Sententiae Episcoporum
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Cum baptisma unum sit in catholica ecclesia, manifestum est non posse extra ecclesiam baptizari. et ideo in haeresi intinctos siue in schismate ad ecclesiam uenientes censeo baptizari . oportere.
Secundum motum animi mei et Spiritus sancti, cum sit unus Deus pater Domini Iesu Christi et unus Christus et una spes, [*]( 1 gapse T, capsede S 3 consequi possunt LT, sunt consequi S, consecuti sunt A 4 martyr de schismaticis Verulus Erasmus rusicade L, rusiceade T, succade S 5 et multo T sed et s. I. 6 quod] qui quod Av 8 sustinere quod S 9 heresis SLT nec posse om. S 10 quis ST eisj is T baptizari T2Av 11 aequissimae ST iudicatum S, statutum L*TAv, statum Ll 12 ippone T diarrito LA, diharrito T, diarrhytorum v, om. S dixit orito dixit S 14 extra] ex S haeresin tinctus S, haeresi tinctos LTAv 15 in om. T uenientes (uentes L) ad ecclesiam LTAv 17 ausafa] ausura 8 18 cum sit A, qui iussit S, cui sit LT; uerba grauius corrupta uidentur 19 domini nostri Av, dns nr LT\' ihs xps LT\' spes et v ) [*]( * )
Ego censeo, ut secundum sanctarum scripturarum praecepta baptizatos ab haereticis inlicite extra ecclesiam, si ad ecclesiam confugere uoluerint, gratiam baptismi ubi licite datur consequantur.
Ego credo baptisma salutare non esse nisi in ecclesia catholica. quidquid absque catholica fuerit simulatio est.
Haereticos nihil habere constat, et ideo ad nos ueniunt, ut possint accipere quod non habent.
Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus, ut haereticos qui ideo ad nos ueniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, ecclesiae baptismo sanctificemus. [*](1 in 8, unaLTA, et nna v habet 8, debet.L7\\4r esse etJ esse.4 2 ut ai SL, et si A, ..si T, si v; cf. 438, 4 ab haereticis t? aat om. 8 rescindere S 3 exinde A 5 item alina om. A 7 baptizatos SLT, baptizatial mIicitis 81 si] cum v ai ad ecclesiam oui. S suolueritr gratia S licet et ex licete T consequantar SLTA, consequatur v; ef. 438, 4 10 lamasba LTA, labama S, lambese v 11 in e. catholica] ecclesiae catholicae T 12 et quidquid T Stlp. catholica scr. baptisma ecclesie T simiatio T 13 cazauphala S, gazauphalia LT 14 cum constet ex constat T et om. T coDoeniont. T 17 christi T 18 qui] quia S 19 sanctifecemus T, om. S )
Quod et ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, et ideo expectabam praecessorum consilium. hoc itaque existimo ut qui, cum ex haeresi sint, ueniunt sine dubio baptizentur.
Manifesta est sententia Domini nostri Iesu Christi apostolos suos mittentis et ipsis solis potestatem a patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus eadem potestate ecclesiam Domini gubernantes et credentium fidem baptizantes. et ideo haeretici qui nec potestatem foris nec ecclesiam Christi habent neminem baptizare baptismo eius possunt.