Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quae uos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, insinuastis fratribus nostris, conplentes factis quod uerbis ante docuistis, futuri maximi in regno caelorum pollicente Domino et dicente: qui fecerit et sic docuerit maximus uocabitur in regno caelorum. denique exemplum uestrum secuta multiplex plebis portio confessa est uobiscum pariter et pariter coronata est, conexa uobis uinculo fortissimae caritatis et praepositis suis nec carcere nec metallis separata. cuius numero nec uirgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit quasque ad caelestem coronam gloria gemina prouexit. in pueris quoque uirtus maior aetate annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii uestri beatum gregem et sexus et aetas omnis ornaret.

Qui nunc uobis, dilectissimi fratres, conscientiae uictricis uigor, quae sublimitas animi, quae in sensu exultantia, quia [*]( 4 Luc. 21, 14. 15. 14 Matth. 5, 19. ) [*]( 1 quomodo L 8. I. quomodo aut om. RV dabitur ... loquamini om. R 3 qui exp. N, quid 01 loquamini LpIBI, lomini N 5 excusari C 6 os in ras. R, et os P, mA. L et] sed L poterunt] possunt C, po,sint R 8 magnae ** R et eras. fiduciae B ei ex et C 9 confidentibus C 10 qui] quia C1 P22 12 implcntes Mv 16 est om. N et pariter om. LNP 17 coronata est] confortata C fortissima et B claritatis 01 et] et a CMPBv praepositi. sui R s eras. 18 separat N 19 sexagenariom R fructus CMN; cf. p. 202,15 20 ad] aut LM gloriae geminata C 23 or..naret B 24 qui] quod L dilectissimij dauid corr. in dabit C )

833
triumphus in pectore, unumquemque uestrum stare ad promissum Dei praemium, de iudicii die esse securum, ambulare in, metallo captiuo quidem corpore sed corde regnante, scire Christum secum esse praesentem gaudentem tolerantia seruorum suorum per uestigia et uias suas ad regna aeterna gradientium? expectatis cotidie laeti profectionis uestrae salutarem diem et iam iamque de saeculo recessuri ad martyrum munera et domicilia diuina properatis, post has mundi tenebras uisuri candidissimam lucem et accepturi maiorem passionibus omnibus et conflictationibus claritatem apostolo contestante et dicente: non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. plane quia nunc uobis in precibus efficacior sermo est et ad inpetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est, petite inpensius et rogate ut confessionem omnium nostrum dignatio diuina consummet, ut de istis tenebris et laqueis mundi nos quoque uobiscum integros et gloriosos Deus liberet, ut qui hic caritatis et pacis uinculo copulati contra haereticorum iniurias et pressuras gentilium simul stetimus pariter in regnis caelestibus gaudeamus. opto uos, beatissimi ac fortissimi fratres in Domino bene ualere et nostri semper et ubique meminisse. ualete. [*]( 10 Rom. 8, 18.\' ) [*]( 2 iudicii die] iudicio dei Nv esse] et B in om. B 3 regnantes R 4 secum esse] esse cum B praesentem om. CB gaudere R tolerantiam LMNP 5 suorum om. B gradentium ex gaudentium C 6 expectantes ex expectandis C expectatis ... uestrae om. B laeti om. V, laetitiam C professionis C 7 iamque] quae R martyrium 01 8 properastis B has om. B 11 passionis ClM 12 claritatem] gratiam C 13 et om. P imperantur R 15 diuina] digna C 16 ut] et V de ex e C 17 dns C hic] id B et] sed P 20 opto ... meminisse ualete om. C fratres beatissimi] frs kmi M, beatissimi patres N ac fortissimi L, ac dilectissimi PRtJ, ac dilectissimi fratres M, om. N 21 ualete om. PBv. — Ad (Explicit ad P, Caecili Cypriani ad M) martyres (martyras M) et confessores (in metallo constitutos add. LNP) explicit (om. P) LMNP, Ad (Explicit ad C) Nemesianum . et ceteros (ceros C) in metallo constitutos explicit (om. C) CR. — ) [*]( m. ) [*]( 53 )
834

CVPRIANO FRATRI NEMESIANVS DATIVVS FELIX ET VICTOR , IN DOMINO AETERNAM S.

Semper magnis sensibus pro temporis condicione litteris tuis locutus es, Cypriane dilectissime. quibus adsidue lectis et praui corriguntur et bonae fidei homines corroborantur. dum enim non desinis tractatibus tuis sacramenta occulta nudare, sic nos in fidem facis crescere et de saeculo homines ad credulitatem accedere. nam quaecumque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti. es enim omnibus hominibus in tractatu maior, in sermone facundior, in consilio sapientior, in sapientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior et in actu bono innocentior. scis et ipse, carissime, nostrum optabile uotum esse quod te uideamus doctorem et amatorem nostrum ad coronam magnae confessionis peruenisse.