De Unitate Ecclesiae Catholicae Liber

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum peruersa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. fieri uero haec Dominus permittit et patitur manente propriae libertatis arbitrio, ut dum corda et mentes nostras ueritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat. per apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit: oportet et haereses esse, ut probati manifesti sint in uobis. sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur, sic et ante iudicii diem hic quoque iam iustorum adque iniustorum animae diuiduntur et a frumento paleae separantur. hinc sunt qui se ultro aput temerarios conuenas sine diuina dispositione praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui nemine episcopatum dante episcopi sibi nomen adsumunt: quos designat in psalmis Spiritus sanctus sedentes in [*]( 11 I Io. 2, 19. 20 I Cor. 11, 19. ) [*]( 1 rabies canum G rabies et uenenum om. R 3 sua om. M 7 extimet R 8 cum rapit WG, non sup. scr. m. 2 9 subuerti R tempestates R 10 et inualidae V turbines R incussione G fort. recte euertuntur v et percutit om. M 11 apostolus iohannes M ierunt G (e eras.) 13 nobiscum utique mansissent M, mans. utique nob. v 14 heresis W GMR 16 hoc R 17 ut dum corda om. G corda nostra v 20 esse et schismata V 23 hinc WG, hic M1, hi B:JI\'łv 24 se om. G conuenias R, conuentus M in ras. disputatione R 25 se praeficiunt G 27 pestilentiae in M )

219
pestilentiae cathedra, pestes et lues fidei, serpentis ore fallentes et corrumpendae ueritatis artifices, uenena letalia linguis pestiferis euomentes: quorum sermo ut cancer serpit, quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale uirus infundit.

Contra eiusmodi clamat Dominus, ab his refrenat et reuocat errantem plebem suam dicens: nolite audire sermones pseudoprophetarum, quoniam uisiones cordis eorum frustrantur eos. locuntur sed non ab ore Domini. dicunt eis qui abiciunt uerbum Dei: pax erit uobis et omnibus ambulantibus in uoluntatibus suis, omnis qui ambulat errore cordis sui non uenient super te mala. non locutus sum ad eos, et ipsi prophetauerunt. si stetissent in substantia mea et andissent uerba mea et si docuissent populum meum, conuertissem eos a malis cogitationibus eorum. hos eosdem denuo Dominus designat et denotat dicens: me dereliquerunt fontem aquae uitae et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare. quando aliud baptisma praeter unum esse non possit, baptizare se opinantur: uitae fonte deserto uitalis et salutaris aquae gratiam pollicentur. non abluuntur illic homines sed potius sordidantur, nec purgantur delicta sed immo cumulantur. non Deo natiuitas illa sed diabolo filios generat. per mendacium nati ueritatis promissa non capiunt: de perfidia procreati fidei gratiam perdunt. ad pacis [*]( 6 Hier. 23, 16-17, 21--22. 16 Hier. 2, 13. ) [*]( 1 cathedram W\' serpentes G1 super fallentes Mm. 2: patrantes 3 tractatus WGMRV, tractus uel tactus v 4 infundit contra uirus iufun- dit R 5 sinsmodi R et] ei R 6 plebem suam crrantem M 8 loquuntar enim M 9 eis ex eius W m. 2 adiciunt W1 dni GR uobis uobis G 11 omnis WG, omni VRM\', omnibus M1 in errore GRv 12 te WGRV, eos M in ras., eum v sum locutus G et] sed R 13 subst. m. et] substantiam exeant R 15 conuortissent WR, conuertissem Ml (m. 2 corr. con in a) eorum G* in ras. 16 dns denuo M derelinqucrunt WG 17 uitac MGV, uiuae RM offoderunt Gl 19 se W, posse se Gv, posse R, se posse Mv; cf. p. 222, 3 21 non.... sordidantur om. G abluuntur] lauuntur R illis v 22 immo om. M maculantur WM deo] dni R 23 diaboli R 24 perdiderunt M )

220
praemium uenire non possunt qui pacem Domini discordiae furore ruperunt.

Nec se quidam uana interpretatione decipiant, quod dixerit Dominus: ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum. corruptores euangelii adque interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt, partis memores et partem subdole conprimentes: ut ipsi ab ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt. Dominus enim cum discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem: dico, inquit, nobis quoniam si duobus ex uobis conuenerit in terra, de omni re, quamcumque petieritis, continget nobis a patre meo qui in caelis est. ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum, ostendens non multitudini sed unanimitati deprecantium plurimum tribui. siduobus, inquit, ex uobis conuenerit in terra: unanimitatem prius posuit, concordiam pacis ante praemisit: ut conueniat nobis, fideliter et firmiter docuit. quomodo autem potest ei cum aliquo conuenire, cui cum corpore ipsius ecclesiae et cum uniuersa fraternitate non conuenit? quomodo possunt duo aut tres in nomine Christi colligi quos constet a Christo et ab eius euangelio separari ? non enim nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt et cum haereses et schismata postmodum nata sint, dum conuenticula sibi diuersa constituunt, ueritatis caput adque originem reliquerunt. Dominus autem de ecclesia sua loquitur et ad hos qui sunt in ecclesia loquitur, ut si ipsi concordes fuerint, si secundum [*]( 4 Matth. 18, 30. 10 Matth. 18,19. ) [*]( 1 qui] quiaM 7 partis WMl R, partim GM* partem GMAH, partim WMt 8 excisi ex excussi Mm. 2 9 suaderet] suam deseret R 10 uobia inquit R quoniam om. G, quia M duo* M (b. eras.) connenerint M 11 in terra ex intra W quacumque G 12 est in caelis M 13 fuerint W s. I. m. 2 14 ostendit M 15 unianimitate R, una- nimitate Gx 16 unianimitatem R ut passim 19 cui] qui MR 20 non -conuenit om. R quomodo autem M 21 constat Glv 23 heresis WGMR sunt RMl cum W conuenticulus s. diuersas W 24 reliquerint G, relinquerunt R 25 dominus...p. 2211.1 collecti R in ras. loquitur ut si ipsi et ad eos qui ecclesia sunt loquitur concordes R 26 ut ex et G m. 2 )

221
quod mandauit et monuit duo aut tres licet collecti unanimiter orauerint, duo aut tres licet sint, inpetrare possint de Dei maiestate quod postulant. ubicumque fuerint duo aut tres, ego, inquit, cum eis sum, cum simplicibus scilicet adque pacatis, cum Deum timentibus et Dei praecepta seruantibus. cum his duobus uel tribus licet esse se dixit, quomodo et cum tribus pueris in camino ignis fuit et quia in Deum simplices adque inter se unanimes permanebant, flammis ambientibus medios spiritu roris animauit, quomodo apostolis duobus in custodia. clausis, quia simplices, quia unanimes erant, ipse adfuit, ipse resolutis carceris claustris, ut uerbum quod fideliter praedicabant multitudini traderent, ad forum rursus inposuit. quando ergo in praeceptis suis ponit et dicit: ubi fuerint duo aut tres, ego cum eis sum, non homines ab ecclesia diuidit qui instituit et fecit ecclesiam, sed exprobrans discordiam perfidis et fidelibus pacem sua uoce commendans ostendit magis esse se cum duobus aut tribus unanimiter orantibus quam cum dissidentibus plurimis plusque inpetrari posse paucorum concordi prece quam discordiosa oratione multorum.