De Unitate Ecclesiae Catholicae Liber
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata uobis. et ad sacrificium cum dissensione uenientem reuocat ab altari et iubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeuntem Deo munus offerre, quia nec ad Cain munera respexit Deus: neque enim habere pacatum Deum [*]( 20 Marc. 11,25. ) [*]( 1 licet sint M sed sint add. m. 2 2 de dni magestate M, ad dum maiestatis R 3 enim fuerintM tres collecti Mx, tres collecti in nomine meo M7v 4 inquit om. M 5 paeatis] pacificis V 6 licet eras. in M M W s. Z. m. 2 7 dum 22, domino V 8 persenerabant V medio GR 13 duo inquit aut tres fuerintJf 14 tres W GrMRV, tres collecti in nomine IDeO o 15 discordiam ezprobrans M 16 snam G se M a. Z. m. 2 17 Qnianimiter ex nnamiter W m. » 18 pluribus MV paucorum] pacifioorum R concordiae R, concordiam Ml prece ex pacem M m. 2 19 discordiae orationem 12 23 remittet W uobis peccata Mv 24 iubet hunc M recordare R 25 deo W in ras., domiuo v ad M s. I m. 2 26 pacatum habere a dominum V )
Tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur: inexpiabilis et grauis culpa discordiae nec passione purgatur. esse martyr non potest qui in ecclesia non eat: ad regnum peruenire non poterit qui eam quae regnatura est dereliquit. pacem nobis Christus dedit, concordes adque unanimes esse praecepit, dilectionis et caritatis foedera incorrupta adque inuiolata mandauit: exhibere se non potest martyrem qui fraternam non tenuit caritatem. docet hoc et contestatur Paulus apostolus dicens: et si habuero fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum: et si in cibos distribuero omnia mea et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio. caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non agit perperam, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. numquam, inquit, excidet caritas. haec enim semper in regno erit, haec in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit. ad regnum caelorum non potest peruenire discordia, ad praemium Christi qui dixit: hoc est mandatum meum ut diligatis [*]( 14 I Cor. 13, 2-5, 7 sq. 26 Io. 15,12. ) [*]( 1 celi G 2 fratruum G 3 aemulii R secum WGMRY, an secum v 4 colligunt R 6 ante nominis add. M1: christi 8 post ecclesia add. M1: dei 9 quae ex qui G m. 2 10 derelinquit GMv, reliquit R nobis pacem R christus nobis M 12 seruari mandauit v 13 tenet RM* hoc om. R contestatur] hortatur R 16 cibis M, cibos paupcrum v 17 ita ut V ardeat R 18 magnissima R1 est om. G 19 infiatur] inflammatur V 20 non inritatur om. R non agit perperam] oro. R, ante non inflatur ponit v 21 malum] add. VR: non gaudet super (super om. R) iniustitiam 22 excidit G1 v, excedit M1 23 excidet WGMR V, oxcidit v 24 et in MR durauit Wl 25 nec ad RM, sed in M add. m. 2 nec; cf. cap. 23 p. 231l. 10 praemia v 26 qui dicit] dicentis R meum] dei R )
inuicem, quemadmodum dilexi uos, pertinere non poterit qui dilectionem Christi perfida dissensione uiolauit. qui caritatem non habet Deum non habet. Iohannis beati apostoli uoxest: Deus, inquit, dilectio est et qui manet in dilectione in Deo manet et Deus in illo manet. cum Deo manere non possunt qui esse in ecclesia Dei unanimes noluerunt. ardeant licet flammis et ignibus traditi uel obiecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona sed poena perfidiae nec religiosae uirtutis exitus gloriosus sed desperationis interitus. occidi talis potest, coronari non potest. sic se christianum esse profitetur, quomodo et Christum diabolus saepe mentitur ipso Domino praemonente et dicente: multi uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, e.t multos fallent. sicut ille Christus non est, quamuis fallat in nomine, ita nec christianus uideri potest qui non permanet in euangelio eius et fidei ueritate.
Nam et prophetare et daemonia excludere et uirtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est, non tamen regnum caeleste consequitur quisque in his omnibus inuenitur, nisi recti et iusti itineris obseruatione gradiatur. denuntiat Dominus et dicit: multi mihi dicent in illo die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus? et tunc dicam illis: numquam uos cognoui, recedite a me qui operamini iniquitatem. iustitia opus est, ut promereri quis possit Deum iudicem: praeceptis eius et monitis obtemperandum est, ut [*]( 4 I Io. 4,16. 12 Marc. 13, 6. 21 Matth. 7, 22 sq. ) [*]( 1 ad deum pertinere R poterit (potuit W) ad praemium christi WM, poterit ad christum v 3 iohannes R beati om. G 4 in deo in dilectione WGMR 5 et deus.. manet om. V 7 uel obiecti M* add. in margine 11 ftZabolus R 13 fallent] seducent M 14 christi R nomine illiustJ 15nechicF enangelii MW w 17 primum et om. M 19quisque enim M, quisquis v his G 8. l. m.2 20 itineris inuenitur et M sed inuenitur exp. m. „ denuntiat quoque M1 21 illa M1 domine om. G 22 nomine tuo GM 23 tuo nomine W 24 magnas uirtutes W 25 noui M omnes qui V iniquitem W, iniustitiam RMV 26 iustitia prius M dum possit R 27 quia praeceptis M est W 8. 1. m. 2 )