Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quae cum praedicta et manifestata sint nobis, praeceptis diuinis necesse est obsequia nostra deseruiant, nec persona in eiusmodi rebus accipi aut aliquid cuiquam largiri potest humana indulgentia, ubi intercedit et legem tribuit diuina perscriptio. neque enim inmemores esse debemus quid ad Iudaeos per Esaiam prophetam locutus sit Dominus increpans et indignans quod contemptis praeceptis diuinis humanas doctrinas sequerentur. populus iste, inquit, labiis suis honorificant me, cor uero eorum longe separatum est a me. sine causa autem colunt me mandata et doctrinas hominum docentes. quod item Dominus in euangelio repetit et dicit: reicitis mandatum Dei ut traditionem uestram statuatis. quae ante oculos habentes et sollicite ac religiose considerantes in ordinationibus sacerdotum non nisi inmaculatos et integros antistites eligere debemus, qui sancte et digne sacrificia Deo offerentes audiri in praecibus possint quas faciunt pro plebis dominicae incolumitate, cum scriptum sit: Deus [*]( 1 Ex. 19,22. 3 Ex. 30, 20.21. 6 Leu. 21,17. 15 Es. 29,13. 19 Marc. 7,13. 24 Io. 9, 31. ) [*]( 1 mosen L, moysem v 3 et iterum ... I. 5 moriantur om. C 4 accedant Ll, accedent L\'P B 6 praecepit C 7 accedat C 8 manifesta LPQ, mandata CBV sunt Q praecepis Q 9 persona scripsi, personam CLPQBv 10 huiusmodi CB accipi] accipiant C, accipere v aut aliquit B, 8. I. C 11 indulgentia] diligentia C perscriptione Q, praescriptio CL2Bv 12 neque] quae Q eseiam Q 13 sit L a. I. m. 2, om. B, est C ds C 14 diuinis praeceptis Qv 15 inquit iste B honorificant C\'LBV (Bed sacrificant V test. Oxon.),. honorificat CPPQv me om. V 16 uero] autem CB separatum om. Q 20 et om. Q 22 antestitis Cl 23 dno CB 24 dominicae pro plebis C sed is ex e incolomitate CLPQ )

737
peccatorem non audit, sed qui Deum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audit. propter quod plena diligentia et exploratione sincera eos oportet ad sacerdotium Dei deligi quos a Deo constet audiri.

Nec sibi plebs blandiatur quasi inmunis esse a contagio delicti possit cum sacerdote peccatore communicans et ad iniustum adque inlicitum praepositi sui episcopatum consensum suum commodans, quando per Osee prophetam comminetur et dicat censura diuina: sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur, docens scilicet et ostendens omnes omnino ad peccatum constringi quique fuerint profani et iniusti sacerdotis sacrificio contaminati. quod item in Numeris manifestari inuenimus, quando Core et Dathan et Abiron contra Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam uindicauerunt. illic quoque per Moysen praecipit Dominus ut ab eis populus separetur, ne facinerosis coniunctus eodem facinore et ipse perstringatur. separamini, inquit, a tabernaculis hominum iniustorum durissimorum et nolite tangere ab omnibus quae sunt eis ne simul pereatis in peccato eorum. propter quod plebs obsequens praeceptis dominicis et Deum metuens a peccatore praeposito separare se debet, nec se ad sacrilegi sacerdotis [*]( 9 Os. 9, 4. 17 Num. 16, 26. ) [*]( 1 qui] si qui Q, si quis c 3 et om. LP oportet eos v, nos oportet CB sacerdote 01 4 delegi Q (diligi M) quos] quod L -5 esse a ex esca C contagione CB 6 peccatoru 01 conmunicet C* et om. CB 7 illicito C* praepositi] praepontis C episcopatu C* commodando C* 8 ose QB conmonetur C\'Q 11 omnes homines ex om homo C quique] qui v 12 sacerdotes LPQ 13 chore Cv 14 datan QB abiran C 15 mosen B, moyBem c praecepit CPQB (praecipit M) 16 separaretur CQB facinerosus Q, facinorosis v 17 perstringatur] moriretur C, moreretur B 18 a tabernaculo ex tabernaculum C hominis 01, horum hominum v iniustorum] istorum CR 19 ab o. q. s. eis] ea quae ad eos pertinent., 21 praecepit Ml (praeceptis М2Q) dum CB a om. v 22 nec se] nec sese ex nec esse C ) [*]( m.- ) [*]( .47 )

738
sacrificia miscere, quando ipsa maxime habeat potestatem uel eligendi dignos sacerdotes uel indignos recusandi.

