Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quo in loco quidam, quasi euacuare possint humana argumentatione praedicationis euangelicae ueritatem, catecuminos nobis opponunt, si quis ex his antequam in ecclesia baptizetur in confessione nominis adprehensus fuerit et occisus, an spem salutis et praemium confessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus. sciant igitur eiusmodi homines suffragatores et fautores haereticorum catecuminos illos primo integram fidem et ecclesiae ueritatem tenere et ad debellandum diabolum de diuinis castris cum plena et sincera Dei patris et Christi et spiritus sancti cognitione procedere, deinde nec priuari baptismi sacramento, [*]( 1 cf. I Cor. 13, 3. 13 Io. 3, 5. ) [*]( 1 occigo B posee] pro se T eia et P in rew. m 2, eius C 2 adsignat B, adsignent T* haereticis ex haeretiea C 3 sangois L quia ex qua* T extra] contra B 4 ei] et BT, eis ex et C proderat C1 5 adultera. ea quae LP contagione ВCT2v tmctue ex cintus C 8 non potest ease C christoB filins C 9 sps scs CNv nec ecclesia] in ecclesia C 10 rebaptizari eos non B ut qui] nisi paenitentiae B 11 legitimo] baptismo add. B sancto C 12 regneratione T parantnr T 18 nascatnr C renatns CT2v 14 spu sco C intrare Cv dei] caelorum C 15 argumenta ratione L 16 catecnmenos LN, cathicuminos T 17 hie] eis C in eocleaia om. C 20 huiusmodi v et faetores Cl, om. B 21 catheonminos PT 22 bellandum C1P1T1 24 baptismatis C tis I. I. )

796
utpote qui baptizentur gloriosissimo et maximo sanguinis baptismo, de quo et Dominus dicebat habere se aliud baptisma baptizari. sanguine autem suo baptizatos et passione sanctificatos consummari et diuinae pollicitationis gratiam consequi declarat in euangelio idem Dominus, quando ad latronem in ipsa passione credentem et confitentem loquitur et quod secum futurus sit in paradiso pollicetur. quapropter qui fidei et ueritati praesumus, eos qui ad fidem et ueritatem ueniunt et agentes paenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, decipere non debemus et fallere, sed correctos a nobis ac reformatos ad regnum caelorum disciplinis caelestibus erudire.

Sed dicit aliquis: \'quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt?\' potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat patefactae et perspectae ueritati libenter adque incunctanter obsequi quam pertinaciter adque obstinate contra fratres et contra sacerdotes pro haereticis reluctari.

Nec quisquam existimet haereticos, eo quod illis baptisma opponitur, quasi secundi baptismi uocabulo scandalizatos ut ad [*]( 2 cf. Luc. 12, 50. ) [*]( 1 utputa C a w o baptizetor L et ex ut T 2 et om. C dncT Tx 3 baptixari a. L sao OWl. C suo om. L baptixatos et BC, baptixato sed L sanctificatus BC 4 declarat hoc e.r decUuratione C 7 fide C2 aeritate CP praesumiinas C 8 fidem] finem L 10 corrector C\' ac OWl. B, et C t s. I. deformatos B 11 erndiri BLNT 12 sed dicit etc. exK. August. l. c. 1117; V1,2, 39 dicet P fiet et C de heresi add. N in marg., debere L, debere si C\' 13 baptisma LNP (cf. p. 788/i) 15 ad eeclelriam] ad C sed exp. m. 2; ueniunt add. B 16 teparare ex sperare T qaia] qui BCl 17 errandum] id ratom B 18 patefacta C7 et] ac L penpeota C*, profectae B aeritate C 19 obsequi] add C: qaam pertinaciter obsequi, exp. m. 2 20 obetiDaater N contra sacerdotes] conaacerdotee BCNv ged C con i. L 21 relactare ne C\' 23 scandaliiatos T )

797
ecclesiam ueniant retardari. immo uero hoc ipso magis ad necessitatem ueniendi testimonio ostensae sibi et probatae ueritatis adiguntur. nam si uiderint iudicio ac sententia nostra id decerni et statui ut baptisma iustum et legitimum conputetur quo illic baptizantur, putabunt se ecclesiam quoque et cetera ecclesiae munera iuste et legitime possidere, nec erit causa. ueniendi ad nos, quando habentes baptisma habere uideantur et cetera. porro autem cum cognoscunt baptisma nullum foris esse nec remissam peccatorum extra ecclesiam dari posse, auidius ad nos et promptius properant et munera ac dona ecclesiae matris inplorant, certi peruenire se omnino non posse ad ueram diuinae gratiae pollicitationem, nisi prius uenerint ad ecclesiae ueritatem. nec recusabunt baptizari apud nos haeretici legitimo et uero ecclesiae baptismo, quando ex nobis didicerint baptizatos quoque a Paulo eos qui iam baptismo Iohannis baptizati fuissent, sicut legimus in actis apostolorum.

Et nunc apud quosdam de nostris haereticorum baptisma [occupatum] adseritur et inuidia quadam quasi rebaptizandi baptizare post hostes Dei nefas ducitur, cum baptizatos inueniamus quos Iohannes baptizauerat, ille Iohannes maior inter prophetas habitus, ille diuina gratia adhuc in utero matris inpletus, ille Heliae spiritu et uirtute subnixus, qui non aduersarius Domini sed praecursor ac praedicator fuit, qui Dominum non tantum uerbis praenuntiauit sed et oculis ostendit, qui ipsum Christum per quem baptizantur ceteri baptizauit. quod si idcirco haereticus ius baptismi obtinere potuit, quia prior baptizauit, non possidentis erit iam baptisma sed occupantis: et cum [*]( 1 retardari in retardatione corr. C uere hoc ipso corr. in ueri cum hoc ipsUID C 3 adi**gantur C an ex un, adigi T\', adiunguntur L ac] et BCP sentientia T 4 legitimo B 5 illic C putabant P se om. P 9 remissa NP possit N audacius ad nos ex au*d*s** nos C 11 certe B 12 uenerit P ecclesiam P 16 actibus LTtJ 18 occupatum om. BLNIPT, sed occupatus C inuidiam LNT quandam NT* 19 baptizari P post om. P dicitur C baptizatur at inuenimus L 20 iohannis P his 21 impletur C 22 spiritum BLT\' subnixius C 23 dno C procursor P ac] et C praedicando C dno T\', dominum nostram v 24 et om. B 27 erit om. L1 cum L 8. I. )

798
separari a se et diuidi omnino non possint baptisma et ecclesia, qui occupare baptisma prior potuit et ecclesiam pariter occupauit, et incipis tu illi haereticus uideri qui praeuentus posterior esse coepisti, qui cedendo ac manus dando ius quod acceperas reliquisti. quam periculosum sit autem in diuinis rebus ut quis cedat iure suo et potestate scriptura sancta declarat, cum in Genesi Esau primatus suos inde perdiderit nec recipere id postmodum potuerit quod semel cessit.