De Dominica Oratione

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Potest et sic intellegi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque qui nos persecuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et circa illos uoluntas Dei fiat quam Christus hominem conseruando et redintegrando perfecit. nam cum discipuli ab eo iam non terra appellentur sed sal terrae et apostolus primum hominem uocet de terrae limo, secundum uero de caelo, merito et nos qui esse debemus patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, sic Christo monente oramus et petimus, ut precem pro omnium salute faciamus, ut quomodo in caelo id est in nobis per fidem nostram uoluntas Dei facta est ut essemus e caelo, ita et in terra hoc est in illis credere nolentibus [*]( 1 animositas SW 2 heresis SW 3 comesationes G, comessationes v similia] similia quae praedico uobis sicut praedixi quoniam v 5 fructom 01 et spiritus W est agapes gaudium pax magnanimitas suauitas benignitas V teste Bigaltio 8 precamur in G terra et in caelo W uoluntatem....haec est om. S 9 uoluntats S 11 et om. G 12 monet] docet August. I. c. iis v quomque W1 13 terra G et August. I. c., terreni W, terena 8 14 coeperunt] potuerunt G et om. W 15 dei uoluntas W 16 perficit WG* non iam WGv in terra S, terreni W appellantur W 17 terra e W 18 deo patri G 19 aimiliaiS 21 ut q.] et quomodo SG 22 uoluntas...p. 280,1 fiat om. G 23 credere nolentibus scripsi, credentibus SWG, nondum credentibus scripsit Grauius, non credentibus Morellius; cf. Augustinum De praedest. sand. c. 8, 15: sic etiam noluit intellegi a. Cyprianus quod dicimus: . fiat uoluntas tua sicut in coelo et in terra, hoc est sicut in eis qui iam crediderunt et tamquam coelum sunt, ita et in eis, qui non credunt et ob hoc adhuc terra, sunt. quid ergo oramus pro nolentibus credere, nisi ut deus in illis operetur et nelle. )

280
fiat uoluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima natiuitate terreni incipiant esse caelestes ex aqua et spiritu nati.

Procedente oratione postulamus et dicimus: panem nostrum cottidianum da nobis hodie. quod potest et spiritaliter et simpliciter intellegi, quia et uterque intellectus utilitate diuina proficit ad salutem. nam panis uitae Christus est et panis hic omnium non est, sed noster est. et quomodo dicimus pater noster, quia intellegentium et credentium pater est, sic et panem nostrum uocamus, quia Christus eorum qui corpus eius contingimus panis est. hunc autem panem dari nobis cottidie postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam eius cottidie ad cibum salutis accipimus intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur ipso praedicante et dicente: ego sum panis uitae qui de caelo descendi. si qui ederit de meo pane, uiuet in aeternum. panem autem quem ego dedero caro mea est pro saeculi uita. quando ergo dicit in aeternum uiuere si qui ederit de eius pane, ut manifestum est eos uiuere qui corpus eius adtingunt et eucharistiam iure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum, ne dum quis abstentus separatur a Christi corpore remaneat a salute comminante ipso et dicente: nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. et ideo panem nostrum id est Christum dari nobis cottidie petimus, ut qui in [*]( 15 Io. 6, 51. 22 Io. 6, 53. ) [*]( 1 ut qui] fit ita hi qui G 2 renati G 4 quid W et (ante spir.) oni. W G 6 profecit S, proficiat W1 christus om. G 9 uocamus christum quia is Wcdkerus legendum censet l. c. eorum] noster v 10 contingunt v 11 eius om. WGv et Augvst. c. duas epist. Pd. IV, 9,25 12 ad] ac fort. iure communicationis accipimus V 13 absentes ex absonti G m. 2 prohibeamur G 14 dicente] monente Wv 15 uitae] uinus V ei quis Wv 16 uiuit 8 panis SGv 17 enim ex autem G m. 2 18 uiuire S quis v de We. l. m.2 19 panemSl ut om. W est] sit S 21 et orandum exp. Krdbinger 22 remaneat SlW, extraneus remaneat S1, procul rem. v, alienos rem. G salutem Sl 28 camem] panem S 24 habetis S )

281
Christo manemus et uiuimus a sanctificatione eius et corpore non recedamus.

Potest uero et sic intellegi, ut qui saeculo renuntiauimus et diuitias eius et pompas fide gratiae spiritalis abiecimus cibum nobis tantum petamus et uictum, quando instruat Dominus et dicat: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus discipulus esse. qui autem Christi coepit esse discipulus secundum magistri sui uocem renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria petitionis extendere ipso iterum Domino praescribente et dicente: nolite in crastinum cogitare: crastinus enim dies ipse cogitabit sibi. sufficit diei malitia sua. merito ergo Christi discipulus uictum sibi in diem postulat qui de crastino cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi fit et repugnans, ut quaeramus in saeculo diu uiuere qui petimus regnum Dei uelociter aduenire. sic et beatus apostolus monet formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque exhibitionem et tegumentum his contenti sumus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipulas et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. [*]( 6 Lnc. 14, 33. 11 Matth. 6, 34. 17 I Tim. 6, 7 sq. ) [*]( 1 et corpore eius W 5 petamus et uictum om. S 6 renuntiauerit W quae] qui W 8 esse coepit W uocem magistri sui W 10 ea tendere W dicente ex docente S m. 1 11 dies om. Baluzius 12 cogitanit G* sufficiat S 14 quia et] an non G tibi G fit ex sit S m.1, uidetur G 16 uenire G firmans G 17 ac fidei nostrae S inquit om. G 18 nequeTF, quia nec S ferre S possumus] simus S 19 exhibitionem] nutrimentum W et tegmentum S, om. W 20 simus Wv 21 muscipulam Gv 22 homines G 23 et in interitum W sed in s. I. m. 2, om. SG; cf. test. III61 p. 165, de lapsis c. 12, de opere et el. c. 10 )

282

Docet non tantum contemnendas sed et periculosas esse diuitias, illic esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium. unde et diuitem stultum saeculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate iactantem redarguit Deus dicens: stulte, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti cuius erunt? laetabatur stultus in fructibus nocte moriturus et cui uita iam deerat uictus abundantiam cogitabat. contra autem Dominus perfectum et consummatum docet fieri qui omnibus suis uenditis adque in usum pauperum distributis thesaurum sibi condat in caelo. eum dicit posse se sequi et gloriam dominicae passionis imitari qui expeditus et succinctus nullis laqueis rei familiaris inuoluitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Dominum ante praemissas ipse quoque comitatur. ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se, sic discit orare et de orationis lege qualis esse debeat noscere.