De Unitate Ecclesiae Catholicae Liber

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Quos imitantur scilicet adque sectantur qui Dei traditione contempta alienas doctrinas adpetunt et magisteria humanae institutionis inducunt: quos increpat Dominus et obiurgat in euangelio suo dicens: reicitis mandatum Dei, ut traditionem uestram statuatis. peius hoc crimen est quam quod admisisse lapsi uidentur, qui tamen in paenitentia criminis constitute Deum plenis satisfactionibus deprecantur. hic ecclesia quaeritur et rogatur, illic ecclesiae repugnatur: hic potest necessitas fuisse, illic uoluntas tenetur in scelere: hic qui lapsus est sibi tantum nocuit, illic qui haeresin uel schisma facere conatus est multos secum trahendo decepit: hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum. certe peccasse se hic et intellegit et lamentatur et plangit, ille tumens in peccato suo et in ipsis sibi delictis placens a matre filios segregat, oues a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat. et cum lapsus semel peccauerit, ille cottidie peccat. postremo lapsus martyrium postmodum consecutus potest regni promissa percipere: ille si extra ecclesiam fuerit occisus, ad ecclesiae non potest praemia peruenire.

Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere, inde quoque aliquos tam [*]( 8 Marc. 7, 9. ) [*]( 1 corporis scilicet F notatus est M signantur] signa R dno M 2 altaria BI 3 dni statim G 5 contempto S 7 inducant G 8 reicitis inquit M, reicistis R 9 uestram om. W amisisse R 10 qui ta desinit fragmentum cod. 8 paenitentiam R 11 dominum V hic] illic M eccleda dei Aft 12 illic] hic M ecclesia R hic] illic M 13 illic] hic M qui lapsos est] lapsum R 14 heresim M scisma WGR 15 secum quoque M deeipit G illio-hic M 16 ille- hie lit 17 peceato] pectore BcUueius sibi] suis v 18 placens ex plan- gens W m. 2 filium ex 000 Rm. 2 segregato B I oues ex uel B , m. 2 19 sacramentum R ille] hic M 21 potest ex post W m. 2, item l. 22 illic HI R I 22 primia G praemium non potest M 23 etiam] et F 24 ad istam MI, ad instar ex adstar Gm.2 procedere] prosilire F inde q. aliquos add. m. 2 in R ) [*]( 15* )

228
nefanda, tam grauia peccare. neque enim confessio inmunem facit ab insidiis diaboli aut contra temptationes et pericula et incursus adque impetus saeculares adhuc in saeculo positum perpetua securitate defendit: ceterum numquam in confessoribus fraudes et stupra et adulteria postmodum uideremus quae nunc in quibusdam uidentes ingemescimus et dolemus. quisque ille confessor est Salomone maior aut melior aut Deo carior non est: qui tamen quamdiu in uiis Domini ambulauit, tamdiu gratiam quam de Domino fuerat consecutus obtinuit, postquam dereliquit Domini uiam, perdidit et gratiam Domini. et ideo scriptum est: tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. quod utique Dominus non minaretur auferri posse coronam iustitiae, nisi quia recedente iustitia recedat necesse est et corona.

Confessio exordium gloriae est, non meritum iam coronae, nec perficit laudem sed initiat dignitatem, cumque scriptum sit: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit, quicquid ante finem fuerit gradus est quo ad fastigium salutis ascenditur, non terminus quo iam culminis summa teneatur. confessor est: sed post confessionem periculum maius est, quia plus aduersarius prouocatus est. confessor est: hoc magis stare debet cum Domini euangelio per euangelium gloriam consecutus a Domino. cui multum datur, multum quaeritur ab eo: et cui plus dignitatis adscribitur, plus de illo [*]( 11 Apoc. 3,11. 17 Matth. 10, 22. 23 Luc. 12,48. ) [*]( 1 innefanda Mx, nefaria V tamque P, quam v 2 facit ex fassit B m. 2 ut ex aut Rm. 2 4 securitatis 221 nonnumquam Ml 5 uiderimusque G 6 et ex ut G quisquis OMrv 7 et ante salom. add. B\' dno R, om. v 8 quamdiu] tamdiu G 9 derelinquit OB 10 dni uiam ex diu fama R m. 2 perdit M et ideo scriptum est] om. O, sicut scriptum est: et excitauit dominus Satanam ipsi Salomoni. et ideo in Apocalypsi dominus ad Ioannem grauiter comminatur Y unde Manutius teste Rigaitio recepit 12 auferre M posset B I 13 quia ex qui Wm. 2 recedat ex redat G m.2 15 iam] nam M in ras. 16 sed ex et W m. 2 initiat et R 17 inquit usque M in] ad OR hic] is W 18 quOt fastigium M 19 escenditur maluit BalusitUI summa tenetur M s. I. m.2 21 plus ex pius Rm.2 23 a domino] dñi R cui] ait enim dominus cui v queretur WR 24 et om. M )

229
exigitur seruitutis. nemo per confessoris exemplum pereat, nemo iniustitiam, nemo insolentiam, nemo perfidiam de confessoris moribus discat. confessor est: sit humilis et quietus, sit in actu suo cum disciplina modestus, ut qui Christi confessor dicitur Christum quem confitetur imitetur. nam cum dicat ille: qui se extollit humiliabitur, et qui humiliat se exaltabitur, et ipse a patre exaltatus sit, quia se in terris sermo et uirtus et sapientia Dei patris humiliauit, quomodo potest extollentiam diligere qui et nobis humilitatem sua lege mandauit et ipse a patre amplissimum nomen praemio humilitatis accepit? confessor est Christi: sed si non postea blasphemetur per ipsum maiestas et dignitas Christi. lingua Christum confessa non sit maledica, non turbulenta, non conuiciis et litibus perstrepens audiatur, non contra fratres et Dei sacerdotes post uerba laudis serpentis uenena iaculetur. ceterum si culpabilis et detestabilis postmodum fuerit, si confessionem suam mala conuersatione prodegerit, si uitam suam turpi foeditate maculauerit, si ecclesiam denique ubi confessor factus est derelinquens et unitatis concordiam scindens fidem primam perfidia posteriore mutauerit, blandiri sibi per confessionem non potest quasi electus ad gloriae praemium, quando ex hoc ipso magis creuerint merita poenarum.