De Unitate Ecclesiae Catholicae Liber
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
. Haec unanimitas sub apostolis olim fuit: sic nouus credentium populus Domini mandata custodiens caritatem suam tenuit. probat scriptura quae dicit: turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant. et iterum: et erant perseuerantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Iesu et fratribus eius. et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de Dei misericordia postulabant.
In nobis uero sic unanimitas deminuta est, ut et largitas operationis infracta est. domos tunc et fundos uenundabant et thesauros sibi in caelo reponentes distribuenda in usus indigentium pretia apostolis offerebant. at nunc de patrimonio nec decimas damus et cum uendere iubeat Dominus, emimus potius et augemus. sic in nobis emarcuit uigor fidei, sic credentium robur elanguit. et idcirco Dominus tempora nostra respiciens in euangelio suo dicit: filius hominis cum uenerit, putas inueniet fidem in terra? uidemus fieri quod ille praedixit. in Dei timore, in lege iustitiae, in dilectione, in opere fides nulla est. nemo futurorum metum cogitat, diem Domini et iram Dei et incredulis uentura supplicia et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat. quicquid metueret conscientia nostra, si crederet, quia non credit, omnino nec metuit. si autem crederet, et caueret: si caueret, et euaderet.
Excitemus nos quantum possumus, dilectissimi fratres, et somno inertiae ueteris abrupto ad obseruanda et gerenda Domini [*]( 5 Act. 4, 32: 6 Act. 1,14. 19 Luc. 18, 8. ) [*]( 1 sermone simplices om. G 4 dei R 5 scriptura diuina VM 6 ac] et Bv et (ante erant) om. G 8 fuit v 9 et ideo quia BcUusius precibua] uerbis R et ideo R 10 domini v 12 diminuta Mv, do- mini R ut et] et utB, ut V 13 est om VMl, sit add. M1 thensauros W 15 at] etR 17 rubor G 18 et languit G 19 hominil finquit M 20 fieri etiam M praedixit M s. l. m. 2, praecepit Ml 21 dni R 22 metu GMR4 24 quicquid WR, quo id G, quod quid 8 M sed êadd. m. 2, quae V, quod v 25 si ex sic quoque si M m. 2 credidit W 26 si autem M et euaderct GMRV, euaderet Wv)