Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Denique ubi post resurrectionem a Domino apostoli ad gentes mittuntur, in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizare gentiles iubentur. quomodo ergo quidam dicunt foris extra ecclesiam immo et contra ecclesiam, modo in nomine Iesu Christi cuiuscumque et quomodocumque gentilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse, quando ipse Christus gentes baptizari iubeat in plena et adunata trinitate? nisi si qui Christum negat negatur a Christo, qui patrem eius negat quem ipse Christus confessus sit non negatur, et qui in eum blasphemat [*]( 9 Act. 2, 38. 39. ) [*]( 1 est om. B, sit C 2 cognitis q. non om. B 4 in christi T nomina Tl remissa P consecati ex consueti C 5 indaeorum aub apostolis Cv ted oram ex oe eorr. C 6 alia] est add. CTv gentium B illi] enim add. T qui iam BCT*, qaiaam Tl et] sed C mosi L antiquieaimo B 7 baptissima L fuerunt B adempti L1, adepta Cl 8 baptizati P aetas T ad eos om. C 9 meet B 10 dñrnri L 12 est] et T, est haec Nv 14 noeter] M B 15 omitteret B quoque fllias N\'D 16 post C 8. L a domino] dSTC 17 fili P baptizari C 19 immo e. o. eocleeiam om. BC modo] quando B 20 cuiuscumque] ubicumque v, quemcumq. T1; cf. 789,23 21 christi N 22 baptixare L si om. BCT, eras. ita P qui] sequi C 23 neget C, negatnr L negatur] negatas C, non negatar P 24 sit] est sit P negatus C )

792
quem Christus Dominum et Deum suum dixerit, remuneratus a Christo remissionem peccatorum et baptismi sanctificationem consequitur. qua autem potestate consequi in baptismo remissionem peccatorum potest negans Deum creatorem Christi, quando ipsam potestatem qua baptizamur et sanctificamur ab eodem patre Christus acceperit, quem maiorem dixerit, a quo clarificari petierit, cuius uoluntatem usque ad obsequium bibendi calicis et subeundae mortis inpleuerit? quid est igitur aliud quam participem haereticis blasphemantibus fieri defendere uelle et adserere quod remissam peccatorum accipere possit in Christi nomine blasphemans grauiter et peccans in patrem et Dominum et Deum Christi? quid deinde illud quale est ut qui filium negat neque patrem habeat, qui patrem negat filium habere uideatur, cum filius ipse contestetur et dicat: nemo potest uenire ad me, nisi fuerit datum illi a patre? ut manifestum sit nullam remissionem peccatorum in baptismo accipi a filio posse quam constet patrem non dedisse, maxime quando adhuc idem repetat et dicat: omnis plantatio quam non plantauerit pater meus caelestis eradicabitur.

Quod si Christi discipuli discere ex Christo nolunt quantam uenerationis et honoris paterno nomini debeatur, uel de exemplis [*]( 14 Io. 6, 65. 18 Matth. 15, 13.. ) [*]( 1 christom LNP dominum] dno L et om. T remuneratua T rem in rcu., remomoratus B 2 christi B 3 qua] qui B potestatem C\' T\', potest B in remissionem C 4 potens C\' creditorem C\' christum BLT1 5 qua] qui L baptizamoa Tl Banctiflcamor] sanctificationem Co 6 clarifica∗∗ri∗ T, clarificare 01 7 oinendi B 8 snbeondae ex secundum eodem C quam ex qui C, quam aliquem B 9 uellet P 10 remissa P in christi nomine possit v 11 blasphemas P patrem et] patrem B; fort. patrem id eat et OIR. BP; et deum owL T 12 duistum LNP fllium] filium dei Tv 13 qui] et qui e, qui et B negat patrem C 14 contestatur CTl 15 fuerat C\' illi datum BC 16 in baptismo accipi a filio T in marg. in nil. poase a filio P 17 dedisset C idem om. C 18 plantauit BLv 19 caelestis om. L 20 christi discipuli] chrutiani C discere] ducere L, discedere B ex] a BOtJ nolunt om. C 21 bono ris paternomine Cl de om. T )

