Sententiae Episcoporum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Alius Saturninus ab Auitinis dixit:

Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare qui appellati sunt antichristi.

Quintus ab Aggya dixit:

Ille potest dare aliquid qui aliquid habet. haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?

Alius Iulianus a Marcelliana dixit:

Si potest homo duobus dominis seruire, Deo et mamonae, potest et baptisma duobus seruire, christiano et haeretico.

Tenax ab Horreis Caeliae dixit:

Scriptum est quia Deus unus et Christus unus et ecclesia una et baptisma unum. quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi Deus et Christus et ecclesia non est. #

alius Victor ab Assuras dixit:

Baptisma unum est, sed et ecclesiae. ubi ecclesia non est, baptisma illic esse non potest. [*]( 1 a buslacenis A (cf. tamen lib. III c. 8,11), a bustiacgenis L, abustlaccens T, abnsti lacceni M, a byzacene coni. Fellus 3 praeponit LTX 5 abitinis A, auitinisi T, uitinis L I 8 aggya A, acbia MT, acdia L 9 habent M, haberet Tl, habuerit v 11 ad marcellianam L\' 12 deo scilicet T sed scilicet 8. 1. 13 seruire id est T sed id est s. I. 15 scriptum est...1.17 non est proxima Victori eiusque sententiam Tenaci adsi- gnat Av christus] spiritus Erasmus et Ooncil. 16 quomodo ergo T2v aliquid L I 17 christi L ecclesia una v 18 assuris Av 19 sed] incipit S et om. TAv, fort. id et ubi T sed et s. I. ecclesia] ecclesiae ubi ecclesia S )

457

Donatulns a Capse dixit:

Et ego semper hoc sensi, ut haeretici qui nihil foris possunt consequi, quando ad ecclesiam conuertuntur, baptizentur.

Verulus a Rusiccade dixit:

Homo haereticus dare non potest quod non habet: multo magis schismaticus quod habuit amisit.

pudentianus a Cuiculi dixit:

Nouitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid maiores iudicarent. nam haereses nihil habere nec posse manifestum est. adque ita si qui ex eis uenerint, baptizare aequissime iudicatum est.