Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Haec apostoli mandata et monita salntaria quam diligenter Stephanus impleuit, humilitatem sensus et lenitatem primo in loco seruans. quid enim humilius aut lenius quam cum tot episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis uario discordiae genere rumpentem, modo cum orientalibus, quod nec uos latere confidimus, modo uobiscum qui in meridie estis, a quibus legatos episcopos patienter satis et leniter suscepit ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret, adhuc insuper dilectionis et caritatis memor praeciperet fraternitati uniuersae ne quis eos in domum suam reciperet, ut uenientibus non solum pax et communio sed et tectum et hospitium negaretur. hoc est seruasse unitatem spiritus in coniunctionem pacis, abscidere a caritatis unitate et alienum per omnia fratribus facere et contra sacramentum et uinculum pacis furore discordiae rebellare. apud talem potest esse unum corpus et unus spiritus, apud quem fortasse ipsa anima una non est sic lubrica et mobilis et incerta? sed quantum ad illum pertinet, relinquamus. excutiamus potius id de quo cummaxima quaestio est. qui contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tamquam legitimi baptismi gratiam consecutos, unum nobis atque illis baptisma dicunt esse et in nullo discrepare. sed quid ait apostolus Paulus? unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum, sine dubio et fides una est. si autem fides una est, utique et Dominus unus. si Dominus unus est, consequens est dicere quia t unus est. si autem haec unitas quae separari omnino et diuidi non potest etiam apud haereticos ipsa est, quid ultra contendimus? ut quid illos haereticos et non christianos uocamus? porro cum nobis et haereticis nec Deus unus sit nec Dominus unus nec una ecclesia nec fides una, sed nec unus spiritus aut [*]( 5 diacordis E 6 confldemas Ql (confidimuB MQ\') 12 coninnctione Ev 13 abscindere v alienum se v 14 aincalum pacis M, contnmacis Q sed corr., contumacis E, fidem contnmacis Iv 15 reuellare MlQ 18 cummaxima EQ1, cnmmazime MQ\', tum maxima I, maxima v 19 legitimam Q 22 unum baptisma om. EQ 23 unum] unus EQ 25 unus] nnns est v 26 quia unus EIQa, quia si unus MQl, quia unitas coni. Pamelius; quia dens unus coni. Routh; fort. quia spa unus 28 nt] ant cowi. Bouth; sed ut quid — ένα τί \' )

827
corpus unum, manifestum est nec baptisma nobis et haereticis commune esse posse, quibus nihil est omnino commune. et tamen non pudet Stephanum talibus aduersus ecclesiam patrocinium praestare et propter haereticos adserendos fraternitatem scindere, insuper et Cyprianum pseudochristum et pseudoapostolum et dolosum operarium dicere: qui omnia in se esse conscius praeuenit ut alteri ea per mendacium obiceret quae ipse ac merito audire deberet. bene te ualere omnibus nobis cum uniuersis qui in Africa sunt episcopis et cunctis clericis et omni fraternitate uniuersi optamus, ut perpetuo unanimes et unum sentientes habeamus nobiscum etiam de longinquo adunatos.

CVPRIANVS NEMESIANO FELICI LVCIO ALTERI FELICI LITTEO POLIANO VICTORI IADERI DATIVO COEPISCOPIS, ITEM COMPRESBVTERIS ET DIACONIBVS ET CETERIS FRATRIBVS IN METALLO CONSTITVTIS MARTVRIBVS DEI PATRIS OMNIPOTENTIS ET IESV CHRISTI DOMINI NOSTRI ET DEI CONSERVATORIS NOSTRI AETERNAM S.

Gloria quidem uestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum adque ad conplexum uestrum uenire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci termini coercerent. sed quomodo possum repraesento me nobis et ad uos etiamsi corpore et gressu uenire non [*]( 1 et 18. I., nec EQI 3 tamen] a me E, ome I sed 8. l. uel tamen 4 adserendo EQ; fort. haereticos eos adserendo 6 qui] quae Iv 7 ac] ex Iv 8 uobiscum coni. Routh, bonis cum fort. 9 affrica I 10 nnianimes EQ. — Firmiliani explicit EQ, om. L — ) [*](Epist. LXXVI. — Incipit ad martyras (martyres N) et confessores (in metallo constitntos add. LNP) LMNP, Incipit ad Nemesianum et ceteros (et ceteros confessores add. 8. l. C) in metallo constitutos (feliciter amen addJJ) CB. — 13 altero B 14 littaeo LMN puliano Bl coeps C 15 cnmprbr M et diaconibus et ceteris om. B diaconis C 17 domini nostri] domini MBv dei om. B conseruatoris] consalnatoris L 20 adque ad] adq. C 21 ipse uenire C religatum C\'P 22 pracfinitiui C ui ex bi coercent Ll )