793
terrenis ac saecularibus discant et sciant Christum non sine maxima exprobratione posuisse: filii saeculi huius prudentiores sunt filiis lucis. in saeculo isto si cuius patri aliquis conuicium fecerit, si contumeliosus ac procax pudorem eius et honorem maledico ore lacerauerit, indignatur filius et irascitur et laesi patris iniuriam quibus potest uiribus uindicare conatur. tu Christum putas impiis et sacrilegis et in patrem suum blasphemis inpunitatem dare et eis in baptismo peccata dimittere quos constet baptizatos eadem adhuc in personam patris maledicta congerere, incessabili blasphemantis linguae scelere peccare? hoc christianus, hoc Dei seruus potest aut mente concipere aut fide credere aut sermone proferre? et ubi erunt legis praecepta diuina quae dicunt: honora patrem et matrem? nisi si uocabulum patris quod in homine honorari praecipitur in Deo inpune uiolatur. ubi erit quod ipse Christus in euangelio ponit et dicit: qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur? nisi si is qui maledicentes parentibus carnalibus puniri et interfici mandat, in caelestem et spiritalem patrem maledicos adque ecclesiae matris inimicos ipse uiuificat. execranda ac detestanda res a quibusdam prorsus adseritur, ut is qui eum si qui in spiritum sanctum blasphemauerit [*]( 2 Luc. 16, 8. 13 Ex. 20, 12. 16 Matth. 15, 4. ) [*]( 2 exprobatione T potuisse B fili T 3 sint L filii B cuius] caiois N 4 ac propax C\', ad prouocandum B 5 honorem eiuB L maledicto BLNP 6 iniuriam] iram B potest ex patris L, libet C uiribus] modis C «indicare Ll 7 tu om. B in om. B 8 inpunitates B et eis in] et in eis et B 9 quos] quod C constet] cum conderet C cum a. l. et d ex t corr. baptizatus C persona C 10 malediotam C et ineessabili BCNv lingua C1 T 11 et scelere C peccare om. B ctariatianoB C\' aut T a in rcu., ut Ll 12 aut f. credere om. B proferre C a. l. erant Tl 13 leges C diuinae Cv 14 nisi si] nisi Tl, si T2v 15 in om. B uiolatur] uideatur B 17 morietur P nisi si] nisi B, si T2v maledicentibuB P 18 carnalibus om. P pnniri] poneri ex ponere C 20 ac C 8. I. 21 eom si qui] eum si quia T, eum nisi B, om. Cv in om. CT blasphemantem 02 blasphemantem in spiritum sanctum v )
794
reum futurum peccati aeterni comminatur, idem in patrem. Deam blasphemos salutari baptismo sanctificare dicatur. et nunc qui talibus ad ecclesiam uenientibus sine baptismo communicandum existimant, non putant se alienis immo aeternis peccatis communicare, admittentes sine baptismo eos qui non nisi in baptismo possint blasphemiarum suarum peccata deponere P

Quam uanum est porro et peruersomt nt com ipsi baeretki repudiato et relicto uel errore uel scelere in quo prius fuerant agnoscant ecclesiae ueritatem, nos ueritatis eiusdem iura et sacramenta mutilemus et uenientibus ac paenitentibus dicamus eos remissionem peccatorum consecutos esse quando illi se peccasse et propter hoc ad ecclesiae indulgentiam uenire fateantur? quare ecclesiae catholicae fidem ac ueritatem, frater carissime, et tenere debemus firmiter et docere et per omnia euangelica et apostolica praecepta rationem diuinae dispositionis adque unitatis ostendere.

Numquid potest uis baptismi esse maior ant potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur tur, ut sanguine suo baptizetur P et tamen nec hec baptisma haeretico prodest, quamuis Christum confessus extra ecclesiam fuerit occisus: nisi si haereticorum patroni et aduocati haereticos in falsa confessione Christi interfectos martyras praedicant et contra apostoli contestationem, qui nihil eos quamuis exustos et [*]( 1 comminetur C* demo om. C 2 salutari baptismo om. B sanctiflcari T dicartar T n eras., dignetur C2v 3 baptismo] paenitentiae baptiamo B; item. I. 5 6 poMut B, om. C depoaere] posse add. C 8. I. 8 non repcdiato N non s. L et relicto om. T 9 nec agnoecaot N neo a. I. 10 sacramentum ONfJ 11 illi L s. I., ille P, illi et CTv se] ai P 12 indulgentiae uenire pateantur C1 18 fidem ac] fidei B carinsime om. C 14 firmiter om. T eoaagelicam et apostolicam L1 T 15 ratione L dispositionis] dispensationis C 17 maior eese August. I. c. IIII24 18 quam pasaio om. C ut quis om. B confltetur P1 19 ut] et CNv et Aug. nec] ne T, et exp. C, neque v 20 hereticis n C n 8.1 prodeese B si quamnia CLl PT, ai qua N christqm om. N et eztra v (et om. Aug.) 21 si om. CT 22 in om. P martyres BCLNv praedicent T*, praedicanti B et] et licet B 23 qui om. B ezntos P, om. B et C 8.1 )

795
occisos dicit posse proficere, gloriam eis et coronam passionis adsignant. quod si haeretico nec baptisma publicae confessionis et sanguinis proficere ad salutem potest, quia salus extra ecclesiam non est, quanto magis ei nihil proderit, si in latebra et in latronum spelunca adulterae aquae contagio tinctus non tantum peccata antiqua non exposuerit, sed adhuc potius noua et maiora cumulauerit? quare baptisma nobis et haereticis commune esse non potest, cum quibus nec pater Deus nec filius Christus nec sanctus spiritus nec fides nec ecclesia ipsa communis est. et ideo baptizari eos oportet qui de haeresi ad ecclesiam ueniunt, ut qui legitimo et uero adque unico sanctae ecclesiae baptismo ad regnum Dei regeneratione diuina praeparantur sacramento utroque nascantur, quia scriptum est: nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei.