Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Miror uos, fratres carissimi, ad multas epistulas meas quas ad uos frequenter misi nihil rescripsisse, cum fraternitatis nostrae uel utilitas uel necessitas sic utique gubernetur, si a uobis instructi rerum gerendarum consilium limare possimus. quoniam tamen uideo facultatem ueniendi ad uos nondum esse et iam aestatem coepisse, quod tempus infirmitatibus adsiduis et grauibus infestat, occurrendum puto fratribus nostris, ut qui libellos [*]( 1 peritori T, om. μ persartam p a om. T . 2 nostrum] meum ω 3 aeneremus TQ, ueniremus M conuocati Eotov 4 coepι̃ EMQ2 οων (coepia Q1), epis μ pluribus p o et uestram q. sententiam om EQοω 6 et desideria . -.. litteras om. w; desideraria T possumus Et TQ hoc et] hoc EQοων 7 martyres Εοων 8 uos M (uobis Q) ac d. i. domino om. p 9 et n. m. ualete om. μ meminisse] memores esse V 10 ualete om. w. — Epistula (Explicit epistola o, om. El Q, epiatula ad plebem facta T) significans quid ad eum martyres (martyras Q) de lapsis petierunt explicit (om. o) ETQo, om. μω. — Epist. XVIII. — Incipit ad clerum (aepuae add. T) propter lapsos (lapais QT) et cathecuminos (catiouminis T, cathecuminis Q) ne uacui exirent EQTo, Ad plebem facta significane μ, om. w. — 14 ad uos] nobis EQoto nichil Eow, nihil mihi v, numquam mihi V nostra M 15 eic utiq. quae Q sed quae exp., sicutquae M 16 erum T iimare] iuuare ω 17 etiam ez ita/4 m. 2 18 in infirmitatibus E1ω grauius T 19 infestatur VtJ, infestationibus μ1 )

524
a martyribus acceperunt et praerogatiua eorum apud Deum adiuuari possunt, si incommodo aliquo et infirmitatis periculo occupati fuerint, non expectata praesentia nostra apud presbyterum quemcumque praesentem, uel si presbyter repertus non fuerit et urgere exitus coeperit, apud diaconum quoque exomologesin facere delicti sui possint, ut manu eis in paenitentiam inposita ueniant ad Dominum cum pace quam dari martyres litteris ad nos factis desiderauerunt.

Ceteram quoque partem plebis quae lapsa est praesentia uestri fouete et ut a fide et misericordia Domini non deficiant uestro solacio focillate. neque enim deserentur ab ope et auxilio Domini qui mites et humiles et paenitentiam uere agentes in bonis opinionibus perseuerauerint, quo minus illis quoque diuino remedio consulatur. audientibus etiam, si qui fuerint periculo praeuenti et in exitu constituti, uigilantia uestra non desit, inplorantibus diuinam gratiam misericordia Domini non denegetur. opto nos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam meo nomine salutate et ut nostri meminerit admonete. ualete. [*]( 1 et ... possunt om. Εοω rogatiua T 2 possint μ et] ant ω 3 expectent E2οω, expectat El, expectetar fi praesenti Q, praeseDtiam E\'o, praesentiae Elu nostram E\'o, nostrae m 4 quemcamquem Q ei] sibi T 5 exhomologesis E1QT 6 possunt μ1 eius μ in om. EQw paenitentia QTfi, poenitentiae M 7 inpositae T inposita in poenitentiam o uenient Ex Q pacem QT 9 ceteram om. ju1 partem quoque partibus μ sed partibus exp. m. 2. plebis] leais EQout (exp. o et post quae add.) est lapsa T uestri] uestra v, nri ex nraẽ μ 10 ut a] ana QTp1 et om. μ1 non] ne p 11 focilate EQT2 μο1ω 12 hi qui v mites ex milites E et om. p et hamiles ... agentes om. M opinionibus] operibus pv 14 consolatar Ex Q 15 constitui Q ut inplorantibus T 16 misericordiam QT 17 semper] in dno μ fraternitatem ... admonete om. μ 19 admonete T, om. ElQ, rogate E2o, exorate ω, admonete et rogate v ualete om. ω. — Ad clerum (Epistula ad clerum T) propter lapsos (lapsis QT) et cathecuminos (cathecuminis QT) ne uacui exirent (erlerent M, exi.rent Q) explicit EQT, Explicit de lapsis et catecuminis o, om. μω. —)

525
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Legi litteras uestras, fratres carissimi, quibus scripsistis salubre consilium uestrum non deesse fratribus nostris, ut temeraria festinatione deposita religiosam patientiam Deo praebeant, ut quando in unum per eius misericordiam uenerimus, de omnibus speciebus secundum ecclesiasticam disciplinam tractare possimus, maxime cum scriptum sit: memento unde cecideris et age paenitentiam. paenitentiam autem ille agit qui diuini praecepti memor mitis et patiens et sacerdotibus Dei obtemperans obsequiis suis et operibus iustis Dominum promeretur.

Quoniam tamen significastis quosdam inmoderatos esse et ad communicationem accipiendam festinanter urguere, et desiderastis in hanc rem formam uobis a me dari, satis plene scripsisse me ad hanc rem proximis litteris ad uos factis credo, ut qui libellum a martyribus acceperunt et auxilio eorum adiuuari apud Dominum in delictis suis possunt, si premi infirmitate aliqua et periculo coeperint, exomologesi facta et manu eis a uobis in paenitentiam inposita cum pace a martyribus sibi promissa ad Dominum remittantur. ceteri uero qui nullo [*]( 8 Apoc. 2, 5. ) [*]( Epist. XVIill. — Incipit in qua rescribit (res scripsit T) clero de his qui ad pacem festinant EQTo, om. ω.- 2 diaconibus] ad Q 5 disposita Ex QT ut om. Ex Qω 6 quando] cum v eius om. w, eius in T ueniremus QT 8 memento.. T 9 ait T diuinis praeceptis Fo 10 memor om. EQTooi obtemperantias T 11 dno E1 Q (dum M) 12 quosdam ... desideratis om. M et ad Mr ** ad Q, ad Eo, et Tuv; cf. ep. 55 c. 3 13 desiderati T ti in ras. 14 hac rc v formandam E a me uobis v satis MQ1 T, sciatis EQ2ω, ut sciatis o 15 ad uos om. M factis. Credo ita distinguit EoQ (factis credo M) 18 aliqua inflrmitate o exhomologisin Q, exhomologesin ETo 19 inposita a nobis in poenitentiam o paenitentia T 20 sibi] si T ad om. EI QT remittentur o in nullo 0 )

526
libello a martyribus accepto inuidiam faciunt, quoniam non paucorum nec ecclesiae unius ant unius prouinciae sed totius orbis haec causa est. expectent ante de Domini protectione ecclesiae ipsius publicam pacem. hoc enim et uerecundiae et disciplinae et uitae ipsi omnium nostrum conuenit, ut praepositi cum clero conuenientes praesente etiam stantium plebe, quibus et ipsis pro fide et timore suo honor habendus est, disponere omnia consilii communis religione possimus. ceterum quam inreligiosum est et ipsis quoque festinantibus perniciosum ut cam extorres facti et patria pulsi ac bonis suis omnibus spoliati nondum ad ecclesiam redierint, quidam de lapsis confessores ipsos praeuenire et ante ad ecclesiam introire festinent. qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant tempore ipso sibi plus quam quod postulant largiente. acies adhuc geritur et agon cotidie celebratur. si commissi uere et firmiter paenitent et fidei calor praeualet, qui differri non potest potest coronari. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse, fraternitatem uniuersam meo nomine salutate et ut nostri memores sint admonete. ualete. [*]( 3 ante om. v de om. ΕΤοω dum M1 Q1T (dnι̃ Q2, dnο̃ M2) protectione] reliqua om. Q, in quo seqmtur continuo legimus litteras etc. quae eunt epistulae 70. 4 uerecnndae E 5 nrora M conaenit... clero om. EMom 6 plebe stantium o 7 est) et T 8 communi EMo1ω 9 quam om. T 11 redierunt Tl 12 ante] ante eos uv 13 qui si nimium ... I. 17 potest coronari adfert Cyprianus epist. 55 c. 3 minimum o habeant E1ΜΤω 14 tempore ... postulant om. EMom quam quod T et Cypr. I. c., quam r largienter EMTota 15 commlsci T 16 infirmiter T poenitet v praeualet] permanet w differi T non om. 0 17 bene semper w 18 uniuersa M meo] eo T 19 salute Ml memor MT. — Epistula in qua rescribit (rescripsit T) clero de his (eis T) qui ad pacem festinant explicit EMTo nisi quod explicit praemittit o, om. ω. — )

527
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ROMAE CONSISTENTIBVS FRATRIBVS S.

Quoniam conperi, fratres carissimi, minus simpliciter et minus fideliter UODIS renuntiari quae hic a nobis et gesta sunt et geruntur, necessarium duxi has ad uos litteras facere, quibus uobis actus nostri et disciplinae et diligentiae ratio redderetur. nam sicut Domini mandata instruunt, orto statim turbationis impetu primo, cum me clamore uiolento frequenter populus flagitasset, non tam meam salutem quam quietem fratrum publicam cogitans interim secessi, ne per inuerecundam praesentiam nostram seditio quae coeperat plus prouocaretur. absens tamen corpore nec spiritu nec actu nec monitis meis defui quo minus secundum Domini praecepta fratribus nostris in quibus possem mea mediocritate consulerem.

Et quid egerim locuntur uobis epistulae pro temporibus emissae numero tredecim, quas ad uos transmisi, m quibus nec clero consilium nec confessoribus exhortatio nec extorribus quando oportuit obiurgatio nec uniuersae fraternitati ad deprecandam Dei misericordiam adlocutio et persuasio nostra defuit, quantum secundum legem fidei et timorem Dei Domino suggerente nostra mediocritas potuit eniti.. postea quam uero et tormenta uenerunt, siue iam tortis fratribus nostris siue adhuc ut torquerentur inclusis, ad corroborandos et confortandos eos noster sermo penetrauit. item cum conperissem eos qui [*]( Epist. XX. — Incipit ad clerum Romae F, Incipit ad Romanos LN, Incipit eiusdem secunda Q. - 4 comperit L 5 et gesta] gesta Q 6 necessarins Lt 8 instrnuntar Q (instruuntur et M) orto om. Q, hortos N 9 uiolenUo Q (uiolentior M) 10 fratruum Q 11 inuerecundiam Q 12 quae Q sed q 8. l. (uae M) 13 enim tamen L sed enim txp. monitis] molestia F defui Q, decuit FLN 16 quod F 17 missae NQ 18 consilium meum Q confessionibus F exortatio nec L, exhortationes N 19 fraternitatis N 22 initi Q et om. F 23 tortis] tormentis F 34 confortandos FLNQV, conflrmandos v 25 comperisse N )

528
sacrilegis contactibus manus suas adque ora maculassent uel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent exambire ad martyras passim, confessores quoque inportuna et gratiosa deprecatione conrumpere ut sine ullo discrimine adque examine singulorum darentur cotidie libellorum milia contra euangelii legem, litteras feci quibus martyras et confessores consilio meo quantum possem ad dominica praecepta reuocarem. item presbyteris et diaconibus non defuit sacerdotii uigor ut quidam minus disciplinae memores et temeraria festinatione praecipites, qui cum lapsis communicare iam coeperant. conprimerentur intercedentibus nobis. plebi quoque ipsi quantum potuimus animum conposuimus et ut ecclesiastica disciplina seruaretur instruximus.

Postmodum nero cum quidam de lapsis sine sua sponte sine alio incitatore audaci flagitatione promerent ut pacem sibi a martyribus et confessoribus promissam extorquere uiolento impetu niterentur, de hoc etiam bis ad clerum litteras feci et legi eis mandaui, ut ad illorum uiolentiam interim quoque genere mitigandam, si qui libello a martyribus accepto de saeculo excederent, exomologesi facta et manu eis in paenitentia inposita cum pace sibi a martyribus promissa ad Dominum remitterentur. nec in hoc legem dedi aut me auctorem temere constitui. sed cum uideretur et honor martyribus habendus et eorum qui omnia turbare cupiebant impetus conprimendus, et praeterea uestra scripta legissem quae ad clerum nostrum per Crementium hypodiaconum nuper feceratis, ut his qui post lapsum infirmitate adprehensi essent et paenitentes communicationem desiderarent subueniretur, standum putaui et cum uestra [*]( 2 nihil hominibus N 3 martyres LNs passim] ut possent V 6 martyres Nv 7 poese L reuocare M (reaocarem Q) 8 sa- cerdo L 10 coeperint L 11 qaantis F animos Vv 12 cumposnimns M (conp. Q) 15 alio F, aliquo LNQo audacia F flagitione N proruerint F, proromperent V" a ex cum N 16 uiolenti M (uiolento Q) 18 quoquo N" 20 exhomologesis FLNQ manns ei F paenitentiam v 21 ad dno LNQ1 (ad dum M) 24 conprimendum F • 25 quae F, quae hoc LN, quae hoa Q, quae huc a 26 clementium v his] iis v 28 subuemre.tar L )

529
sententia, ne actus noster qui adunatus esse et consentire circa omnia debet in aliquo discreparet. plane ceterorum causas quamuis libello a martyribus accepto differri mandaui et in nostram praesentiam reseruari, ut cum pace a Domino nobis data plures praepositi conuenire in unum coeperimus, communicato etiam uobiscum consilio disponere singula uel reformare possimus. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.

CELERINVS LVCIANO.

Haec cum tibi scriberem, Domine frater, gaudens et tristis eram, gaudens eo quod audierim te pro nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris nostri tentum uel illius nomen penes magistratus huius mundi confessum, tristis autem in eo quod ab eo ex quo te deduxi numquam litteras tuas accipere potui. uel nunc modo duplex mihi tristitia incubuit quod Montanum fratrem nostrum communem abs te de carcere ad me esse uenturum sciebas et de salute tua uel quid penes te agatur mihi non significaueris. sed hoc solet contingere seruis Dei, maxime eis qui in confessione Christi sunt constituti. scio enim quoniam unusquisque iam quae sunt saeculi non attendit, quoniam coronam [*](1 aententiam Q consentiret Q 2 quamuis] quam N 3 accepito Q et] ut F nostra praesentia FQ 4 ut ex et Q (ut M) pace] a pace L 5 praepositis Q in unum conuenire N 6 consilium Q uel F, et LNQv 7 optamus F. — Ad clerum Romae erplicit F, Ad Romanos (II. add. Q) explicit (explicat L) LNQ. — ) [*](Epist. XXI. — Incipit epistola Celerini ad Lucianum petens pro nomine Numeriae et Candidae ut eas in mente. habere*t quae Numeria ut dicit praemium dedit ne sacrificarent T, Epistola Celerini ad Lucianum conf. pro lapsifl orationem et auffiragium deprecantes cp, Celerini ad Lncianum ut scribat ei et ernbueniat Numerie et Candide lapsis to. — 9 Luciano salutem 11 10 tibi cum qp 12 tenitum T uel] et ων penes magistratos T, magistratns poenes cp 13 ab eo] habeo T 14 vel] et v; cf. p. 530,9 15 inconcnmbit 10 quod] quod cum v montanus frater . noster communis T 17 sciebam T, scribus Oaeon. et de] et T, de 11 18 sed] et Oxon. in om. cp 19 confessionem T ) [*]( III. ) [*]( 34 )

530
caelestem sperat. ego enim dixi fortasse oblitum te esse mihi scribere. nam, ut tibi quoque de infimo tuus uel frater dicar, si fuero dignus Celerinus audire, tamen cum essem et ego in tam florida confessione, fratres meos uetustissimos memorabar, et eos litteris meis memoraui caritatem pristinam eorum penes me meosque nunc esse. peto tamen, carissime, a Domino ut ante cruore illo sancto laueris [si prius passus fueris] pro nomine Domini nostri Iesu Christi quam litterae meae te in hoc mundo adprehendant: uel nunc si adprehenderint, mihi ad haec rescribas. sic coronet te cuius nomen confessus es. credo enim quoniam, etsi in hoc mundo nos non uiderimus, in futuro tamen nos coram Christo complectamus. pete ut sim dignus et ego coronari cum numero uestro.

In magna tamen tribulatione me constitutum scias, et ac si sis mecum praesens, sic caritatis pristinae reminiscor die ac nocte. Deus solus scit. et ideo peto ut annuas desiderio meo et mecum doleas in morte sororis meae quae cecidit in hac uastatione Christo. sacrificauit enim et exacerbauit Dominum nostrum, quod nobis manifestum uidetur. pro cuius facto ego in die laetitiae Paschae flens die ac nocte, in cilicio et cinere lacrimabundus dies exegi et exigo usque in hodiernum, donec auxilium Domini nostri Iesu Christi et pietas per te uel per eos dominos meos qui coronati fuerint, a quibus postulaturus es, subuenerit tam nefando naufragio. memoratus sum enim caritatis tuae pristinae, quod [*]( 2 nam om. to tibi om. T, tu rpw tao Τϕ, om. ω fratre ϕω dicam Ttpw 3 audiretur ϕ, audiret T, audires ωet om. ω floridamvconfessionem T 4memorabar Tto, memorabor tp, memorabam v 6 eorum pristinam tp me om. Tcpto meos quae T 6 carissimi T ante ex anti T, si ante v, a me tptD cruori T illos T 7 si p. p. faeris om. T; uncis inclusi 8 quem w, quantae T te] et T 9 adprehenderint] apprehenda ϕ sic] si w 11 uideamus to nos tamen to coram] cum ϕ 12 conplectamus T, amplectemur ϕ, compleo temur ων 13 nostro M 14 me om. T 15 caritati T 18 a christo ων, ca christo ϕ exaceruabit T, exercebat q, 19 facta T, factis v hac die ϕων laetitia ϕω, in laetitia Oxon. 20 paschae] pace ϕω deflens w lacrimabondos ql 21 exegit T hoc diernom done M 22 chriati] Bubueniat add. v eis dominis meis T 23 postolatorns est T1, postolandom (um ex os ϕ) est ϕω subuenerit tam ϕ, ut aenerit tam T, subueniri tam w, ut ueniam habeant v nefanda naufragia v )

531
cum omnes doleas pro sorore nostra *** quas et tu bene nosti, id est, Numeriam et Candidam: pro quarum peccato, quia nos fratres habent, debeamus excubare. credo enim Christum secundum illarum paenitentiam et operas quas penes collegas nostros fecerunt extorres qui a uobis uenerunt, a quibus ipsis de operibus eorum audies, iam Christum eis uobis martyribus suis petentibus indulturum credo.

