De Bono Patientiae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Nec non ad uaria quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus quibus humanum genus cottidie fatigatur et quatitur patientia necessaria est. nam cum in illa prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit et cum morte infirmitas uenerit nec possit firmitas recipi nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate adque infirmitate corporea luctari semper et congredi, quae luctatio et congressio non nisi patientiae potest uiribus sustineri. examinandis autem nobis adque explorandis diuersi inportantur dolores et multiplex temptationum qualitas inrogatur de iacturis facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus uulnerum, de amissione carorum. nec aliud magis iniustos discernit et iustos quam quod in aduersis per inpatientiam queritur et blasphemat iniustus, patientia iustus probatur, sicut scriptum est: in dolore sustine et in humilitate tua [*]( 5 Eph. 4,30 sq. 27 Sir. 2, 4 sq. ) [*]( 2 corde S, pectore WGv et om. S 4 dom S 5 apostolus paulus V docet] monet 8 contristari SW1 7 die WG et (ante ind.) om. S 8 auferantur G, auferentur W; cf. test. 1115 9 contemptione S 12 pro om. G 17 inmortalitatem S 18 firmitas] infirmitas S 20 corporea] corporis August. I. c. IV, 8,22 luctare Sl 21 uiribus potest 17 susteneri S 22 explorandis] probandis V 25 ammismone W et alias magis inter 17 iustos disc. et iniustos W 26 quaeritnr SG 27 blasfemat iniustos SG iustos S\' )

410
patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum.

Sic Iob examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae uirtute prouectus. quanta aduersus eum diaboli iacula emissa, quanta admota tormenta. iactura rei familiaris infligitur, numerosae subolis orbitas inrogatur: diues in censu dominus et in liberis pater ditior nec dominus repente nec pater est. accedit uulnerum uastitas et tabescentes ac fluentes artus uermium quoque edax poena consumit. ac ne quid omnino remaneret quod non Iob in suis temptationibus experiretur, armat diabolus et uxorem illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit in origine. nec tamen Iob grauibus et densis conflictationibus frangitur quominus inter illas angustias et pressuras Dei benedictio uictrice patientia praedicetur. Tobias quoque post iustitiae et misericordiae suae opera magnifica luminum amissione temptatus in quantum patienter caecitatem pertulit in tantum granditer Deum patientiae laude promeruit.

Adque ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario inpatientia inportet consideremus nam ut patientia bonum Christi est, ita contra inpatientia malum diaboli est, et sicut in quo habitat et manet Christus patiens inuenitur, ita inpatiens semper existit cuius mentem diaboli nequitia possedit. exordia ipsa denique uideamus. diabolus hominem ad imaginem Dei factum inpatienter tulit: inde at perit primus et perdidit. Adam contra caeleste praeceptum cibi letalis inpatiens in mortem cecidit nec acceptam diuinitus [*]( 1 ignem S 3 cxaminatust et G 5 missa W\' 6 sobolis WG inrogatur] inicitur G 7 in om. G 9 edax quoque uermium poena v 10 eipedireturS 11 etotn. G 12 decepereS possitTFG quod...origine suspectum uidetur 13 mundi origine v; cf. p. 404, 26 et] ac v 14 pressuras WGV, pressuras suas Sv dmi S 16 sua W ammissione WG1 18 do W\' 20 et quid G 21 nam W 8. l. m. 2 ita SWGV, sic e uel sic v malum diaboli est S, diaboli malum WGv 24 possedit W*GV, possidet Wl, possidit S ipsa denique S, denique ipsa WGv 25 et W s. I. m. 2 26 periit (h primum G perdidit W 8. 1. m. 2 caelestfi S )

411
gratiam patientia custode seruauit, et ut fratrem Cain perimeret sacrificii eius et muneris inpatiens fuit, et quod Esau de maioribus ad minora descendit, primatus suos per inpatientiam lentis amisit. quid Iudaicus populus circa beneficia diuina perfidus et ingratus nonne quod a Deo primum recessit inpatientiae crimen fuit? dum Moysi cum Deo conloquentis moras non potest ferre, profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet caput bubulum et terrestre figmentum, nec umquam ab eadem inpatientia destitit quominus semper docilitatis et diuinae administrationis impatiens prophetas suos et iustos quosque perimendo ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret. inpatientia etiam in ecclesia haereticos facit et ad Iudaeorum similitudinem contra Christi pacem et caritatem rebelles ad hostilia et furiosa odia compellit. et ne longum sit singula recensere, omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad gloriam inpatientia destruit ad ruinam.

Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et inpatientiae malis diligenter expensis patientiam per quam in Christo manemus et uenire cum Christo ad Deum possumus, plena obseruatione teneamus: quae copiosa et multiplex non angusto fine concluditur uel breuibus terminis coercetur. late patet patientiae uirtus et ubertas eius et largitas de unius quidem nominis fonte proficiscitur, sed exundantibus uenis per multa gloriarum itinera diffunditur, nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad consummandam laudem, nisi inde consummationis accipiat firmitatem. patientia est quae nos Deo et commendat et seruat: ipsa est quae iram temperat, quae linguam frenat, quae mentem [*]( 1 patientia W 8. l. m. 2 custode custode W1 peremeret SW 2 sacrificis S 3 suus Gx lentis] entis S 4 iudeicus S 6 dum] cum S loquentis Wv, conloquenti ex loquenti G m. 2 7 est om. v 8 caput W s. d. m, 2 . terrestrem S 9 eodem S docibilitatis G* 10 administrationis S, ammonitionis W, admonitionis Gv quosque W, quoque SG 11 alterum ad om. WG domini om. G 12 ad W s. I. m. 2 13 et caritatem om. W 14 et (ante fur.) om. W sit Ws. I. m. 2 15 omnia omnino] non omnia S 19 et] ut v dom S possimus Sv 21 uel S, nec WGv 23 ex«**undantibus W; cf. ad Demetr. p. 353, 15 24 nec prius G profecere S 25 consumandam W; item p. 412, 9 27 quae (ante mentem) om. v )

412
gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum frangit, tumoris uiolentiam conprimit, incendium simultatis extinguit, coercet potentiam diuitum, inopiam pauperum refouet, tuetur in uirginibus beatam integritatem, in uiduis laboriosam castitatem, in coniunctis et maritatis indiuiduam caritatem. facit humiles in prosperis, in aduersis fortes, contra iniurias et contumelias mites. docet delinquentibus cito ignoscere, si ipse delinquas, diu et multum rogare. temptationes expugnat, persecutiones tolerat, passiones et martyria consummat. ipsa est quae fidei nostrae fundamenta firmiter munit. ipsa est quae incrementa spei sublimiter prouehit. ipsa actum dirigit, ut tenere possimus uiam Christi, dum per eius tolerantiam gradimur. ipsa efficit ut perseueremus filii Dei, dum patientiam patris imitamur.