Quod et ipsum uidemus de diuina auctoritate descendere, ut sacerdos plebe praesente sub omnium oculis deligatur et dignus adque idoneus publico iudicio ac testimonio conprobetur, sicut in Numeris Dominus Moysi praecipit dicens: prehende Aaron fratrem tuum et Eleazar filium eius, et inpones eos in montem coram omni synagoga, et exue Aaron stolam eius et indue Eleazar filium eius, et Aaron adpositus moriatur illic. coram omni synagoga iubet Deus constitui sacerdotem, id est instruit et ostendit ordinationes sacerdotales non nisi sub populi adsistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente uel detegantur malorum crimina uel bonorum merita praedicentur et sit ordinatio iusta et legitima quae omnium suffragio et iudicio fuerit examinata. quod postea secundum diuina magisteria obseruatur in actis apostolorum, quando de ordinando in locum Iudae episcopo Petrus ad plebem loquitur. surrexit, inquit, Petrus in medio discentium, fuit autem turba in uno. nec hoc in episcoporum tantum et sacerdotum, sed et in diaconorum ordinationibus obseruasse apostolos animaduertimus, de quo et ipso in actis eorum scriptum est. et conuocauerunt, inquit, illi duodecim totam plebem discipulorum et dixerunt e i s. quod utique idcirco tam diligenter et caute conuocata plebe tota gerebatur, ne quis ad altaris [*]( 6 Num. 20, 25. 26. 18 Act. 1, 15. 22 Act. 6, 2. ) [*]( 1 mis*tcere Q (misereri M) 3 uidimus C de om. C 4 praesenti ex praesentem C deligitur Cx 6 mosi L praecepit CQv (praecipit M) dns dicens Q prende CL, dic Q, apprehende v 7 aron fratri tuo Q eleazarum CRv inponis Q 9 aron L et postea eius om. CB eleazarom CQBo 10 adpositus est M1 (est om. М2Q) illic moriator C 11 dns CR 14 malorum] maiorum Q criminum 01 16 obsernentnr C1 18 episcopo] apostolo v 19 fnit] fugit C in uno] hominum fere centum niginti v 20 et in] in M (et in Q) 21 ordinationibus obseruasse] obseruationibus ordinasse B 22 et] ** Q (et M) eorum] apostolorum CB 23 duodecim] christi C 24 idcirco om. CB 25 alteris Q )

739
ministerium uel ad sacerdotalem locum indignus obreperet. ordinari enim nonnumquam indignos non secundum Dei uoluntatem, sed secundum humanam praesumptionem, et haec Deo displicere quae non ueniant ex legitima et iusta ordinatione, Deus ipse manifestat per Osee prophetam dicens: sibimet ipsi regem constituerunt et non per me.

Propter quod diligenter de traditione diuina et apostolioa obseruatione seruandum est et tenendum quod apud nos quoque et fere per prouincias uniuersas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem cui praepositus ordinatur episcopi eiusdem prouinciae proximi quique conueniant et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum uitam plenissime nouit et uniuscuiusque actum de eius conuersatione perspexit. quod et apud uos factum uidemus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de uniuersae fraternitatis suffragio et de episcoporum qui in praesentia conuenerant quique de eo ad uos litteras fecerant iudicio episcopatus ei deferretur et manus ei in locum Basilidis inponeretur. nec rescindere ordinationem iure perfectam potest quod Basilides post crimina sua detecta et conscientiae etiam propriae confessione nudata Romam pergens Stephanum collegam nostrum longe positum et gestae rei ac ueritatis ignarum fefellit, ut exambiret reponi se iniuste in episcopatum de quo fuerat iure depositus. hoc eo pertinet ut Basilidis non tam abolita sint quam cumulata delicta, ut ad superiora peccata eius etiam [*]( 5 Os. 8, 4. ) [*]( 1 obriperet Q 2 enim om. C 5 propheta R ipsis v regem et et non per me om. CB 8 deteneadom 01 nos nos L 9 ferre Q rite ex reti L, recte M, ri.te Q 10 praepositus] episeopus CBV 11 diligatur CR, delegatur Q (deligatnr M) 13 actu Q 14 uos] nos CR uidimus C ordinationem Q 16 praesentiam LQB, praesenti P; cf. 607,1 conuenerunt C quique ... fecerant bis exh. B fecer C 17 eij et LQC sed exp. 02 et] ei C ei] et C basilides L 18 perfecta est R 19 sua om. v detecte C1 conscientia C, conscientiam Q2v (conscientiae MQl) 20 propria CRt, nudatam Qv (nudata M) 21 postum C rei ex erat C 22 et ambiret C reponi se ex ponit C iniustos C1 23 iure OLPQRV, iuste v hec 01 pertinent C1 R basilides L, a basilidis Q 24 superiora] peiora CB ) [*](47 * )

