De Bono Patientiae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Et quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, uel pondere iniuriarum angentium uel dolore de eis qui aduersum se grassantur et saeuiunt uindicari uelociter cupere, nec illud in extrema parte reticendum est, ut in istis fluctuantis mundi turbinibus et Iudaeorum siue gentilium et haereticorum quoque persecutionibus constituti patienter expectemus ultionis diem nec ad uindictam doloris nostri querula festinatione properemus, cum scriptum sit: expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium, quoniam iudicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges et effundam super eos iram meam. expectare nos iubet Dominus et futurae ultionis diem forti patientia sustinere. qui et in Apocalypsi loquitur dicens: ne signaueris uerba prophetiae libri huius, quia iam tempus in proximo est: et hi qui perseuerant nocere, noceant, et qui in sordibus est sordescat adhuc, iustus autem [*]( 21 Soph. 3, 8. 26 Apoc. 22,10 sq. ) [*]( 2 tomoris 8 4 uirgibus S in nidois L caetitatem om. W laboriosam] desinit S 13 fili W* imitatur G 14 et] sed v quoniam] quam G 15 cis W, his G crassantnr G 16 nec...reticendum est] nec in illum extremi iudicii diem malorum retributionem differre: nobiscum hortor interim amplectimini patientiae bonum v post Morellium 20 quernla et inuidiosa v scriptum om. W1 21 dns W s. I. m. 2 diem W 25 sustineri W 28 et hi] ut et ii u; cf. test. III23 )
Quando autem ueniat sanguinis iusti diuina uindicta declarat: per Malachin prophetam Spiritus sanctus dicens: ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adueniens dies, dicit Dominus. quod item legimus in psalmis, ubi Dei iudicis praedicatur aduentus censurae suae maiestate uenerandus: Deus manifestus ueniet Deus noster et non silebit. ignis ante eum ardebit et in circuitu eius procella nimia. uocabit caelum susum et terram ut separet populum suum. colligite illi iustos eius, eos qui disponunt testamentum eius in sacrificiis. et nuntiabunt caeli [*]( 6 Apoc. 6, 9 sq. 17 MaL 4,1. 22 Ps. 49, 3 sq. ) [*]( 1 iustiora faciat] iustior fiat V sanctas WGV, qui sanctus est c sanctior V 2 est W s. l. m. 2 3 et] etiam v 4 et om. G 7 signum WGV, sigillum v; cf. test. -11116 aram Qx 9 uoco magna v 11 his] iis v 12 datae sunt eis singulae stolae albae v est WGV, est eis » 14 quique] qui v 17 malachin WG, malachian v prophetam om, V dicens ex docens W m. 2 19 et (ante succ.) om. W; cf. test. II28 20 dies om. W 21 iudicii G 22 uenerandus WGV, uerendus r 24 uocauit WG, uocabit V, aduocabit v; cf. test. II28 25 susum WV, sursum Gv terram deorsam v 27 annuntiabunt v )
Quis autem est hic qui tachisse se prius dicit et non semper tacebit ? utique ille qui sicut ouis ad uictimam ductus et sicut agnus coram tondente sine uoce non aperuit os suum. utique ille qui non clamauit neque in plateis uox eius audita est. utique ille qui non fuit contumax neque contradixit, cum dorsum suum poneret ad flagella et maxillas ad palmas, faciem autem suam non auerteret a foeditate sputorum. utique ille qui cum accusaretur a sacerdotibus et senioribus nihil respondit et mirante Pilato patientissimum silentium tenuit. hic est qui cum in passione tacuerit in ultione postmodum non tacebit. hic est Deus noster id est non omnium sed fidelium et credentium Deus, qui cum in secundo aduentu manifestus uenerit non silebit. nam cum in humilitate prius fuerit occultus, ueniet in potestate manifestus.
Hunc expectemus, fratres dilectissimi, iudicem et uindicem nostrum ecclesiae suae populum et ab initio mundi iustorum omnium numerum secum pariter uindicaturum. qui ad uindictam suam nimium festinat et properat, consideret quia necdum uindicatus est ipse qui uindicat. [pater Deus praecepit filium suam [*]( 2 Es. 66, 15 sq. 5 Es. 42, 13 sq. ) [*]( 2 pronuntiat W 6 prodiuit G comrauniet G 7 excitauit G clamaoit G 11 ductus est v; cf. test. II15 p. 80 12 tondente se Gv, tondentibus V teste Rigaltio 13 ..est W (ea eras.) 15 maxillas suas V; cf. test. II 13 p. 78, 5 16 anertit v 17 admirante Gv 19 prius tacnerit V 22 cum] qui W 25 et om. W1 Mundi initio W , 28 est W 8. 1. m. 2 nindicat] indicat W pater...p. 415, 5 et om. WG; diuerso ordine uerba ita collocat V: qui nindicat. in apocalypsi angelus-adora. et apostolus paulus diuini praecepti memor-infernorum. pater deus iesum filium praecipit adorari. qualis iesu domini et quanta etc. )