Audiui enim te floridiorum ministerium percepisse. o te felicem suscipe uota tua quae semper desiderasti uel m terra dormiens. optasti pro nomine illius in carcerem mitti, quod nunc tibi contingit, sicut scriptum est: det tibi Dominus secundum cor tuum. et nunc super ipsos factus antistes Dei recognouit t idem minister. rogo itaque, Domine, et peto per Dominum nostrum Iesum Christum ut ceteris collegis tuis fratribus tuis meis dominis referas et ab eis petas ut quicumque prior uestrum coronatus fuerit, istis sororibus nostris Numeriae et Candidae tale peccatum remittant. nam hanc ipsam Etecusam semper appellaui, testis est nobis Deus, quia pro se dona numerauit ne sacrificaret: sed tantum ascendisse uidetur usque ad Tria fata et inde descendisse. hanc ergo non sacrificasse ego scio. quarum iam causa audita praeceperunt eas praepositi tantisper sic esse, donec episcopus constituatur. sed quatenus per uestras [*]( 11 Ps. 19, 5. ) [*]( 1 omnes Tcp, omnibus wo sororo nostra T, sororibus nostris ϕων ; post ea intercidme nonmdla puto 2 nnmeria et candidu v peccatum T quia] qui Tiftw 3 debemus ων excubere Tcp 4 illoram tp, earum vw opera quae wv 5 facit ertorrentes T nobis w uenerint ϕ, uiderunt T 6 audiens T cbristo T, om. ϕ uobis T 8. L, nobis 10 7 credo om. e 8 audiui enim] audiemini ω floride w, floridierum tp, floridorum Rigaltius 9 suscipere wv quequid w desideras tu T vel vel w 10 nomen T 11 contigit v sicut om. ϕω 12 antestites T recognoui Tcpw 13 idem] id est Tw, enim lp 14 collegiis w 15 tnis om. ϕω 17 talem T tale peccatum remittant numeriae et candidae yp hanc] et w, om. ϕ ettecusam Τϕ, et recusam w, aScusam coni. DodtDeU, excusatam fort. 18 nobis est cp se dona] sedunta Tcp, sedncta w; se deducta fort. numerani w 20 fata T, facta ϕω hanc] has w 21 audita causa cp pereperunt M 22 epatus to per uestras] pernersa T ) [*]( 34* )

532
sanctas orationes et petitiones, in quas nos fidimus, quoniam estis amici sed et testes Christi, qui omnia indulgeatis.

Peto ergo, Domine carissime Lnciane, memor sis mei et petitioni meae annuas. sic Christus coronam illam sanctam quam tibi non tantum in confessione sed et in sanctimonio tradidit, in qua semper cucurristi et exemplum sanctorum semper et testis fuisti, ut omnibus dominis meis fratribus tuis confessoribus referas de hoc facto, ut a nobis auxilium recipiant. nam hoc, Domine frater, scire debes me non solum hoc pro eis petere, sed et Statium et Seuerianum et omnes confessores qui inde huc a nobis uenerunt, ad quos ipsae in portum descenderunt, et in urbem leuauerunt, quod sexaginta quinque ministrauerunt et usque in hodiernum in omnibus fouerunt. sunt enim penes illas omnes. plus autem grauare cor illud sanctum tuum non debui, cum sciam te prona uoluntate operari. salutant te Macarius cum sororibus suis Cornelia et Emerita, qui laetatur de confessione tua florida, sed et omnium fratrum, et Saturninus, qui et ipse luctatus est cum diabolo, qui et Christi nomen est fortiter confessus, qui et ibi in poena ungularum fortiter est confessus, qui et hic nimis rogat et petit. salutant te fratres tui Calpurnius et Maria et omnes sancti fratres. nam et hoc scire debes me et dominis meis fratribus tuis scripsisse, quas peto illis eas legere digneris. [*]( 1 nos] nobis ϕ fidemas T, infidimas ϕ2 qui] quod ϕν 4 illam T 8.1. 5 et om. to 6 et om. ϕων sanctorun s. e. t. fuisti oim. ω et testis semper ϕ, semper et este T 7 confessoribua om. ω conferas to 8 nobiB to 9 non solum hoc me ω eas T sed et] sed ϕω 10 et om. Τϕω hoc T 11 ipse Τϕ deecenderant] add. tp: ad quos ipse in portmn 12 quod] que to hoc diernum ω 13 antem] enim ϕ 15 macharitts ϕν suis] tuis ϕ 16 quae laetantur ων de] in to, om. ϕ 17 Baturinus tc et ipse om. ϕ ; ipse om. to 18 qui om. ω qui et ... eet eonfessus om. to 19 hic] hoc too 20 ealphurniuB ϕ, calfurnius ω 21 fratres nos ϕ me] me tibi to fratribua tuis dominis meis ϕω 22 litteras scripisse v illi eas ϕ, pro illis sic Oxon., litteras eis fort. digneris] add. to: ualere te oro et mei semper memoriam facere. — Epistola Celerini ad Lucianum petens pro nomine Numeriae et Candidae ut eas in mente haberet quae Numeria ut dicit praemium dedit ne sacrificaret explicit T, om. ϕω. — )

533
LVCIANVS CELERINO DOMINO SI DIGNVS FVERO VOCARI COLLEGA IN CHRISTO S.

Accepi litteras tuas, Domine frater dilectissime, in quibus me tantum grauasti, ut propter tuam grauationem tantum gaudium paene exciderit, ut litteras quas et ego optabam post tantum temporis legere, in quibus mei dignatus es memorare, beneficio tantae tuae humilitatis legere exultaui, qui scribens mihi diceres si dignus fuero frater nominari tuus,\' hominis qui apud pusilliores nomen Dei cum timore confessus sum. nam tu Deo uolente ipsum anguem maiorem, metatorem antichristi, non tantum confessus deterruisti uocibus illis et uerbis deificis quibus scio t quasi amatores fidei et zelotypi disciplinae Christi, in qua te noui uiuacitate uersari et gaudeo, uicisti. nunc modo, carissime, iam inter martyres deputande, uoluisti nos litteris tuis grauare, in quibus significasti de sororibus nostris, pro quibus utinam fieri [*](Epist. XXII. — Incipit epistola Luciani rescribentis Celerino super nomine Numeriae et Candidae et nomine Pauli et Mappalice et ceterorum signif sibi eos mandasse ut petentibus daret pacem T, Luciani rescribentis Celerino de recipiendis ad pacem Numeria et Candida item de Paula et lIapalice qui Paulum ipsum significat moriturum sibi mandasse ut penitentibus daret pacem to, Epistola Luciani ad Celerinum responsine cp, Alia rescripta (Luciani add. m. 2) μ. — 2 Lucianus om. Τϕμ domino om. tp 5 per tuam p, perpetua T grauatioae T tanto gaudio v 6 exciderit to, excideram ϕμ, excidera T, exciderim v litteras tuas cp et om. u 7 meis dignatus w, dignatuB mei cp es om. Tp memorari p 8 tuae hutilitatis fi, humilitatis tuae tp exultauerim ων dicens T, diligens fi 9 tuus nominari p. 10 timorem T, amore to confeaBum (sum om.) Tlcp, confessus T1 nam] na T tu om. μ 11 ipsam Tl, ante ipeam μmetatorem] et atrooiorem ϕω antichristo μ confessus esse Τμ 12 uocibus] duobus ϕω et] etiam ω uiuificis deificis ϕ 13 et om. μ disclplina Τϕω qua te] quati fk te noui] tenoris Oxon. 14 uicacitate T uersari] uersatoris Τϕ, uersatus ea p, uersatum ω et om. Pcp, te v gaudio Τϕμ, in gaudio M uixisti Τϕω, iunxisti μ nunc modo] nunc v, uerum modo w 16 martyribus T deputandos ϕω uoluisti post grauare ϕω )

534

posset ut sine tanto scelere commisso memoriam faceremus. non profecto tantis lacrimis incumberemus ut nunc.

Scire debuisti quid circa nos actum sit. cum benedictus martyr Paulus adhuc in corpore esset, uocauit me et dixit mihi: Luciane, coram Christo tibi dico ut si quis post arcessitionem meam abs te pacem petierit, da in nomine meo. sed et omnes quos Dominus in tanta tribulatione arcessire dignatus est, uniuersi litteras ex conpacto uniuersis pacem dimisimus. uide ergo, frater, quoniam partim quod mihi Paulus praecepit quam uniuersis quod censuimus, ex quibus iam cum ante hanc tribulationem, cum iussi sumus secundum praeceptum imperatoris fame et siti necari, et reclusi sumus in duabus cellis, ita ut t non efficiebat fame et siti. sed et ignis ab opere pressurae nostrae tam intolerabilis erat quem nemo portare posset. sed nunc in ipsam claritatem sumus constituti. et ideo, frater carissime, saluta Numeriam et Candidam, quas *** secundum Pauli praeceptum et ceterorum martyrum, quorum nomina subicio, Bassi in petrario, Mappalici in quaestione, Fortunionis in carcere: Paulus a quaestione, Fortunata, Victorinus, Victor, Herennius, Credula, Hereda, Donatus, Firmus, Venustus, Fructus, Iulia, Martialis et [*]( 1 eeelere] scire p. commissio w, commisaam ft non] quam Τϕ, quem p, ad quem w; fort. quarum pro facto ne . 2 tanto T, sancto μ nt om. to, et μ 3 debuistis ft uoa to, nobis T 4 me et om. ϕ 5 christmn T dico tibi tp acerrionem to, accessionem ϕ 7 quos] ad μ accersire ω es p nninersis ϕμ 8 litteris p Oxon. nidea ϕμω, nideas Oxon. 9 partem ϕμ, partim eius wv quod om. M Ozon., quam p quam] pro to Oxon. 10 quod om. ω, quoque Oxon. ez quibus corruptum iam cum ante] eramus in v hac tribnlatione Tv 11 cum] con w iussi anmna ft, inssi fuimus cp, iussimus Tw praeceptorum praeceptum tp 12 necari] negare T reclnsimns T duobna cellea T, dnamns et in illis μ ita ut] itaq. to non] noa v 18 afficerent v, effugiebat μ ignem Tp, igne ϕω ab operoj a sapore μ, napore Oxon. 14 tamen tolerabilis Τϕ, tam tolleranimns μ quem] quidem μ in om. ϕων 15 constituti] consecnti ων 16 numerariam p quas] quae v; lacunam indicaui 17 basBO ϕω, baptissimi μ 18 in petrario coni. Rigaltium, in pignerario T, in pignerarium p, imperario ϕω, in peierario Morellius 18 mapalaci tp, appasci p. fortnmoms ϕ carcerem Τωμ 19 a om. p. fortnnatae uictorini uictoris a herenins T, heremins w, herennii v credulae v, cordnla to 20 hereda om. w, hederat p., herenae v donati fIrmi nennsti fructi v inlianns w, iuliae v )

535
Ariston, qui Deo uolente in carcere fame necati sunt: quorum et nos socios futuros intra dies audietis. iam enim ut iterato reclusi sumus sunt dies octo in die quo tibi litteras scripsi. nam et ante dies octo per dies quinque medios modicum panis accepimus et aquam ad mensuram. et ideo, frater, peto ut sicut hic, cum Dominus coeperit ipsi ecclesiae pacem dare, secundum praeceptum Pauli et nostrum tractatum exposita causa apud episcopum et facta exomologesi habeant pacem, non tantum hae, sed et quas scis ad animum nostrum pertinere..