740
fallaciae et circumuentionis crimen accesserit. neque enim tam culpandus est ille cui neglegenter obreptum est quam hic exsecrandus qui fraudulenter obrepsit. obrepere autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest, cum scriptum sit: Deus non deridetur. sed nec Martiali potest profuisse fallacia quo minus ipse quoque delictis grauibus inuolutus episcopatum tenere non debeat, quando et apostolus moneat et dicat: episcopum oportet esse sine crimine quasi Dei dispensatorem.

Qoapropter cum, sicut scribitis, fratres dilectissimi, et ut Felix et Sabinus collegae nostri adseuerant utque alius Felix de Caesaraugusta fidei cultor ac defensor ueritatis litteris suis significat, Basilides et Martialis nefando idololatriae libello contaminati sint, Basilides adhuc insuper praeter libelli maculam cum infirmitate decumberet, in Deum blasphemauerit et se blasphemasse confessus sit et episcopatum pro conscientiae suae uulnere sponte deponens ad agendam paenitentiam conuersus sit Deum deprecans et satis gratulans si sibi uel laico communicare contingeret, Martialis quoque praeter gentilium turpia et lutulenta conuiuia in collegio diu frequentata et filios in eodem collegio exterarum gentium more apud profana sepulcra depositos et alienigenis consepultos, actis etiam publice habitis apud procuratorem ducenarium obtemperasse se idololatriae et Christum negasse contestatus sit cumque alia multa [*]( 4 GaL 6, 7. 7 Tit. 1, 7. ) [*]( 1 circumueiitiones LQ accessit 01 3 fraudolenter C obripere CQ 4 potest] potuit C 6 delictis corr. in detectis C grauique inuolutus crimine C 7 quando ... dicat om. C 8 despensatorem Q 9 cum om. Q sicut] si quot Q, sicut uris C sed cut ex t scriptiB LP, scripsistis Qv dilectissimi] dauid exp. C et 8. l. claruit ut et Q 10 et ut sabinus C caesarea augusta CBV 11 ac om. C 12 idolatriae CLPQB contaminata C1 13 sint ex sunt M (sint Q), sine B 14 in infirmitate v in om. P 15 pro] pro hoc CB 16 uolnere LJQ ad om. L 17 si OM. C 18 contingere C marciales L gentilia C 19 luculenta P in om. C collegia diu frequentat C filius C 20 sepulchra CBP 21 depositis Cl consepultus C etiam] enim C publidse B 22 apud] caput C se om. C idolatriae CLPQB 23 cumquae Q, cum CB )

741
sint et grauia delicta quibus Basilides et Martialis inplicati tenentur: frustra tales episcopatum sibi usurpare conantur, cum manifestius sit eiusmodi homines nec ecclesiae Christi posse praeesse nec Deo sacrificia offerre debere, maxime cum iam pridem nobiscum et cum omnibus omnino episcopis in toto mundo constitutis etiam Cornelius collega noster, sacerdos pacificus ac iustus et martyrio quoque dignatione Domini honoratus, decreuerit eiusmodi homines ad paenitentiam quidem agendam posse admitti, ab ordinatione autem cleri adque sacerdotali honore prohiberi.