De Bono Patientiae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Domini et magistri nostri salutare praeceptum est: qui tolerauerit usque ad finem hic saluus erit. et iterum: si permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis: et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. tolerandum est et perseuerandum, fratres dilectissimi, ut ad spem ueritatis et libertatis admissi ad ueritatem et libertatem ipsam peruenire possimus, quia hoc ipsum quod christiani sumus fidei et spei res est. ut autem peruenire spes et fides ad fructum possint sui patientia opus est. non enim praesentem gloriam sequimur sed futuram secundum quod et Paulus apostolus monet dicens: spe saluati sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus per expectationem sustinemus. expectatio et patientia necessaria est, ut id quod esse coepimus impleamus et quod speramus et credimus Deo repraesentante capiamus. [*]( 1 Io. 16, 33. 8 Matth. 10, 22. 9 Io. 8, 31 sq. 18 Rom. 8, 24 sq. ) [*]( 1 hoc Wl 2 saeculo S, mundo WGv pressuram SWV, pressuram habebitis Gv; cf. test. III6 p. 119., adFortun. c. 11 p. 335 5 patimnr] quatimur S; malim, igitur per pressuras-quatimur patiam Wl 6 ct comite W s. I. m. 2 infeste G, festa W 8 salutare] saluatoris G tolerauerit inquid Gv 9 ad] in G et om. WI 10 manseritis G, permanseritis inquit v discipuli om. S 11 estis SWay, eritis v cognoscitis G liberauit W 12 et perseuerandum est Wv 13 ueritatis et om. S 14 possemus S 15 peruenire post possint ponit v 16 possint sui] posita sui S, sui possint v 17 secundum] sed uel om. v ot SWGV, om. v 18 p. apostolos S, apostolus paulus W 19 uident 81 21 ex- pectationem SWGV, patientiam v sustenemus S, speramus WGV, exspectamus v; cf. test. III45 expectatio SWV, expextatio**»* G, propterea exspectatio v 22 esse iam Krabinger ex 1 cod. recepit 23 credimus et speramus v repraesentante SWGV, praestante v et Win margine )

407
denique alio in loco idem apostolus iustos et operantes et de diuini faenoris incremento caelestes sibi thesauros recondentes ut patientes quoque sint instruit et docet dicens: ergo dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime uero ad domesticos fidei. bonum autem facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus. admonet ne quis inpatiens in operatione deficiat, ne quis temptationibus aut auocatus aut uictus in medio laudis et gloriae itinere desistat et pereant praeterita, dum quae coeperant desinunt esse perfecta, sicut scriptum est: iustitia iusti non liberabit eum in quocumque die exerrauerit, et iterum: tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam. quae uox adhortatur patienter et fortiter perseuerare, ut qui ad coronam laude iam proxima nititur durante patientia coronetur.

Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, \'sed et repellit aduersa. Spiritui sancto fauens et caelestibus ac diuinis cohaerens contra facta carnis et corporis quibus anima expugnatur et capitur uirtutum suarum propugnaculo reluctatur. inspiciamus denique pauca de multis, ut de paucis intellegantur et cetera. adulterium, fraus, homicidium mortale crimen est. sit fortis et stabilis in corde patientia, nec adulterio sanctificatum corpus et Dei templum polluitur nec iustitiae dicata innocentia contagio fraudis inficitur nec post gestatam eucharistiam manus gladio et cruore maculatur.

Caritas fraternitatis uinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe et fide maior est, quae et [*]( 3 Gal. 6,10. 9. 10 Ezech. 33,12. 12 Apoc. 3,11. ) [*]( 1 iustus 8 iustos et om. G de om. WGv diuine G 2 sibi thensauros S, thes. sibi W Gv reponentes V ut patientes om. S 3 instruet S docet] monet S; cf. p. 409, 5 6 deficiemus S 9 ceperant S, acceperant W1 11 quacunque v errauerit G, peccauerit V 13 hortatur G 20 inspicimus W 21 homicidum W 22 sed (pro sit) fortiw)) et stabili manente in corde G et nec W2c, et W1 scificato W1 24 contagio BWGV, contagione v gestatam WGV, gustata S 26 est] et G 27 et (ante spe) om. S )

408
opera et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna in regnis caelestibus permanebit. tolle illi patientiam, et desolata non durat, tolle sustinendi tolerandique substantiam, et nullis radicibus ac uiribus perseuerat. apostolus denique cum de caritate loqueretur, tolerantiam illi et patientiam iuncxit. caritas, inquit, magnanima est, caritas benigna est, caritas . non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. ostendit inde illam perseuerare tenaciter posse, quod nouerit omnia sustinere. et alio loco, sustinentes, inquit, inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis. probauit nec unitatem seruari posse nec pacem, nisi se inuicem fratres mutua tolerantia foueant et concordiae uinculum patientia intercedente custodiant.

Quid deinde, ut non iuras neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut accepta alapa et alteram maxillam uerberanti praebeas, ut fratri in te peccanti non tantum septuagies septies sed omnia omnino peccata dimittas, ut diligas inimicos tuos, ut pro aduersariis et persecutoribus precem facias, poterisne ista perferre nisi patientiae et tolerantiae firmitate ? quod factum uidemus in Stephano, qui cum a Iudaeis ui et lapidibus necaretur, non sibi uindictam sed interfectoribus ueniam postulabat dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. sic esse oportuit primum martyrem Christi qui martyras secuturos gloriosa morte praecurrens non tantum praedicator esset dominicae passionis sed et patientissimae lenitatis imitator. quid dicam de ira, [*]( 5 1 Cor. 13, 4. 5. 7. 10 Eph. 4, 2 sq. 24 Act. 7, 60. ) [*]( 1 opera] fides opera S semper aeterna BWGV, s. aeterna apud deum v, exp. Krabinger 4 non perseuerat coni. Vahlen; an pernersa est? 5 subiunxit W caritias S 6 benigna est caritas om. S 10 norit WGv et] item V in loco v sustinentis S 11 inquit om. V dilectionem S agentis S 17 prebeas uerberanti G 18 septnagies septies] LXX et VII W, septies sed septuagies septies v 19 et omnia v 20 aduersarios S perferferre S, perficere v 21 patientia W firmitate] teneas fiimitatem v 22 stefano S a ex ac a G m. 2 negaretur S 25 martyres Gv secutoros S1 26 dominicae passionis pracdicator esset v, predicator esse dominice meruit passionis G 27 et om. S patientissimae] sapientissime W )

409
de discordia, de simultate, quae in christiano esse non debent? sit patientia in corde, et haec illic locum habere non possunt, aut si adire temptauerint, cito exclusa discedunt, ut domicilium pacificum perseueret in corde, ubi Deum pacis delectet habitare. admonet denique apostolus et docet dicens: nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in diem redemptionis. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a uobis. si enim christianus a furore et contentione carnali tamquam de maris turbinibus excessit et tranquillus ac lenis in portu Christi esse iam coepit, nec iram nec discordiam debet intra pectus admittere cui nec malum pro malo reddere liceat nec odisse.