Salutant uos collegae mei uniuersi. uos salutate confessores Domini qui ibi uobiscum sunt, quorum nomina significasti inter quos et Saturninus cum comitibus suis, sed et collega meus et Maris, Collecta et Emerita, Calpurnius et Maria, Sabina, Spesina, et sorores Ianuaria, Datiua, Donata. salutamus cum suis Saturum, Bassianum et uniuersum clerum, Vranium, Alexium, Quintianum, Colonicam et uniuersos peto, quorum nomina non scripsi, quia tam lassus eram. ideo ignoscere debent. opto uos, Alexium et Getulicum et argentarios et sorores bene ualere. salutant uos sorores meae Ianuaria et Sophia quas uobis commendo. [*]( . 1 aristonis v, ario a dnoV carcerem famem T, carcere to 2 diem μ ut] ex quo ϕων ut id erat ore clusi μ 4 panem ϕω 5 aqua ad mensura T sicut] sit ft; sicut hic corruptum 7 d pauli <p ut exposita oi ante epm ft 8 habeam μ haec <p, hanc μ quas] q μ 9 animam u, anum cp nostram ft pertinere] peruenire 10 11 ibi] ubique cp signifioastis μ inter om. Twp 12 quos] uos ft saturninum ft cum om. cp comitibus] motibus T, omnibus Oxon. eed et] se et cp, sed w collegam ft meus] enim ft, eius Oxon. 13 maris] macarii f* collecto merita tD, collegae merita ft calpuruium Τϕω, caipunius μ mariam qpto, marias ft gabinam ϕω, alumnas ft spesinam ϕω, pessinas μ 14 a ianuaria Tcp, ianna. riam w, iam uario fi datiuam w, datiua et ft donatam w 15 saturuum w alexeum T, alexicum w, alexicium cp, alexum ft 16 collonicam ϕω, colonicum ft peto om. v 17 tam] iam v eram] iram T cognoscere cp debeat μ 18 alexium] sexum jt argentarium ft bene ualere om. Τϕμ, post opto uos ponit v 19 ianuario ft sofiana <p commando ualete to. — Epistola Luciani rescribentis Celerino super nomine Numeriae et Candidae et nomine Pauli et Mappalicae et ceterorum significat sibi quos mandasae ut petentibus daret pacem explicit T, om. ϕωμ. — )

536
VNIVERSI CONFESSORES CVPRIANO PAPATI S.

Scias nos uniuersos quibus ad te ratio constiterit quid post commissum egerint dedisse pacem, et hanc formam per te et aliis episcopis innotescere uolumus. optamus te cum sanctis martyribus pacem habere. praesente de clero et exorcista et lectore Lucianus scripsit.

CVPRIANO ET COMPRESBVTERIS CARTHAGINI CONSISTENTIBVS CALDONIVS S.

Necessitas temporis facit ut non temere pacem demus. sed quoniam oportebat uobis scribere ut quoniam hi qui posteaquam sacrificauerunt iterato temptati extorres sunt facti: uidentur ergo mihi abluisse prius delictum, dum possessiones et domos [*]( Epist. XXin. — Incipit (om. ϕω) epistola uniuersorum confessorom ad Cyprianum de pace data (de pace et forma pnblicanda 10) Τϕω, Alia rescripta ft. - 2 cypriano nniaersi confessores fi papae ϕων 3 uniuer- 808 TV, uniuersis ϕωμν de quibus v ad TVμ, a ϕω, apud v; cf. epist. 26 4 dediMem 10 et om. μϕ haec formam T, om. <p et om. v 5 uoluimuB cpwv 6 praesente ϕμ, praeter T, preterea ω, presbyter V cloro et exhorcista T lector Y 7 scripsit] add. to: oramus te semper bene ualere, add. p*: epistolam. — Ezplicit epistola uniueraorum confessorum ad Cyprianum de pace data T, om. ϕωμ. — ) [*](Epist XXIIII — Incipit (om. rp) epistola Caldonii (Cypriano et clero add. T) de eis (his <p) qui Bacrificauerunt (sacrificia T) et postea exhorrentee (extores ϕ) facti sunt et pacem poetulauerunt Τϕ, Caldonii ad Cyprianum significat de illis qui sacrificauerunt et postea eitorres facti pacem postulaueront ω, Alia rescripta fi, om. r. — 9 cartagine p, kmis cartagini 10, kmis̃ T 10 calidonius ϕω 11 temporum nofiv 12 quoniam om. v nobis rωμ ut quoniam] quoniam 9; cf. qpist. 36: ut dum-pennittunt; epist. 53: quod nos-fecisse ; epist. 57 c. 6: utquia; Sententiae episc. p. 438,4; p. 458,2; cf. Liu. V, 15, 11 hi] ii rμν, aliqui maiuit Ooldhom 18 temptati] tenti rv extorrentes Τμ1r ergo] cf. Sent. episc. p. 438,2; 441,10 14 priorem T\' demittunt T )

537
dimittunt et paenitentiam agentes Christum secuntur. ergo Felix qui presbyterium subministrabat sub Decimo proximus mihi uinculis (plenius cognoui eundem Felicem) et Victoria coniunx eius et Lucius fideles extorres facti reliquerunt possessiones quas nunc fiscus tenet. sed et sub persecutione t eadem mulier nomine Bona quae tracta est a marito ad sacrificandum, quae conscientiam non commiscuit sed tenentes manus eius sic ipsi sacrificauerunt, sic ipsa coepit dicere contra \'non feci, uos fecistis: sic et ipsa extorris facta est. cum a me ergo uniuersi pacem peterent dicentes \'recuperauimus fidem quam amiseramus, paenitentiam agentes Christum publice sumus confessi,\' quamuis mihi uideatur ut debeant pacem accipere, sed ad consultum uestrum eos dimisi, ne quid uidear temere aliquid praesumere. si quid ergo ex communi consilio placuerit scribite mihi. salutate nostros. uos nostri. opto uos felicissimos bene ualere. [*]( 2 pbrm rωμ decimo proximis r, prozums decimo tc uincalis] uicinus v 3 plene to et om. v coniux T 4 fidelis pr extorrentes Τμ1r, extorrefactos V facti ex facit T, facit rp relinqaerunt tr nunc] unus μr 5 fiscns tenet μr, eis tenet T, eis constet tp, eis constat ω sed et sub persecutione t eadem scripsi, sed et sub quntione e > per se opereodem T (cf. inscriptionem epist. 16, ubi persecutione abbreuiat- scribitur perse), sed et super se opere eadem fir, sed et super se aut eodem rp, sed et super est se aut eodem 10, sed et seu per se aut per eosdem Morellius, sed et v bona ex bono T, in bono μ, i bono r 6 conscientiam non commiscuit scripsi, conscia non commisit tpw, conscientiam non commisit μr, conscientia non commisi T1, conscientia non commissi Т2ν ; cf. Oypr. p. 256^5 et de bono pudic. c. 8: conscientiam non miscuit 7 sed] sed quia v manu (ir eius sic] eius cpwv 8 sic ipsa om. v incepit w sic contra 10 ipsa ex ipse T 9 eztorrens μ1 a me om. rp, me T 10\'reciperauimus TV, recuperabimus μr agentes om. 9, agentes et v 11 christo rp. publice] supplices ϕω uideantur debere v 12 sed] tamen v consultum] consilium v nostrum cpw eos demisi T, eos msi to, eosdem misi tp, eosdem si rp. 13 quid om. v uideatur tp aliquid temere ν 14 concilio r nestros coni. Oxon. nos] uos w; uos nostri om. rμ 15 felicissimos] fratres semper rfi, fratres carissimi semper v. — Epistola Caldonii ad Ciprianum de eis qui sacrificauerunt et postea eztorrentes facti snnt et pacem postulauerunt explicit T, om. ϕrωμ. — )

