De Unitate Ecclesiae Catholicae Liber

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Nam et ludam inter apostolos Dominus elegit, et tamen Dominum ludas postmodum tradidit. non tamen idcirco apostolorum firmitas et fides cecidit, quia proditor ludas ab eorum societate defecit. sic et hic non statim confessorum sanctitas et dignitas conminuta est, quia quorundam fides fracta est. beatus [*]( 6 Luc. 18,14. ) [*]( 2 confessoribus GMX 3 est sit] est christi si R 4 dic.t G 5 imiturum Bl cum B s. l. m. 2 6 et qui] qui autem M se om. M 9 humilitate G 13 sit turbulenta v 15 laudis et confessionis V culpabilis ex cuius M m. 2 et detestabilis om. V, et detestabilis uita M* 16 confeseionis suae M malam conuersationem MBl 17 prodegerit 7Gl, prodigerit G2, protegerit W, prodideritM (idi in ras.), om. R 18 denique ipsam F 20 quasi sit v 21 premium ex primum G m. 2 23 iudan W sed n 8. 1. 24 postmodum iudas M tradidit WM*, prodidit RM\', prodit G 25 fides et firmitas Rv docidit M 27 dignitas et sanctitas G comminuta est ex comminutas Rm. 2 )

230
apostolus loquitur in epistula sua dicens: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit: est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax. stat confessorum pars maior et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae dominicae ueritate, nec ab ecclesiae pace discedunt qui se in ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt, adque hoc ipso ampliorem consecuntur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati qui iuncti confessionis consortio fuerunt a contagio criminis recesserunt: uero inluminati euangelii lumine, pura et candida Domini luce radiati tam sunt in conseruanda Christi pace laudabiles quam fuerunt in diaboli congressione uictores.

Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo, ut si fieri potest nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat. si tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores in caeca et obstinata dementia permanentes non potuerit ad salutis uiam consilium salubre reuocare, ceteri tamen uel simplicitate capti uel errore inducti uel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti a fallaciae uos laqueis soluite, uagantes gressus ab erroribus liberate, iter rectum uiae caelestis adgnoscite. contestantis apostoli uox est: praecipimus uobis in nomine Domini Iesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum [*]( 1 Bom. 3, 3 sq. 23 II Thess. 3, 6. ) [*]( 1 apostolus paulas V, pauL apost. v in epistola sua loquitur v si] sic R 2 a fide W s. l. m. 2 3 euacuabit WG absit om. G 5 maior et] maiora G in (ante legis) om. VM2 disciplinam G 6 ucritate] »*memores M 7 ecclesiam GMl 8 adque WGMR, atqui v maiorem consecuntur f. s. L immo ampliorem V teste Rigaltio 9 segregat W quibus V iunctis G 10 contagione R hi uero R* 11 tam M in ras. sunt M s. I. m. 2 12 pace] luce G fuerant R 14 opto] hortor V 15 consentienti Rl 16 sinum (pro unum) gremio suo MI, sinu gremii sui M3 19 consilio salubri M* reuocari Rl 20 fallentia R astutia calliditatis G 23 uobis inquit RGv, inquit nobis M domini nostriMv, domini dei R 24 fratribus om. W 25 et om. M non om. R )

231
traditionem quam acceperunt a nobis. et iterum dicit: nemo uos decipiat inanibus uerbis: propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae. nolite ergo esse participes eorum. recedendum est a delinquentibus uel immo fugiendum, ne dum quis male ambulantibus iungitur et per itinera erroris et criminis graditur, a uia ueri itineris exerrans pari crimine et ipse teneatur. unus Deus est et Christus unus et una ecclesia eius et fides una et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. scindi unitas non potest nec corpus unum discidio conpaginis separari, diuulsis laceratione uisceribus in frusta discerpi. quicquid a matrice discesserit . seorsum uiuere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit.

Monet nos Spiritus sanctus et dicit: quis est homo qui uult uitam et amat uidere dies optimos? contine linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur insidiose. declina a malo et fac bonum, quaere pacem et sequere eam. pacem quaerere debet et sequi filius pacis, a dissensionis malo continere linguam suam debet qui nouit et diligit uinculum caritatis. inter sua diuina mandata et magisteria salutaria passioni iam proximus Dominus addidit dicens: pacem nobis dimitto, pacem meam do uobis. hanc nobis hereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conseruatione promisit. si heredes Christi sumus, in Christi pace maneamus: si filii Dei sumus, pacifici esse debemus. beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei uocabuntur. pacificos esse oportet Dei filios, corde mites, [*]( 1 Eph. 5, 6 sq. 13 Ps. 33,13 sq. 21 Io. 14, 27. 25 Matth. 5, 9. ) [*]( 1 accepistis G 4 uel immo ne M (uel et ne eras.) 5 ne dum M s. I. m.2 6 iter M a om. B uiaueritatis itineris M sed itineris exp. m. 2 7 deus unus v unus et christus unaM 8 plebs una VW, plebsTFGJFiv 9 unitatem] firmitatem V glutinae R 10 nec diuulsisiJFM1 11 frustra W\' G 13 aps scs monet M, monet nos in psalmis s. s. V 14 amat] cupit M 15 insidiosae R, desidione G, dolum M 16 declina] deuerte M1, dinerte M1 inquire M 17 et sequere] consequere V filius est G 19 diuina] denique V 20 paBsionis Ml 21 dimitto uobis v 23 et M 8. 2. m. 2 coheredes MH 24 si om. G pacifi R 25 quia M 26 uocantor W* nos oportet M )

232
sermone simplices, adfectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes.