De Dominica Oratione
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis dominicae sacramenta, quam multa, quam magna, breuiter in sermone collecta sed in uirtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit quod non in precibus adque orationibus nostris caelestis doctrinae conpendio conprehendatur! sic, ait, adorate: pater noster, qui es in caelis. homo nouus, renatus et Deo suo per eius gratiam restitutus pater primo in loco dicit, quia filius esse iam coepit. in sua, inquit, propria uenitet sui eum non receperunt. quotquot eum receperunt dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine eius.. qui ergo credidit in nomine eius et factus est Dei filius, hinc debet incipere, ut et gratias agat et profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in caelis Deum, contestetur quoque inter prima statim natiuitatis suae uerba renuntiasse se terreno et carnali patri et patrem solum nosse se et habere coepisse qui sit in caelis, sicut scriptum est: qui dicunt patri et matri: non noui te, et filios suos non agnouerunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum seruauerunt. item Dominus in euangelio suo praecepit ne uocemus nobis patrem in terra, quod scilicet nobis unus pater qui est in caelis. et discipulo qui mentionem defuncti patris fecerat respondit: sine mortui [*]( 14 Io. 1,11 sq. 23 Deut. 33,9. 28 Matth. 23,9. 28 Matth. 8,22. ) [*]( 3 et om. GV instantia S, instantiam WGv simul et concordiam SW, et concordiam simul G; cf. Walker in MisceU. obseruatt. III 1 p. 53 5 nisi eos v 7 sint WG 9 specialiter G 10 nostris W 8.1 m. 2 11 orate W Gv 13 gratiam eius v primo in loco pater G dicit W s. I. m. 2 15 quodquod S, quotquot autem Gv eum G 8. l. m. 2 16 his qui v 17 credit G, crediderut W 19 filium dei G 20 dum G quodq. W natiuitatis ex natis W m. 2 21 se om. V 24 hii WG\' 26 precipit G terris V 27 scilicet sit G, sit scilicet Wv )
Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animaduertere et intellegere debemus, quod appellemus patrem qui sit in caelis, sed coniungimus et dicimus pater noster, idest eorum qui credunt, eorum qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis natiuitate reparati filii Dei esse coeperunt. quae uox Iudaeos etiam perstringit et percutit, quia Christum sibi per prophetas adnuntiatum et ad se prius missum non tantum spreuerunt infideliter sed et crudeliter necauerunt: qui iam non possunt patrem Dominum uocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: uos de diabolo patre nati estis et concupiscentias patris uestri facere uultis. ille enim homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas non est in illo. et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui: Israel autem me non cognouit et populus me non intellexit. uae genti peccatrici, populo pleno peccatis, semen nequam, filii scelesti. dereliquistis Dominum et in indignationem misistis illum sanctum Israel. in quorum exprobrationem christiani quando oramus pater noster dicimus, quia noster esse iam coepit et Iudaeorum qui eum dereliquerunt esse desiuit. nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa [*]( 11 Io. 8, 44. 16 Es. 1, 2 sq. ) [*]( 3 hoc om. S 4 appellamus G 5 id est W s. Z. m. 2 eorum qui credunt om. G 7 fili S etiam iudaeos v, iudeos G 8 quia S, qui WGv sibi om. G 9 inf. spreu. v et om. v 10 deum Wv 11 arguat S 12 diabulo S conctipiscentiam G 14 in om. G 15 in limo G eseiam S et indignans S 16 generaui] genui W 17 bus S SUtUD eras. in W, om. G 18 praesaepium SG, presepe W istr S agnouit W 19 popnlus mens Gv gens peccatrix populus plenus Wv et Cypriantis test. I 3 p. 40. 20 nequam] pessimum test. I. c. fili S 21 scelesti] sine lege test. 1. c.; cf. Gronou. obs. p. 322 22 illum om. G istrahel Setsic saepius exprobratione G 23 christiani om. G patrem nostrum G 24 iam om. W Gv dereliquerunt SG1, reliquerunt WGH desiit W Gv ) [*]( m. ) [*]( 18 )
Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis eius et bonitatis ubertas, ut sic nos uoluerit orationem celebrare in conspectu Dei, ut Dominum patrem uocemus et ut est Christus Dei filius sic et nos Dei filii nuncupemur: quod nomen nemo nostrum in oratione auderet adtingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare. meminisse itaque, fratres dilectissimi, et scire debemus quia quando patrem Deum dicimus quasi filii Dei agere debemus, ut quomodo nos nobis placemus de Deo patre, sic sibi placeat et ille de nobis. conuersemur quasi Dei templa, ut Dominum in nobis constet habitare. nec sit degener actus noster ab spiritu, ut qui spiritales et caelestes esse coepimus non nisi spiritalia et caelestia cogitemus et agamus, quia et ipse Dominus Deus dixit: eos qui clarificant me clarificabo: et qui me spernent spernentur, beatus quoque apostolus iii epistula sua posuit : non estis uestri, empti enim estis pretio magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro.
Post hoc dicimus: sanctificetur nomen tuum, non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus mus a Domino ut nomen eius sanctificetur in nobis. ceterum a quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit:: [*]( 2 Io. 8,34 sq. 17IReg. 2,30. 19 1 Cor. 6,19 sq. ) [*]( 1 dantur G1 eis et SWG1, eis 0\', et eia v 3 seruus est peccati v = LXX 4 aeterno S filius autem v 6 eius om. S ut SWOt, et 01, qui v 7 deum Wv ut G 8. l. m. 2, om. S 8 fllios nuncupemus v 10 orrare G 11 dum G 13 dno G conuertamur S quasi ex qua W m. 2 14 deum Wv sit] sic S 15 ab spu SG, ac spus W sed s fin. ex corr. caeL et spiro v 17 deus om. G 18 spernet W, spernit Gv spernetur W Gv; cf. de zelo et liuore c. 15 19 apostolus quoque G ponit G 20 magno om. W glorificate ex clarificate G m. 2 21 dom S 24 a doo W et August. de corrept. et gr. c. 6,10., ab eo v etAugust. contra duas cpist. Pel. IV, 9,25., de dono perseu. c. 2, 4 25 ipse (ante dixit) om. G )