828
datur, dilectione tamen et spiritu uenio, exprimens litteris animum meum quo in istis uirtutibus et laudibus uestris laetus exulto, participem me conputans uobis etsi non passione corporis consortio caritatis. an ego possim tacere et uocem meam silentio premere, cum de carissimis meis tam multa et gloriosa cognoscam, quibus uos diuina dignatio honorauit, at ex uobis pars iam martyrii sui consummatione praecesserit meritorum suorum coronam de Domino receptura, pars adhuc in carcerum claustris siue in metallis et uinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum moras corroborandis fratribus et armandis maiora documenta, ad meritorum titulos ampliores tormentorum tarditate proficiens, habituri tot mercedes in caelestibus praemiis quot nunc dies numeratis in poenis ? quae quidem uobis, fortissimi ac beatissimi fratres, pro merito religionis ac fidei uestrae accidisse non miror, ut uos sic Dominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore prouexerit, qui semper in ecclesia eius custoditae fidei tenore uiguistis, conseruantes firmiter dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, uigilantiam in adiuuandis laborantibus, misericordiam in fouendis pauperibus, in defendenda ueritate constantiam, in disciplinae seueritate censuram. ac ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in uobis, etiam in confessione nunc uocis et passione corporis fratrum mentes ad diuina martyria prouocatis duces uos exhibendo uirtutibus: ut dum grex pastores suos sequitur et quod fieri [*]( 1 litteris meis M 2 quo in] qui v 4 tacere] iacere NP 5 promere LMNP 8 de] a N in ras. dno ex dnT N, do P pars ex passa C adhnnc 221 carcerem M, carcere C 9 et] et in C exibes B ipsa L 10 docimenta P 12 habitura Cv quod ClLMPB 13 numeratis N, numerat LP, numerantur CMBv; fort. quot sunt d. numerati ac beatissimi om. CB 16 dno C fastigium clallditer dm timere etc. L; secuntur guae sttnt epist. 60 p. 692,13 diter ... 694,14 nomi hic inserta - 16 custodito v 17 flrmiter om. r domini B 18 in innocentiam C 19 diligentia M administrationem 01 20 fratribus a/nte pauperibus eras. in P 21 constantiam ... seneritate om. B disciplinaet C t s. l. 22 ad om. B 23 confessionem M nunc u. e. passione om. B passionem M fratruum LM 24 prouocastis B 25 uirtutis OBfJ ut] et B grex] res B pastores suos om. C )
829
a praepositis cernit imitatur, paribus obsequiorum meritis a Domino coronetur.

Quod autem fustibus caesi prius grauiter et adflicti per eiusmodi poenas initiastis confessionis uestrae religiosa primordia, execranda nobis ista res non est. neque enim ad fustes christianum corpus expauit, cuius est spes omnis in ligno. sacramentum salutis suae Christi seruus agnouit, redemptus ligno ad uitam aeternam ligno prouectus est ad coronam. quid uero mirum si uasa aurea et argentea in metallum id est auri et argenti domicilium dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conuersa est locaque quae aurum et argentum dare ante consueuerant accipere coeperunt. inposuerunt quoque conpedes pedibus uestris et membra felicia ac Dei templa infamibus uinculis ligauerunt, quasi cum corpore ligetur et spiritus aut aurum uestrum ferri contagione maculetur. dicatis Deo hominibus et fidem suam religiosa uirtute testantibus ornamenta sunt ista, non uincula, nec christianorum pedes ad infamiam copulant sed clarificant ad coronam. o pedes feliciter uincti, qui non a fabro sed a Domino resoluuntur. o pedes feliciter uincti, qui itinere salutari ad paradisum diriguntur. o pedes in saeculo ad praesens ligati, ut sint semper apud Deum liberi. o pedes conpedibus et trauersariis interim cunctabundi sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri. quantum uult hic uel inuida crudelitas uel maligna ** nexibus uos suis et uinculis teneat, cito a terris et poenis istis ad caelorum regna uenietis. non fouetur in metallis lecto et culcitis corpus, sed refrigerio et solacio Christi fouetur. humi [*]( I 1 a om. B meritis a. d. coronetur om. B 3 huiusmodi P 4 religiosa] gloriosa Vv 6 spes. ex sps C .7 seruos M cognouit C 8 est] es R; fort. et quod C\' 9 aurea et] aurea R metallo C domicilio C1 10 conuersa] conuertat C est om. C, ex N in ras. 11 locaque R, loca CLMNP quae om. B antea C 13 uinclis C 15 dicatur B 16 nec om. M 17 clarificat B 18 pedes] repetit R: ad infamiam ... pedes domino] christo CB 19 soluuntur CB in itinere M\'Nv 20 praesens ex praebenens M 21 dominum MBv pedes] feliciter add. R trauersariis] ira aduersariis C 22 cunctabundis MR sed] et M 23 cursori L inuidia 01 24 terris] terroribus fort. istis] satis C 25 peruenietis C non f. i. metallis om. B culcitris t) 26 refrigerio ex refrieri C )

830
iacent fessa laboribus uiscera, sed poena non est cum Christo iacere. squalent sine balneis membra situ et sorde deformia, sed spiritaliter intus abluitur quod foris carnaliter sordidatur. panis illic exiguus, at non in pane solo uiuit homo sed in sermone Dei. uestis algentibus deest, sed qui Christum induit et uestitus abundanter et cultus est. semitonsi capitis capillus horrescit, sed cum sit caput uiri Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est quod ob Domini nomen insigne est. omnis ista deformitas detestabilis et taetra gentilibus quali splendore pensabitur. saecularis haec et breuis poena quam clari et aeterni honoris mercede mutabitur, cum secundum beati apostoli uocem transformauerit Dominus corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae.