Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Apud nos autem non noua aut repentina res est ut baptizandos censeamus eos qui ab haereticis ad ecclesiam ueniunt, quando anni sint iam multi et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae uiro conuenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint adque exinde in hodiernum tot milia haereticorum in prouinciis nostris ad ecclesiam conuersi non aspernati sint neque cunctati, immo et rationabiliter et libenter amplexi sint, ut lauacri uitalis et salutaris baptismi gratiam consequerentur. neque enim difficile est doctori uera et legitima insinuare ei qui haeretica prauitate damnata et ecclesiastica ueritate conperta ad hoc uenit ut discat, ad hoc discit ut uiuat. nos non demus stuporem haereticis patrocinii et consensus nostri, et libenter ac prompte obtemperant ueritati.\' [*]( 1 a se] ipse ex tn se T extrario] extraneo CТ2v 2 post ex potest T 3 et om. C; et contra om. T opinantur 01p 4 ut om. CT non] id B 5 quod 0 sacerdotali O. T\' 6 num] numquid BC 7 et q.] aut q. CNv altare C\', altari is T, altario P 8 nos] non L 11 relinquamus CTv ecclesiae CNTv 18 ad ex ab T perneniont C 14 multi iam anni sint v et August. de bapt. c. Don. 11117 agripino T 15 in unum om. Aug. statnernnt BC 16 hodiernum diem T milia ex militiae T 18 et ezp. C rationaliter NPT et libenter om. C 20 ei] eis ex et C, eis e 21 ad huc Tx 22 ueniunt Cho discant Cir discnnt C\'v, discat L I uiuant C\'v demns] debemns BCTv stupere B 23 patrociniis BC, patrocinio v et om. v et consensus nostri om. B; augere add. v et] ut Tl, an B, cum v 24 obtemperent BT*; fort. obtemperabunt )

781

Plane quoniam inueni in epistula cuius exemplum ad me transmisisti scriptum esse quod quaerendum non sit quia baptizauerit, quando is qui baptizatus sit accipere remissam peccatorum potuerit secundum quod credidit, praetereundum hunc locum non putaui, maxime cum in eadem epistula animaduerterim etiam Marcionis fieri mentionem, ut nec ab ipso uenientes dicat baptizari oportere, quod iam in nomine Iesu Christi baptizati esse uideantur. considerare itaque debemus fidem eorum qui foris credunt, an secundum eandem fidem possint aliquid gratiae consequi. nam si fides una est nobis et haereticis, potest esse et gratia una. si eundem patrem, eundem filium, eundem spiritum sanctum, eandem ecclesiam confitentur nobiscum Patripassiani, Anthropiani, Valentiniani, Appelletiani, Ophitae, Marcionitae et ceterae haereticorum pestes et gladii ac uenena subuertendae ueritatis, potest illic et baptisma unum esse, si est et fides una.

Ac ne longum sit per haereses uniuersas decurrere et singularum uel ineptias uel insanias recensere, quia nec delectat id dicere quod aut horret aut pudet nosse: de Marcione interim solo, cuius mentio in epistula a te ad nos transmissa facta est, examinemus an possit baptismatis eius ratio constare. Dominus enim post resurrectionem discipulos suos mittens quemadmodum [*]( 1 inueni et C1 2 transmisistis B quis] quis aut a quo B baptizanerit ... qui om. B 3 is P, his CL remissa BP, missam L 4 quod] quae C praeter eundem C 5 non B 8. l. m. 2 putauit C\' animaduerterit B 6 martionis L, marciani C ni ex nuB 7 dicant T1 baptizare C\' iesu om. T 9 credent B possit C, possunt LNP, possumus T; cf. 770,13 11 si eundem ex secundum C 13 antropiani B, om. C nalentiniani om. C appelletlani C, epelletiniani T, appellatiani v ophytae L, onitae ex opitae C .. marcioniste T s 8. 1. 14 ceteri T gladiis et uenenis subuertentes v, gladiis ac uenenis subuertente C sed uenena m. 1 15 ueritatem Cv illic] inter illos add. B 16 heresis BLT1, hereticos C os ex is uniuersos C os ex is 17 inertias T uel insanias om. B delectet L, delectatio est C id] d exp. P, hoc B, om. C 18 horret] hostendere ex hos regi C putet P de] Sed de B martione L, mentione P 19 ad te T 20 ratione C enim om. B. )

782
baptizare deberent instruit et docet dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo, docete gentes omnes tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. insinuat trinitatem, cuius sacramento gentes tinguerentur. numquid hanc trinitatem Marcion tenet? numquid eundem adserit quem et nos Deum patrem creatorem? eundem nouit filium Christum de uirgine Maria natum, qui sermo caro factus sit, qui peccata nostra portauerit, qui mortem moriendo uicerit, qui resurrectionem carnis per semet ipsum primus initiauerit et discipulis suis quod in eadem carne resurrexisset ostenderit? longe alia est apud Marcionem sed et apud ceteros haereticos fides. immo nihil est apud illos nisi perfidia et blasphemia et contentio sanitatis et ueritatis inimica. quomodo ergo potest uideri qui apud illos baptizatur consecutus esse peccatorum remissam et diuinae indulgentiae gratiam per suam fidem qui ipsius fidei non habuerit ueritatem? si enim, sicut quibusdam uidetur, secundum fidem suam quis accipere aliquid foris extra. ecclesiam potuit, utique id accepit quod credidit. falsum autem credens uerum accipere non potuit, sed potius adultera et profana secundum quod credebat accepit.

