De Unitate Ecclesiae Catholicae Liber
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Hoc unitatis sacramentum, hoc uinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur, quando in euangelio tunica Domini Iesu Christi non diuiditur omnino nec scinditur, sed sortientibus de ueste Christi, quis Christum potius indueret, integra uestis accipitur et incorrupta adque indiuidua tunica possidetur. loquitur ac dicit scriptura diuina: de tunica autem, quia de superiore parte non consutilis sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad inuicem: non scindamus llam sed sortiamur de ea, cuius sit. unitatem ille portabat de superiore parte uenientem id est de caelo et a patre uenientem quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam semel et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. possidere non potest indumentum Christi qui scindit et diuidit ecclesiam Christi. contra denique cum Salomone moriente [*]( 4 Io. 10,30. 6 1 Io. 5, 7. 16 Io. 19, 23 sq. ) [*]( .1 aduersum MTVI\' 2 dispargit R 3 ecclesiam christi G 5 sancto M s. l. m. 2 6 hi tres v, tres inquit M 8 et scindi M uoluntatem W, uoluntate G 9 non tenet dei legem GMR, dei legem non tenet v, dei legem W 10 fidem] dei R uitam GB, unitatem WM 11 unitas G sacramentum om. Gl 12 cohaerensii, coherentesM ostendit M dni nri GM 14 qui Ml potius christum G, christum Baluzius, ipsam potius v induceret R uestes ex ueste M m. 2 15 adque] et R indiuisa GMVRv 16 et dicit B, adicit Gl de om. R 17 superiora G cossutilis R, consutilis erat M 19 ille] illa W2v 20 superiori M ueniente R 21 ac] et W 22 sed totam sed totam G semel] simul v et om. R solida firmitate G 23 poterit R qui... christi om. B 24 solomone morientem G1 )
Quis ergo sic sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore uesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, uestem Domini, ecclesiam Christi? monet ipse in euangelio suo et docet dicens: et erunt unus grex et unus pastor. et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores aut greges plures? apostolus item Paulus hanc eandem nobis insinuans unitatem obsecrat et hortatur et dicit: obsecro, inquit, uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata: sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia. et iterum dicit: sustinentes [*]( 3 I Reg. 11, 31, 32, 36. 18 Io. 10,16. 211 Cor. 1,10. 25 Eph. 4, 2 sq. ) [*]( 1 populum R a.hia X, aczas ex acazias R iheroboam G 2 obuiam G M 3 discindit R, scindit M tiblM***lF 5 sceptra decem R, x tribus M et duo sc. e.] Porro una tribus remanebit Msed m. 2 in ras. 6 eiWet M 8. I. m. 2 propter propter dauid sernum meum G 7 iherusalem G ponat R 8 cum...israel om. R tribus om. W scinderetur R 9 achaias B I, ahia M scindit M 11 coherentes G\' indiuiduam copulatam connexam V 13 coherentcs R declarnit Wl 15 sic est v 17 domini] dominicam G 18 et (ante docet) om. R erit GMRv 19 posse] se R in uno M exestimet G 20 plures gregesr idem M 21 et om. M ct dicit] dicens v 22 pcr] propterTF 23 id M 8. 1. m. 2 ipsnt R 25 sustinetis Wl )
Idcirco et m columba uenit Spiritus sanctus: simplex animal et laetum est, non felle amarum, non morsibus saeuum, non unguium laceratione uiolentum, hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse, cum generant simul filios edere, cum commeant uolatibus inuicem cohaerere, communi conuersatione uitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia unanimitatis inplere. haec est in ecclesia noscenda simplicitas, haec caritas obtinenda, ut columbas dilectio fiaternitat imitetur, ut mansuetudo et lenitas agnis et ouibus aequetur. quid facit in pectore christiano luporum feritas et [*]( 5 Ios. 2,18 sq. 11 Ex. 12, 46. 15 Ps. 67, 7. ) [*]( 2 tu] te R, om. G 3sedet R 4 condentes R raab WGM 5 et (ante frat.) om. R 6 ad] et M ipsum G1 in W s. 1. m. 2 7 erit om. Baluzius 9 contineatur M 10 dna M 11 et non M eicitis G, eicietur M carnem de domo R, caro.. de domo M 14 domum hanc W nuntiat M 15 spiritus...psalmis om. R 16 in domo om. R 17 uuanimes RGl inhabitant M, habitent G 18 columbam V 19 est om. v 21 super edere M m. 2: alere cum (ante commeant) W 8.1. m. 2, om. G 22 comm*»eunt W uolatilibus MJVI 23 agnuscere M 25 dilectione Gl 27 adequetur G )