De Unitate Ecclesiae Catholicae Liber

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Malum. hoc, fidelissimi fratres, iam pridem coeperat, sed nunc creuit eiusdem mali infesta clades et surgere ac pullulare plus coepit haereticae peruersitatis et schismatum uenenata pernicies, quia et sic in occasu mundi oportebat praenuntiante per apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: in nouissimis, inquit, diebus aderunt tempora molesta, erunt homines sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi. parentibus in dicto non audientes, ingrati, impii, sine adfectu, sine foedere, delatores, incontinentes, inmites, bonum non amantes, proditores, procaces, stupore inflati, uoluptates magis quam Deum diligentes, habentes deformationem religionis, uirtutem autem eius abnegantes. ex his sunt qui repunt in domos et praedantur mulierculas [*]( 2 Marc. 12, 29 sq. 17 II Tim. 3,1 sq. ) [*]( 1 euangelio suo V cum spei] dicit cum ipse R 2 conpendii breuitate M post dirigeret add. ait M2 3 inquit om. MR dominus] deus v unus est W 8. 1. m. 2 5 et de tota uirtute tua om. R hoc est M\'v primum mandatum v 6 tuum om. G 10 custodiat 221 11 quis W 13 hoc om. R fidelissimi] dilectissimi KV 14 exsurgere Rv pululare W 15 cshismatum G 16 et sic Wll, sic et JR, sic M fieri oportebat v, oportebat fieri M sed fieri 8. I. m. 2 18 et erunt v 19 cupidi om. G 20 in dicto non (non om. B) audientes (obaud. M) WGBlM, non obedientes B2V, in dicto inaudientes Gronou. p. 629 21 super sine affectione Mm. 2 ponit: sine mia 22 non W s. I. m. 2 23 super inflati Mm. 2 ponit; ambitiosi 25 his] iis v )

225
oneratas peccatis quae ducuntur uariis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes. et quomodo Iannes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt ueritati, sed non proficient plurimum. imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. adimplentur quaecumque praedicta sunt et adpropinquante iam saeculi fine hominum pariter ac temporum probatione uenerunt. magis ac magis aduersario saeuiente error fallit, extollit stupor, liuor incendit, cupiditas excaecat, deprauat inpietas, superbia inflat, discordia exasperat, ira praecipitat.

Non tamen nos moueat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram praenuntiatae rei ueritate corroboret. ut quidam tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta sunt, ita ceteri fratres ab eiusmodi caueant, quia et haec ante praedicta sunt instruente Domino et dicente: uos autem cauete, ecce praedixi uobis omnia. uitate quaeso uos eiusmodi homines et a latere adque auribus uestris perniciosa conloquia uelut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam. et iterum: conrumpunt ingenia bona confabulationes. pessimae. docet Dominus et admonet a talibus recedendum: caeci sunt, inquit, duces caecorum. caecus autem caecum ducens simul in foueam cadent. auersandus. est talis adque fugiendus quisque fuerit ab ecclesia separatus. [*]( 16 Marc. 13, 23. 19 Sir. 28, 24. 21 I Cor. 15, 33. 23 Matth. 15,14. ) [*]( 3 iannes WMV, iamnes RGv 4 mosi W hi] isti R resistent WT reakterunt M neritati] add. 1421\': homines corrupti sensu, reprobi circa fidem sed ita V 5 -proficiunt WM 6 et om. W 7 dicta Jtf1 8 probationes V 10 excaecat] excedat G 12 arrnpta R 13 nostram Ms.l.m.2 praennntiata R, praennntiante M\'v , praennnitas V teste Rigaltio 14 post ut add. M*: qtifl et haec M 15 ita...1.16 sunt om. W et om. R 16 et dicente dno M 17 nitate ex uita W m. 2 nos fratres quaeso M sed fratres 8. 1. m. 2, nos fratres v huiusmodi M 18 ab auribus MV 19 saepi inquit M 21 iterum dicit M ingenia. bona] mores bonos M 22 et B B. I. m. 2 esse recedendum V 23 inquit] autem R 24 cadunt v aduersandus M 25 quisquis Gv ) [*]( ID. ) [*]( 15 )

226
peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. an esse sibi cum Christo uidetur qui aduersum sacerdotes Christi facit, qui se a cleri eius et plebis societate secernit? arma ille contra ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat. hostis altaris, aduersus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens seruus, filius impius, frater inimicus contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis constituere audet aliud altare, precem alteram inlicitis uocibus facere, dominicae hostiae ueritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur ob temeritatis audaciam diuina animaduersione punitur.

Sic Core et Dathan et Abiron qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam uindicare conati sunt poenas statim pro suis conatibus pependerunt. terra conpagibus ruptis in profundum sinus patuit, stantes adque uiuentes recedentis soli hiatus absorbuit, nec tantum eos qui auctores fuerant Dei indignantis ira percussit, sed et ceteros ducentos quinquaginta participes eiusdem furoris et comites qui coagulati cum isdem simul ad audaciam fuerant exiens a Domino ignis properata ultione consumpsit, admonens scilicet et ostendens contra Deum fieri quicquid inprobi fuerint ad destruendam ordinationem Dei humana uoluntate conati. sic et Ozias rex cum turibulum ferens et contra legem Dei sacrificium sibi uiolenter adsumens resistente sibi Azaria sacerdote obtemperare nollet et cedere, diuina indignatione confusus et leprae uarietate in fronte maculatus est, ea [*]( 1 huiusmodi est M et (ante peccat) om. G 2 aduersus BM dotes chriati] ab his incipit fragmentum exiguum cod. S fol. 35 3 ab ecclesia eius et plebe V teste Bdlueio 4 disputationem MRl 5 christi sacrificium R rebelis G, facit M 7 derelictia ex delictis Wm. 2 8 audeat G 9 dominice hostiam G 10 nec] add. ex coniectura Manutius: dignatur quoniam om. G dm R 11 audacia R 12 chore W habiron G 13 sacerdotes WR licentiam ex diligentiam M tfI. 2 poenam M 14 pro suis statim v rependerunt BMI, et penderunt G, dependerunt M* abruptis M 15 sinum WGv cedentes R solii R, solis W 16 hiatus] fatus R adsorbuit R actores Ml fuerunt B, fuerant eius dementiae V 17 ceteros] illos R 18 eiusdom] eorum M 19 exigens G 20 admonet B 22 et om. R thuribulum G 23 dei legem M sibi om. G resistenti illi azariae sacerdoti ex resistene ibi azarias sacerdote R m. 2 24 cedere] credere W, ceteri R sed m. 2 expunctum 25 lepraae W )

227
parte corporis notatus offenso Domino ubi signantur qui Dominum promerentur. et filii Aaron, qui inposuerunt altari ignem alienum quem non praeceperat Dominus, in conspectu statim Domini uindicantis extincti sunt.