Quem locum profani et adulteri baptismi subtiliter Hieremias propheta perstringit dicens: ut quid qui contristant me [*]( 1 Matth. 28, 18. 19. 22 Hier. 15, 18. ) [*]( 1 debeant B, debemus 01 instruxit Tv, instituit C docuit CrJ, docens exp. T 2 potestas omnis C is ex a et docete BNPTv 3 omnes gentes CPl tingaentes] baptizantes CNv . eas C* 5 tinguerentur] baptizarentur Cv 6 adserit om. B deum om. Pv Q . et eundem P, numquid eundem 017 7 nouit] nonu C maria uir- ginev natum] erit add. LI, expo m. 2 8 sitfest C 9 resurrectionem ex ratione C per ex pro C prius C 10 et om. T quod om. C carnem P reaurreiisse P, resurrectionem C 11 sed et] quam ex sed T 12 fides om. L immo om. B 13 sanitatis T, uanitatis P, sanctitatis Nv ueritatis T 14 uidere 01 qui exp. C baptizatos C 0 ex u consecutos C 15 remissa BP 17 qui B 18 utique] itaque C accipit B, accipere non potuit C nec credidit C falsum ... potuit om. C 19 adulteri et profani C\' 20 credebant C 21 ieremias P )

783
praeualent? plaga mea solida est, unde sanabor? dum fit, facta est mihi quasi aqua mendax non habens fidem. mentionem facit per prophetam spiritus sanctus aquae mendacis et fidem non habentis. quae est haec aqua mendax et perfida? utique ea quae baptismi imaginem mentitur et gratiam fidei adumbrata simulatione frustratur. quod si secundum prauam fidem baptizari aliquis foris et remissam peccatorum consequi potuit, secundum eandem fidem consequi et spiritum sanctum potuit, et non est necesse ei uenienti manum inponi ut spiritum sanctum consequatur et signetur. aut utrumque enim fide sua foris consequi potuit aut neutrum eorum qui foris fuerat accepit.

Manifestum est autem ubi et per quos remissa peccatorum dari possit, quae in baptismo scilicet datur. nam Petro primum Dominus, super quem aedificauit ecclesiam et unde unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit ut id solueretur [in terris] quod ille soluisset. et post resurrectionem quoque ad apostolos loquitur dicens: sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, inspirauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur. unde intellegimus non nisi in ecclesia praepositis et euangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licere baptizare et remissam [*]( 18 Io. 20, 21-23. ) [*]( 1 in plaga B solida est] solacia B 2 dum exp. C fit exp. T, fidem B quasi ex quas T 4 aquae] qq C mendacis ... aqua om. C haec om. B 5 perfide C* ea om. B imaginem L 7 fidem prauam L remissa BP 8 et secundum P consequi exp. T 9 potuit om. P potuit... 1.10 sanctum om. BCLNT ei] et P 10 consequatur et signetur exp. C et s. l. add. m. 2: potuit que enim ... neutrum om. B 11 fuerat L 8. I. m. 2 14 quae] quaeque B petrum C 15 unitatis] humanitatis C 16 et om. B dedit om. B in terris] interim B, in caelis v 17 Boluisset] in terris add. v apostolus P 20 si cui B remittuntur CP\' T 21 illis P\' T, illic C\' detenueritis P 22 et] et in v, in C 23 fundantis 01 remissa BCLNP )

784
peccatorum dare, foris autem nec ligari aliquid posse nec solui, ubi non sit qui aut ligare possit aut soluere.

Nec hoc, frater carissime, sine scripturae diuinae auctoritate proponimus ut dicamus certa lege ac propria ordinatione diuinitus cuncta esse disposita nec posse quemquam contra episcopos et sacerdotes usurpare sibi aliquid quod non sit sui iuris et potestatis. nam et Core et Dathan et Abiron contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam sibi usurpare conati sunt, nec tamen quod inlicite ausi sunt inpune fecerunt. et filii Aaron qui alienum ignem altari inposuerunt in conspectu statim Domini indignantis extincti sunt. quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut diuina censura ulciscatur et uindicet id haereticos contra ecclesiam gerere quod non nisi soli liceat ecclesiae.