538
CVPRIANVS CALDONIO FRATRI S.

Accepimus litteras tuas, frater carissime, satis sobrias et integritatis ac fidei plenas. nec miramur si exercitatus et in scripturis dominicis peritus caute omnia et consulte geras. recte autem sensisti circa inpertiendam fratribus nostris pacem quam sibi ipsi uera paenitentia et dominicae confessionis gloria reddiderunt sermonibus suis iustificati, quibus se ante damnauerant. cum ergo abluerint omne delictum et maculam primam adsistente sibi Domino posteriore uirtute deleuerint, iacere ultra sub diabolo quasi prostrati non debent, qui extorres facti et bonis suis omnibus spoliati erexerunt se et cam Christo stare coeperunt. atque utinam sic et ceteri post lapsum paenitentes in statum pristinum reformentur: quos nunc urgentes et pacem temere atque inportune extorquentes quomodo disposuerimus ut scires, librum tibi cum epistulis numero quinque misi quas ad clerum et ad plebem et ad martyres quoque et confessores feci: quae epistulae etiam plurimis collegis nostris missae placuerunt, et rescripserunt se quoque nobiscum in eodem consilio secundum catholicam fidem stare. quod ipsum tu etiam ad collegas nostros quos potueris transmittes, ut apud omnes unus actus et una consensio secundum Domini praecepta teneatur. opto te, frater carissime, semper bene ualere. [*](Epist. XXV. — Incipit epiatola Cypriani (epistula om. Io, cjpriaoi om. o) ad Caldoniam EITo, om. ω, Secunda ad eundem incipit fi (epist. 41 praemissa). — 3 accepi μ 7 ipri ex ipsa T paenitentiam T confusionis T 8 iustificatis E1Τω ante om. μ damnaaert p 9 abluerent μ1 primam] pristinam μν 10 posteriore] postiore T, potiore Vv delerint V 11 facti et factis μ1 12 cum chriato om. p se stare o 13 ric et] si T, et ω 14 quas E1 urgentes om. T 15 scire T 16 tibi libram μ 17 martyras p et] et ad o 18 etiam] iam Tpv 20 toa etiam T, etiam tu μν 21 transmittere p1, traMmrtte v consensio] confesrio p, 22 domini om. p te frater] uos fratres T1μ. — Epistola Cypriani ad Caldonium explicit ET, ■ Explicit ad Caldonium o, om. fut. — )

539
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Dominus loquitur et dicit: super quem respiciam nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? hoc cum debeamus omnes esse, tunc magis huiusmodi illi esse debent quibus laborandum est ut post grauem lapsum uera paenitentia et humilitate tota promereri Dominum possint. legi autem et uniuersorum confessorum litteras quas uoluerunt per me collegis omnibus innotescere et ad eos pacem a se datam peruenire, quibus apud nos ratio constiterit quid post commissum egerint.) quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam spectet, praeiudicare ego et solum mihi rem communem uindicare non audeo. et ideo instetur interim epistulis quas ad uos proximis feceram, quarum exemplum coilegis quoque multis iam misi: qui perscripserunt placere sibi quod statuimus nec ad uos recedendum esse, donec pace nobis a Domino reddita in unum conuenire et singulorum causas examinare possimus. sed et quid mihi Caldonius collega meus scripserit quidque ego ei [*]( 3 Es. 66, 2. ) [*]( Epist. XXVI. — Incipit epistola Cypriani (Incipit EMo, Item Cypriani J) ad clermm non temere pacem dandam ubi et (ei M) dicit (dicit et T) se solum idoneum non esse EIMTo, Ad clerum non temere pacem dandam μ, OM. s. — & et om. T 4 quietem EJMT trementes 7\' 5 tunc magis modo p, tunc modo Vv, om. EIMou 6 est om. T 7 dno M 8 nniuena earum p. confessorum litteras om. p quas] que p s. 2. m. 3 per ex pro M 9 perueaeri T 10 de quibus Iv, quibusdam MT, quibus dum Eopm; cf. episL 23 conatiterint T admissum ΕΙμω, missum Mo elegerint μ 11 omnibus T nro M consilium nostrum m exspectet Vv, spectet et M 12 et om. fi soli 0*0, solus non debui n 13 audeo et ideo stetur μ s. l. m. 2 ad uos proximis Tp, adproxime EIo1, ad uos proxime Mmv 14 quoque multis iam om. p multis om. Eloa 16 resoripserunt Vυ ad uos] ab eo pv 16 pacem EMo a om. EMTo redditam EJLo * 17 causa M possumus E* sed et Tp, sed EIMoto quid p 8. l. m. 2 18 ego om. Eloce )

540
rescripserim ut sciretis, utriusque epistulae exemplum litteris meis iunxi. quod totum peto fratribus nostris legatis, ut magis ac magis ad patientiam conponantur nec delicto priori adiciant adhuc aliud delictum, ut dum nobis nec euangelio seruire nec secundum uniuersorum confessorum litteras causas suas examinari permittunt.! opto uos, fratres carissimi, bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam salutate.

CVPEIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ROMAE CONSISTENTIBVS FRATRIBVS S.

Factis ad uos litteris, fratres carissimi, quibus actus noster expositus et disciplinae ac diligentiae quantulaecumque ratio declarata est, aliud accessit quod nec ipsum latere uos debuit. nam frater noster Lucianus et ipse unus de confessoribus, fide [*]( 1 exempla p. 2 ac magis om. <u 3 patientiam] paenitentiam Eloa priori] proprio In 4 nt dum EIMT, dum E2 Ιομωυ; cf. p. 536,12 nobis] nec nobis Ιμυ ; cf. Gronou. obseru. p. 145 seruirel uolunt sernire pv 5 confessorum om. μ causam suam fi, om. ElMTm examinare Μομ∞ 6 carissimi om. T, carissimi semper Μομ et nostri... salutate om. p. 7 salutem T, salutate ualete IM. — Epistola Cypriani (Explicit o, om. EM) ad clerum non temere pacem dandam ubi et (ei M, om. o) dicit ae solum idoneum non esse explicit (om. o) EMTo, om. Ιμ∞. — ) [*]( Epist. XXVII. — Incipit (epistola Cipriani add. T) ad cleram urbis (ad clero urbico T) de multis confessoribus (om. T) et de Luciani inuerecundia (uerecundiam T) et de (om. s) Celerini confessoris modestia Ts (foi. 204 a), Incipit de lapsis penitentibus et ad prbros et ad diaconos Rome consistentibuB et de Luciani falsitate et de nomine Pauli Z (fol. 164 a), Epistola Cipriani ad clerum Romanum de Euciano inordinate scribente et de cleri confessione et confessoris modestia Ψ, Ad eosdem p. (praemittitur epist. 9 ad prbros et diaconos Romae consistentes), om. r. — 9 consistentibus fratribus] confeBsoribus s, consistentibus V 11 post factas ad uos litteras pr, factae autem ad uos litteras Z, factas litteras ad uos s actus om. r 12 quantumcumque Zfir, quantum iam cumque., quantulacumque a 13 declaratest Tr nec] ne p ipsud T, istud Z, illud s 14 nam] quo nam Z et ipse] ipse μr, esset Z de] ex s )

541
quidem calidus et uirtute robustus sed bene minus dominica lectione fundatus, quaedam conatus est inperite, iam pridem se auctorem constituens, ut manu eius scripti libelli gregatim multis nomine Pauli darentur, cum Mappalicus martyr cautus et uerecundus, legis ac disciplinae memor, nullas contra euangelium litteras fecerit, sed tantum domestica pietate commotus matri et sorori suae quae lapsae fuerant mandauerit pacem dari, Saturninus quoque post tormenta adhuc in carcere constitutus nullas eiusmodi litteras emiserit. Lucianus uero non tantum Paulo adhuc in carcere posito nomine eius libellos manu sua scriptos passim dedit, sed et post eius excessum eadem facere sub eius nomine perseuerauit, dicens hoc sibi ab illo esse mandatum et nesciens Domino magis quam conseruo obtemperandum. Aureli quoque adulescentis tormenta perpessi nomine libelli multi dati sunt eiusdem Luciani manu scripti, quod litteras ille non nosset.

Cui rei ut aliquantum posset obsisti, litteras ad eos feci quas ad uos sub epistola priore transmisi, quibus petere et suadere non destiti ut dominicae legis et euangelii ratio teneretur. post [*]( 1 quidem om. z, qui et r callidus TZ bene om. Zeprv 2 lectionem T, dilectione s quadam s, quia de eo p, qui de eo r, qui contra dum Z inperite TVcp, inperitate s, imperiti μrυ, imperitia Z iam] sua Z, om. r pridem om. Vr se VZxip, se tinlgi μrυ, om. T 8 auctores T, auctore Z libellus scriptus s, libelli scrnpnlo Z mnltis] rustis Z, rnctis p sed tinctis m. 2 in marg,, cunctis r 4 in nomine Z daretur Ze cautus] coactus Z 5 ac] et s 6 sed om. z et sorori om. Zzμrυ 7 elapsa s, lapsa Zprv fuerunt ϕ, fuerat Zzμrυ mandanerat μ 8 quoque om. s adhnc in om. Z carcerem Tcp, carceris Z nullus Zr 9 huiusmodi μr, eius a emiserint; T, emisit μr, miserit. 10 cargerem Z in nomine Z eius] illius Zzpv libelli pr sua om. pr subscriptos Z, rescriptas p.r 11 passim] pacem Z 12 nomine] modi occasione μr persenerabit T, perseneranerit r esse om. υ . et om. zμrυ 18 dominum TZ quam conseruo] serno Z ant relique que Z 14 adnlescis nomine Z perpessos Z, professi s nomine] nonne tp pro mnltis μ sed pro a. 2. m. 2, mnltis r 15 eiusdem] eiusmoi pr, eius Z manu aubscripti Z, minus scripsi T non] ne Z 16 aliquantnlum cp, aliquatenns Zeprv 17 priore] ad nos tp 18 ut] sic r et om. tp euuangelice tradieionis disciplina Z post quam Zpr, at post quam ad eoe s, post quam uero ad eos e )

542
quas litteras quasi moderatius aliquid et temperantius fieret, uniuersorum confessorum nomine Lucianus epistolam scripsit, qua paene omne uinculum fidei et timor Dei et mandatum Domini et euangelii sanctitas et firmitas solueretur. scripsit enim omnium nomine uniuersos eos pacem dedisse et hanc formam per me aliis episcopis innotescere uelle, cuius epistolae exemplum ad uos transmisi. additum est plane cquibus ratio constiterit quid post commissum egerint.\' quae res maiorem nobis conflat inuidiam, ut nos cum singulorum causas audire et excutere coeperimus, uideamur multis negare quod se nunc omnes iactant a martyribus et confessoribus accepisse.