De Dominica Oratione
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Sequitur in oratione: adueniat regnum tuum. regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen eius ut in nobis sanctificetur postulamus. nam Deus quando non regnat, aut aput eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit ? nostrum regnum petimus aduenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo ante seruiuimus postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: uenite, benedicti patris mei, [*]( 1 Leu. 11,44 (cf. 20, 7.) 7 I Cor. 6,9 sq. 28 Matth. 25, 34. ) [*]( 1 queniam] quomodo codd. August. et om.v et codd. August. som om. W id SWV, idoo G 2 et W a. l. m. 2 4 sanctificationo Gv et AugtUJt. I. c. IV, 10,27 6 dignitato G 7 neque enim W 8 mascolorum S 11 consecuntur W quidam WY (xui \'mvтct rtvts ijn Graec. ; cf. test. III65) 12 sed sanctificati estis om. G 13 domini nostri Gv in om. W 14 domini] dni nri G 15 in W a. 1. m. 2 haec W $. I. m. 2 16 oremua ex oramus G m. 2 17 uiuificato] lustificato v iam 081. August. I. c. de dona peruu. non W 8.1. m. 2 derelinquere O. 18 faciamus GWl 19 pustulemus Gt de dei] dIñrS 20 ipsi S ) [*]( 18* )
Addimus quoque etdicimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, non ut Deus faciat quod uult, sed ut nos facere possimus quod Deus uult. nam Deo quis obsistit quominus quod uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus adque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis uoluntas Dei: quae ut fiat in nobis, opus est Dei uoluntate id est ope eius et protectione, quia nemo suis [*]( 12 Matth. 8, 11 sq. ) [*]( 1 regnum dei G 4 ipse swav, ipse nostra v 7 regnum terrestre G 8 saeculo saeculo malim 9 dedicat v 10 excedamus 8 11 de S, a WGo primum S, prius WGv 13 accumbent W 14 et (ante isaac) om. G 15 regni W s. l. m. 2 expelluntur G 16 quia ex qui W m. 2 17 et om. G 19 doum patrem W, patrem dllm G 20 nos om. G, delendum censetWalkerusl. c., nostrum malim nos et expunxitKrabinger eueniat G 21 in caelo SWGlV (et August. contra duas epist. Pel. IV, 9, 25), sicut in caelo G7v 23 absistit G 24 uellit W fiat G 25 animus W s. 1. m. 2 26 opus est ex opustst W m. 2 27 dei est S et protectione S 8. 1. quia... fortis est om. 8 )
Yoluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. humilitas in conuersatione, stabilitas in fide, uerecundia in uerbis, in factis iustitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, iniuriam facere non nosse et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Dominum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino . [*]( 3 Matth. 26, 39. 6 Io. 6, 38. 12 I Io. 2,15 sq. ) [*]( 1 sed] deus sed Ssed deus exp. m.2 2 dominus SW GV, deus v inflrmitate SW 3 iste calix a me G 4 et om. S tribuens WGv 6 uis OIJL Wv dicit om. W 8 me misit W G 9 uoluntatem patris W 10 iohannis S 11 dei uoluntatem Wv 13 quis Gv caritas] dilectio W 15 carnis..concupiscentia om. S est om. G 17 mundi] saeculi W transit G 18 uoluntatem dei WGv 19 et om. G 20 deus Gl 22 est] et W et om. G docuit et fecit W 24 in factis W 8. I. m. 2 25 nosse] posse W posse om. G 26 dominum SV, deum WGv 27 omnino nihil G. )
Fieri autem petimus uoluntatem Dei in caelo et in terra: quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus et in utroque id est et corpore et spiritu ut Dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cottidiana congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne uoluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima seruetur. quod aperte adque manifeste apostolus Paulus sua uoce declarat, caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis quae sunt adulteria, fornicationes, inmunditiae, spurcitiae, idololatriae, ueneficia, homicidia, [*]( 19 Gal. 5,17 sq. ) [*]( .1 praeponere omnino W ille quicquam W caritate at 2 fidenter ads.] libenter insistere V 4 constantia S quam SG fidacia SW 5 patientia SW 6 esse uelle v 7 adimplere v 8 petimus] uolnmns G 9 incolomitatis WG 11 utrtlq. W, ntraq. S sed a corr. id eat et W 8. 1. m. 2 in (pro et) corpore August. contra duas epist. Pel. I. e. et contra Iultan. Pelag. II, 3, 6 et spn W 8. 1. m. 2 12 in carne et spu W 13 discordantes S (antes uidetur m. 2 correctum) aduersufl Sv 14 congressione G ne add. m. 2 ut dum G, dei S (corr. m. 2) spn S 16 petimus SG et August. utroque loco, petimus inpenseTFv inter om. W 17 utexebS m, 2 et om. G in-in om. W geritur] creditur S 18 resernetur V, reparetur cod. Vatic. August. c. d. epist. Pel l. c. adq. manifeste om. G 19 sua W s. I. m. 2 22 ipsa August. I. c., illa aUero l facta] opera Wv 23 fornicationis S 24 idolatriae W, idolatria G )