De Dominica Oratione
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Neque enim deesse cottidianus cibus potest iusto, cum scriptumsit: non occidet Dominus fame animam iustam, et iterum: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem, item Dominus promittat et dicat: nolite cogitare dicentes: quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes quaerunt. scit autem pater uester quia horum omnium indigetis. quaerite primo regnum et iustitiam Dei, et haec omnia adponentur uobis. quaerentibus regnum et iustitiam Dei omnia promittit adponi. nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si [*]( 5 Luc. 12, 20. 18 Prou. 10,3. 19 Ps. 36,25. 21 Matth. 6, 31 sq. ) [*]( 1 nos non G 2 radicem esse W 3 deceptatione W 4 frueturn S 5 dns W 7 ipsa nocte v 10 distribuitis S thensaurum ex thensanri S, thesauros V 11 caelis V se om. W gloriae S 13 deum v 15 nostrum om. v sic om. S discat v, didicit ex dicit G m. 2 de om. W 18 fame dns W 19 iunior Sv 20 nec W 21 dominus om. G repromittat W digentes W1 22 bibamus S uestiamur S 23 enim W 8. l. m. 2 quaerent S autem] enim G 24 indegetis S querite primum G 25 regnum dei et iust. eius v 27 sint dei W dom S si ex sine G m. 2 )
Post haec et pro peccatis nostris precamur dicentes: et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris. post subsidium cibi petitur et uenia delicti, ut qui a Deo pascitur in Deo uiuat nec tantum praesenti et temporali uitae sed aeternae consulatur, ad quam ueniri potest, si peccata donentur quae debita Dominus appellat, sicut in euangelio suo dicit: dimisi tibi omne debitum, quia me rogasti. quam necessario autem, quam prouidenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus qui pro peccatis rogare conpellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cottidie, dum cottidie pro peccatis iubetur orare. sic denique et Iohannes in epistula sua monet dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est Dominus qui nobis peccata dimittat. in epistula sua utrumque conplexus est, quod et rogare pro peccatis debeamus et inpetremus indulgentiam cum [*]( 14 Matth. 18, 32. 21 I Io. 1, 8 sq. ) [*]( 1 desit] erit G danihel W lacu Gv 2 apparatur V; cf. de opere et el. c.11 3 et helias V in solitudine Gv 5 0] et W humaneSG 6 fere S 8 deprecamur Wv dimitte VGv 9 sicuti W dimittimus Vp 12 sed et v consolatur S non potest nisi ex potest si G m. 2 14 suo om. G omnem JSW qui a me W 15 salubriter SWG et August. (contra d. epist. Pel. IV, 10, 27., de doMO perseu. c. 5, 8.), salutariter v 16 quod peccatores] utpronidentes G simus GV 17 a dno G 18 plaeeat] add. v: cum innocens nemo sit et se erl. p. pereat add. in W w. 2 20 et om. G 21 monet] ponit G 22 decepimus W 24 domiuus om. August. contra d. epist. P. l. c. 26 indulgentia W )
Adiunxit plane et addidit legem certa nos condicione et sponaione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes inpetrari non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa peccatores nostros paria fecerimus. idcirco et alio in loco dicit: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis et qui seruus post dimissum sibi a domino omne debitum conseruo suo noluit ipse dimittere in carcerem religatur. quia indulgere conseruo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit. quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis maiore censurae suae uigore proponit. cum steteritis, inquit, ad orationem, remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater uester qui in caelis est remittet uobis peccata uestra. excusatio tibi nulla in die iudicii superest, cum secundum tuam sententiam iudiceris et quod feceris hoc et ipse patiaris. pacificos enim et concordes adque unanimes esse in domo sua Deus praecepit et quales nos fecit secunda natiuitate tales uult renatos perseuerare, ut qui filii Dei sumus in Dei pace maneamus, et quibus spiritus unus est unus sit et animus et sensus. [*]( 9 Matth. 7, 2. 15 Marc. 11, 25 sq. ) [*]( 1 et ideo G deum Wl 3 paterna misericordia G 5 prius et W B. Z. tn.2 7 et om. S 8 peccatis] nostris add. tn. 2 in G peccatores WGV, om. S, debitores v 9 et om. G 10 fueritis G, ueritis S, eritis W in ea om. G rementietur Wl, remitietur S 11 quis semus S, seruus qui G omnem S 12 carcer S, carcere G et quia G sed etm. 2 13 conseruo suo v 14 in om. W maiori G 15 proponit] praediiit W ad oratione S 18 uestra uobis v 19 peccata nobis WG 20 uestra om. WG nulla est 8 diem W super est G sed est 8.1. m.8 21 et quod...patiaris om. G hoc om. S 22 esse post deus ponit G 23 praecipit v et] ut W 24 natos S sumus S, esse coepimus WGv deij eius V 25 et q.] in quibus G unus sit om. W et (ante an.) om. G )
Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi optulerunt munera eorum Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in corde. Abel pacificus et iustus, dum Deo sacrificat innocenter, docuit et ceteros, quando ad altare munus offerunt, sic uenire cum Dei timore, cum simplici corda, cum lege iustitiae, cum concordiae pace. merito ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium primus ostendens initiaret sanguinis sui gloria dominicam passionem qui et iustitiam Domini habuerat et pacem. tales denique a Domino coronantur, tales in die iudicii cum Domino uindicabuntur. ceterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus apostolus et scriptura sancta testatur, nec si pro nomine occisus fuerit, crimen dissensionis fraternae poterit euadere, quia sicut scriptum est qui fratrem suum odit homicida est, nec ad regnum [caelorum] peruenit aut cum Deo uiuit homicida. non potest esse cum Christo qui imitator Iudae maluit esse quam Christi. quale delictum est quod nec baptismo sanguinis potest ablui, quale crimen est quod martyrio non potest expiari!