omnem JSW qui a me W 15 salubriter SWG et August. (contra d. epist. Pel. IV, 10, 27., de doMO perseu. c. 5, 8.), salutariter v 16 quod peccatores] utpronidentes G simus GV 17 a dno G 18 plaeeat] add. v: cum innocens nemo sit et se erl. p. pereat add. in W w. 2 20 et om. G 21 monet] ponit G 22 decepimus W 24 domiuus om. August. contra d. epist. P. l. c. 26 indulgentia W )
Adiunxit plane et addidit legem certa nos condicione et sponaione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes inpetrari non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa peccatores nostros paria fecerimus. idcirco et alio in loco dicit: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis et qui seruus post dimissum sibi a domino omne debitum conseruo suo noluit ipse dimittere in carcerem religatur. quia indulgere conseruo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit. quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis maiore censurae suae uigore proponit. cum steteritis, inquit, ad orationem, remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater uester qui in caelis est remittet uobis peccata uestra. excusatio tibi nulla in die iudicii superest, cum secundum tuam sententiam iudiceris et quod feceris hoc et ipse patiaris. pacificos enim et concordes adque unanimes esse in domo sua Deus praecepit et quales nos fecit secunda natiuitate tales uult renatos perseuerare, ut qui filii Dei sumus in Dei pace maneamus, et quibus spiritus unus est unus sit et animus et sensus. [*]( 9 Matth. 7, 2. 15 Marc. 11, 25 sq. ) [*]( 1 et ideo G deum Wl 3 paterna misericordia G 5 prius et W B. Z. tn.2 7 et om. S 8 peccatis] nostris add. tn. 2 in G peccatores WGV, om. S, debitores v 9 et om. G 10 fueritis G, ueritis S, eritis W in ea om. G rementietur Wl, remitietur S 11 quis semus S, seruus qui G omnem S 12 carcer S, carcere G et quia G sed etm. 2 13 conseruo suo v 14 in om. W maiori G 15 proponit] praediiit W ad oratione S 18 uestra uobis v 19 peccata nobis WG 20 uestra om. WG nulla est 8 diem W super est G sed est 8.1. m.8 21 et quod...patiaris om. G hoc om. S 22 esse post deus ponit G 23 praecipit v et] ut W 24 natos S sumus S, esse coepimus WGv deij eius V 25 et q.] in quibus G unus sit om. W et (ante an.) om. G )
Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi optulerunt munera eorum Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in corde. Abel pacificus et iustus, dum Deo sacrificat innocenter, docuit et ceteros, quando ad altare munus offerunt, sic uenire cum Dei timore, cum simplici corda, cum lege iustitiae, cum concordiae pace. merito ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium primus ostendens initiaret sanguinis sui gloria dominicam passionem qui et iustitiam Domini habuerat et pacem. tales denique a Domino coronantur, tales in die iudicii cum Domino uindicabuntur. ceterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus apostolus et scriptura sancta testatur, nec si pro nomine occisus fuerit, crimen dissensionis fraternae poterit euadere, quia sicut scriptum est qui fratrem suum odit homicida est, nec ad regnum [caelorum] peruenit aut cum Deo uiuit homicida. non potest esse cum Christo qui imitator Iudae maluit esse quam Christi. quale delictum est quod nec baptismo sanguinis potest ablui, quale crimen est quod martyrio non potest expiari!
Qlnd quoque necessarie monet Dominus ut in oratione dicamus: et ne patiaris nos induci in temptationem. qua in parte ostenditur nihil contra nos aduersarium posse, nisi Deus [*]( 20 I Io. 3,15. ) [*]( 1 ad Bacr. d. respicit V dissedentis S altare S 2 reconc. fratri G 3 paccatna G 4 fili S 6 in om. S 7 induebatur S 11 cum cm. N 11 concordia et G 12 ctmo S 13 gloriam W dominica S MdeiTP 15 iudici SW, dni G 16 uindicabuntur WG, uindicabunt S, iudicabunt v; cf. tamen epist. 81 c. 2: iudicaturos uos et regnaturos cum Christo Domino ...cum G 17 secundum] secum S beatos apostolos G1 18 nomine SW, nomine eius V, ihii nomine G, nomine christi v 21 caelorum om. S; cf. p. 294, 12 aut] ut G uiuat G 22 imitator S 23 baptissimo S 25 Mmonet S, admonet Wv 26 et om. G patiaris (passus fueris V) induci nos GV, nos patiaris induci v )
Potestas uero dupliciter aduersum nos datur, uel ad poenam cum delinquimus uel ad gloriam cum probamur: sicuti de Iob factum uidemus manifestante Deo et dicente: ecce omnia quaecumque habet in tuas manus do: sed ipsum caue ne tangas. et Dominus in euangelio loquitur tempore passionis: nullam haberes potestatem aduersum me nisi data esset tibi desuper. quando autem rogamus ne in temptationem ueniamus, admonemur infirmitatis et inbecillitatis nostrae dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe adque adroganter aliquid adsumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit: uigilate et orate, ne [*]( 4 II Reg. 24,11 (= Dan. 1,1 sq.) 7 Es. 42, 25 sq. 13 I Reg. 11, 23. 17 lob. 1, 12. 20 Io. 19,11. 26 Matth. 26, 41. ) [*]( 1 praemiserit W 2 dum WQ temptationibus nostris WGv 3 scriptura diuina WGv 4 nabucod. S, naboch. W iherusalem G 6 manum Wv aduersus v nos G s. I. m. 2 8 praedabantnr SOY, praedantur Wv illum] eum G 9 noluerunt V 13 et om. S satan G ipsi 01w. 0 15 aduersus WGv adn. nos dupliciter W 16 de] in G 17 dno G 18 manus tuas v 19 euangelio suo v 20 habere se S, haberes inquit W aduersum] in V adu. me potest. v 21 tibi data essct WG 22 ueniamus SG et August. c. duas epist. Pel. IV, 9,25., incidamus W 23 oramus G 24 quis aut] quis sibi aut v 25 dicat SV 26 docens humilitatem S )
Post ista omnia in consummatione orationis uenit clausula uniuersas petitiones et preces nostras collecta breuitate concludens. in nouissimo enim ponimus: sed libera nos a malo, conprehendentes aduersa cuncta quae contra nos in hoc mundo molitur inimicus, a quibus potest esse firma et fida tutela, si nos Deus liberet, si deprecantibus adque inplorantibus opem suam praestet. quando autem dicimus libera nos a malo, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem Dei aduersus malum petamus, qua inpetrata contra omnia quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. quis enim uel de saeculo metus est cui in saeculo Deus tutor est?
Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breuiauit? hoc iam per Esaiam prophetam fuerat ante praedictum, cum plenus Spiritu sancto de Dei maiestate ac pietate loqueretur. uerbum consummans, inquit, et breuians in iustitia, quoniam sermonem breuiatum faciet Deus in toto orbe terrae. nam cum Dei sermo Dominus noster Iesus Christus omnibus uenerit et colligens doctos pariter et indoctos omni sexu adque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum fecit grande conpendium, ut in disciplina caelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium uelociter disceret. sic cum doceret quid [*]( 20 Es. 10, 22 sq. ) [*]( 2 ut] et S 3 quicquid ex quid W m. 2 supliciter W 4 et] et cum V 5 consumatione W ut solet 9 potest esse] potestate G non potestnisi Oxon.; cf. p. 283,13 fida et firmaTFGt si om. G 10 liberat G 11 malo.... G 12 protectione W 13 aduersum G 14 operatur W\', opera.tur G 15 uel 8, ei WGv in saeculo om. G 17 suo G 8. l. m. 2 omnem precem nostram SGV, omne praeceptum nostrum W 18 eseiam SG 19 ac pietate om. G 20 et puians ante et breuians eras. in G 21 iustitiam W 22 dni nri ihu xpi W 23 iesus christus om. G 24 sexu S, sexui WGv at quae W at in rWl. aetate Wl 26 set 8 27 sic ex si G m. 2 )
Nec uerbis tantum sed et factis Deus orare nos docuit ipse orans frequenter et deprecans et quid nos facere oporteret exempli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: ipse autem fuit secedens in solitudines et adorans, et iterum: exiuit in montem orare et fuit pernoctans in orationem Dei. quodsi ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis peccatores oportet orare, et si ille per totam noctem iugiter uigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda oratione debemus nocte uigilare!
