Sententiae Episcoporum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Zosimus a Tharassa dixit:

Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti. [*]( 1 alius om. v a tucga S, attu.ca. T, a thucca v 3 marcion-baptismum] marcionis baptismum eius noui sic est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam ante est ut ostendat S 5 et quomodo T sacerdotes... qui om. T seruat S 6 hostis S 8 a ex an S 9 in om. e 10 battizat T peccatori commn II post haec deest totum folium in S 11 ululis] uaulis coni. Sarduinus 15 aecclesia. T baptisma v noui si est] nobis uindico etsi est T sed etsi s. l. et uindico in marg. 16 ante om. T in ras.. 20 circum cedebat M ueritate M )

455

Iulianus a Thelepte dixit:

Scriptum est: nemo potest aliquid accipere, nisi datum fuerit illi de caelo. si haeresis de caelo est potest et baptisma dare.

Faustus a Timida regia dixit:

Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. qui pro haereticis ecclesiastico baptismo intercedit illos christianos et nos haereticos facit.

Geminius a Furnis dixit:

Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt. et ideo quod semel decreuimus tenemus ut haereticos uenientes baptizemus.

Rogatianus a Noua dixit:

Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus. quomodo potest habere baptismum Christi synagoga Satanae?

Therapius a Bulla dixit:

Qui haereticis ecclesiae baptismum concedit et prodit quid aliud quam sponsae Christi ludas extitit?

Item alius Lucius a Membresa dixit:

Scriptum est: Deus peccatorem non audit. haereticus qui peccator est quomodo audiri in baptismo potest? [*]( 2 Io. 3,27. 20 Io, 9, 31. ) [*]( 1 telepte Av 3 et om. A 5 thimida L 6 patroncinantur L 7 baptismati Mv et nos om. T, et non L I 9 gemminus T, geminus M 10 nobis n. possant om. T 11 tenemos] maneat uidelicet T 8. I. haereticoa LT, ab haereticis MAv 14 christi L haeresin LM, haeresim autem T sed autem 8. l. et quomodo Tsed et 8. l. 15 synagoge T\' 16 ab illa ex ab ulla M m. 2 17 baptisma v 18 sponsa ex sponse T indas sponsae christi v 19 membressa L, membrosailf 20 hereticos M, et hereticus T, om.A )

456

Item alius Felix a Buslacenis dixit:

In haereticis sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit.