Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei iactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia diuina. celebratis immo adque offertis sacrificium Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum uobis ad retributionem praemiorum caelestium profuturum, cum scriptura diuina loquatur et dicat: sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. hoc uos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo et uosmet ipsos sanctas adque inmaculatas uictimas exhibentes, sicut apostolus [*]( 11 cf. Phil. 3, 21. 20 Ps. 50, 19. ) [*]( 1 laboribus] latoribua B a ex n 2 iacere C 8. 1. m. 2 squalerent 01 et sorde] ecsorde R s eras. 3 alluitur C 4 illis R at om. CR, aut M] solo pane Cv 5 algentibus] egentibus C eg ex ag 6 semitonsis L semito. Si capillis capillus 01 7 sit] sic B illut capud M 8 ob om. B domino R\', domi Cl 9 tetra] tra B, tetra ex tegra C sed in marg. foeda 10 brebis B clara et M, clara C 11 mercedem C mutabitur R m s. l., donabitur ex obitur C 12 dni M, dno 01 13 corporis CM* 14 in illo] illo PBV aliquid M aut om. MV relegionifl M 15 aut] ac R nunc] non exp. C 17 celebratissimo M immo adque offertis om. C deo et] deo CB 18 nobis CB retributiones C es ex is 21 dispicit C 22 die] dum die C )

831
adhortatur et dicit: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam sanctam, placentem Deo, nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens et perfecta.

Hoc est enim quod praecipue Deo placeat, hoc est in quo maioribus meritis ad promerendam uoluntatem Dei opera nostra proueniant, hoc est quod solum Domino de beneficiis eius grandibus et salutaribus fidei ac deuotionis nostrae obsequia retribuant ]praedicante in psalmis et contestante spiritu sancto, quid retribuam, inquit, Domino de omnibus quae mihi tribuit? calicem salutis accipiam, et nomen Domini inuocabo. pretiosa in conspectu Domini mors iustorum eius. quis non libenter et prompte calicem salutis accipiat, quis non adpetat gaudibundus et laetus in quo aliquid et ipse Domino suo retribuat, quis non pretiosam in conspectu Dei mortem fortiter et constanter excipiat placiturus eius oculis qui nos in congressione nominis sui desuper spectans uolentes conprobat, adiuuat dimicantes, uincentes coronat, retributione bonitatis ac pietatis paternae remunerans in nobis quicquid ipse praestitit et honorans quod ipse perfecit?

Ipsius enim esse quod uincimus et quod ad maximi certaminis palmam subacto aduersario peruenimus declarat et docet Dominus in euangelio suo dicens: cum autem uos tradiderint, [*]( 1 Rom. 12, 1. 2. 11 Ps. 115, 12. 13. 15. 25 Matth. 10, 19. 20. ) [*]( 1 uos ergo CR 3 uiuam om. C deo] dno 22, deo rationabile ministerium uestrum V 4 transformamini CR remouatione R 5 probandum nobis RV bona et] bona CRV bene placens M, bejrtacens L 7 prius est R s. l. 9 de om. L, pro P 10 fidei] dno fidei C deuotioni C1 obsequio C retribuatur CR 11 quod 01 12 de] pro CRv mihi retribuit M, tribuit mihi Rv 13 salutis] salutaris CPv, salutarem R 14 inuocabo nomen dnf CR iustorum] sanctorum M 15 prumpte L, pro te C 16 gaudebundus C2v 17 domini Nv 18 nos otn. C 19 sui nominis CR; constitutos add. CRv 20 bonitatis ac om. V bonitates ac pietates 01 21 praestitit] prostiti B 25 dicens ex docens P tradider C )

832
nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et iterum: ponite in cordibus uestris non praemeditari excusare. egosenim dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere aduersarii uestri. inquo quidem et credentium magna fiducia est et culpa grauissima perfidorum non credere ei qui se opem suam daturum confitentibus pollicetur nec rursus eundem timere qui aeternam poenam negantibus conminatur.