Orabat autem Dominus et rogabat non pro se — quid enim pro se innocens precaretur? — sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat cum dicit ad Petrum: ecce satanas postulabat ut uos uexaret quomodo triticum. ego autem rogaui pro te, ne deficiat fides tua. et postmodum pro omnibus patrem deprecatur dicens:: non pro his autem rogo solis sed et pro illis qui credituri sunt per uerbum [*]( 2 Io. 17, 3. 5 Marc. 12, 29 sq. 6 Matth. 22, 40. 11 Matth. 7,12. 16 Luc. 5,16. 18 Luc. 6, 12. 25 Luc. 22, 31. 28 Io. 17, 20 sq. ) [*]( 2 autem W 8. 1. m. 2 3 solum uerum G 6 dominus] deus v 8 primum] est primum mandatum v 9 simile est v tuum SW, tibi VQv 10 te ipsum v 12 hominis S 14 dns WGv 15 facere nos t; oportet W1 ^16 ipse autem... iterum om. S 17 solitudinem v 18 oratione Gv 23 dnos W 24 et om. SG 25 postulauit WGV, expetiuit v 27 pro te rogaui G 28 patrem W 8. I. m. 2 pcatur W patrem depr. p. omnibus S autem ex tantum S m. 1 29 solis] solum G )
Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat nec quicquam animus quam id solum cogitet quod precatur. ideo et sacerdos ante orationem i praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: susum corda, ut dum respondet plebs: habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. cludatur contra aduersarium pectus et soli Deo pateat nec ad se adire hostem Dei tempore orationis patiatur. obrepit enim frequenter et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo auocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in uoce, quando intentione sincera Dominum non uocis sonus sed animus et sensus debeat orare. quae autem segnitia est abalienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris. [*]( 1 et om. WGv 2 ut et] et ut G unum sint v 3 dni WOv 4 redemeret S 6 sunt om. S, sit G 7 hinc ex hic Wm.2 8 scindat G et (ante rog.) om. G 9 plebem suam uiuere SWG, pl. s. unire maluit Walkerus l. c. p. 54, pl. s. (sic pl. s. Pamelius) saluam fieri et in pace uiuere Morellius et v post Pamelium, pl. s. unanimiter uiuere coni. Grauius 11 uigilare v 13 quicquam tunc WGv 14 quod cogitet et quod precatur W 15 praefationem S, om. G praemissam G fratrum] frnum S sursum Gv 16 ut] et W respondit SW, respondent O plebs om. G 17 admoniatur S, admoneantur G claudatur (h 18 soli deo] sub dno G 19 adire om. W, post orationis habet Gv obripit SW frequenter ex frequentat S m.1 21 corde et WG intentione.... G, intemptatione S 22 deum G 23 debeat ante non uocis WGv est et G alienari WGv capi] rapi v 24 prophanis WGv 25 debeat excogitare S, cogitare debeamus G ) [*]( III. ) [*]( 19 )
Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum . ueniant. inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio. nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, quia nulla operatione fecundus est. et ideo scriptura diuina instruit dicens: bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna. nam qui in die iudicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est hodie quoque ad orationem cum operatione uenienti benignus auditor est. sic denique Cornelius centurio cum oraret, meruit audiri. fuit faciens multas eleemosynas in plebem et semper orans Deum. huic circa horam nonam oranti adstitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Deo.
Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum menta nostri operis inponunt. sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et [*]( 7 Cant. 5,2. 9 Col. 4, 2. 17 Tob. 12, 8. 23 Act. 10, 4 sq. ) [*]( 1 audire te W, te audiri v 2 deum v dum S tu ipse tui memor WG, tu ipse memor tui v 3 in toto W (in add. m. 2) 4 dom S 5 debeasS 7 ecclesiae om. G cantica G 10 dmo S 11 deus om. S 12 infructuosus S dom S 13 dom S sterelis W 14 fractum bonum G igne S 15 mereri dom S 16 quia] qui S est oper. foec. v 17 in- struit»»# G fit in ras.) 18 elemosyna SW et l.19, 21 20 cordelius S1- 21 fuit enim Vv 22 plebe WV dom S 23 reddens om. G suis operibus V et dicens] edicens G 26 dOiñ S quae W dom SG 27 rafael SG )
In orationibus uero celebrandis inuenimus obseruasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captiuitate uictores horam tertiam sextam nonam sacramento scilicet trinitatis quae in nouissimis temporibus manifestari habebat. nam et prima hora in tertiam ueniens consummatum numerum trinitatis ostendit, itemque ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem, et quando a septima nona conpletur, per ternas horas trinitas perfecta numeratur. quae horarum spatia iam pridem spiritaliter determinantes adoratores Dei statutis et legitimis ad precem temporibus seruiebant. et manifestata postmodum res est sacramenta olim fuisse, quod ante sic iusti precabantur. nam super discipulos hora tertia descendit Spiritus sanctus qui gratiam dominicae promissionis inpleuit. item Petrus hora sexta in tectum superius ascendens signo pariter et uoce Dei monentis instructus est, ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentibus ante dubitaret. et Dominus hora sexta crucifixus ad nonam peccata nostra sanguine suo abluit et ut redimere et uiuificare nos posset, tunc uictoriam sua passione perfecit.
Sednobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus obseruatas orandi nunc et spatia et sacramenta creuerunt. nam et mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur. quod olim Spiritus sanctus designabat in psalmis dicens: rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane: et exaudies uocem meam, mane [*]( 26 Ps. 5, 3 sq. ) [*]( 1 placentem W 2 quis v pauperis Wv deum foenerat v 3 odores O, odore SW, odorem v 4 danihele W2G2, danihel WlG1, daniel S 5 et tres S et om. S hora tertia W 6 sacramentum V 8 uenies S 9 ad] a S quartam praecedens G 11 determinata. Adoratores G 12 deo fort. statutis] statis maluit Krabinger et] sed W 13 seruabant G 15 discendit SW 16 repromissionis v inplebit W 17 dIñr S 19 gentibus <SF, gentilibus WGv 20 uiuicare Wl 21 suam WGv perficit Wl 22 obseruandas W 26 adorabo V 27 mane om.S et om. Wv adstabo tibi et uidebo S, adsistam tibi et contemplabor WGv; cf. test. II29 p. 98 )
Qui autem in Christo hoc est in lumine semper sumus nec noctibus ab oratione cessemus. sic Anna uidua sine intermissione [*](2 Osee 6,1. 9 Ps. 117, 22 sq. 14 Mal 4, 2. ) [*](1 loquitur dne W, dns loquitur dicens G 2 deluculo S 5 est om. W 801 uerus est christus G 9 lapidem test. II16 p. 82 11 factum G est om. W iste om. G est] hic est S admirabilis (h 12 hic S, isteWG laetemur S, exultemus V, ambulemusTFffv aepulemur in eum 8, iucundemur (ioc. O) in eo WGVv 13 malacin S, malachiel VO1, inalachias O\'v 15 aliis SW. 17 hora nulla christianis (a chr. v) excipitur W Gv quominus f. a. s. d. d. adorari] qtua deus non debeat adorari G 18 hoc 0 8. I. m. 2 19 in W 8. l. m. 2 et insistamus W, insistamus Gh 20 et W a. l. m. 2 legem W resoluta W 21 succedit succedit G1 dampnum orantibus G 22 in om. WGV 26 ab] ad W oratione, W (m eras.) )